Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 88 --

vehementissime commendavit, lege tamen ea, ut capitulum annue sub sua obligatoria certam ei pensionem adminus 200 aureorum sponderet, qualem pensionem et episcopus ei promisisset. Res haec cum domino canonico Reess, tanquam piarum summarum praefecto, ratione inveniendi fundi, secreto tractanda videbatur, tum et quod permoto illo ipse aliis facilius persvaderet. Hocve sub vesperis sancti Thomae priviis cum eodem tractatum. Qui necdum episcopo reconciliatus, quamvis requisitus, ne ullatenus mihi communicaret (quod consiliarii et canonici Patachich curator essem, adeoque indubie contrariaturus) rem universam communicavit, per omnia rogans, ut 22. Decembris consistorio adessem. Adfui. Proponit sub specioso necessitatis amicorum velamine rem Chegetek totam, Petrichevich arguit negligentiae capitulum, quod ratione succindendarum in luco Dubicensi arborum neque bano scriptum fuisset, Putz necessarium esse aliquem, per quem informetur. |

154

At ego subjeci statim, Patachichium optimum futurum causae advocatum, utpote qui ante mensem egit commendantem Dubiczae, informatus est optime, neque honor esset capitulo majorem in alium habere confidentiam ac in suum concanonicum, et Patachichio summus foret despectus. Denique cum bano notum sit. Patachichium Dubiczae annis quinque praefuisse, quisquis proposuerit alter, a Patachichio naturaliter petet informari, qui cognita eatenus capituli in se diffidentia, quid cogitaturus, quivis a semetipso metiatur. Tandem ille ut canonicus gratis haec efficacissime faciet, alteri quid solvendum, cum gratis habere possimus. Mea tuitus est dicta Reessius superaddendo diversas observationes. Magdich ipse, ignorans voluntatem episcopi, ac tum juniores omnes meae adhaeserunt sententiae. Contrapars nec hiscere fidens, de annua pensione sub capituli obligatoria, nec quidquam proposuit. Rem nescio quomodo retulit episcopo, meque denuo causam fecit impeditae suae intentionis, quod, quemadmodum relatum accepi, idem dixerit: Ille, me intelligendo, meis saluberrimis intentionibus semper debet adversari. Nescio, an me reum apud Kollerium fecerit episcopus, ille tamen festa precanti nec respondit. Utut sit, istud certissimum, rem universam per quempiam Viennam fuisse significatam, ibidemque innotuisse, ut et mihi fuerit perscriptum. Quin suspitio ad me et Reessium fuerat, alterutrum nostrum pandisse, ut Chegetekio suspicionem objicienti dixerim, quod rogare velim dominum comitem cancellarium, ut in originali meas omnes (litteras) remittat, et fecissem certo, nisi Reessius disvasisset.

(Lis suo modo tertia.)

Defunctus Kukuljevich assessor tabulae judiciariae quoque fuerat. Hoc mortuo episcopus ipse ad comitem locumtenentem accessit, eumque pro voto domino canonico Galliuff dando (qui in summis episcopi erat gratiis, ut Viennae quoque sciretur, episcopum sibi eum successorem designare) exoravit, praesidem quoque judiciariae tabulae aliosque | 155 in partes ejusdem permovit, excepto unico assessore domino Joanne Jurssich. Hinc observata hac episcopi cura pro canonico Galliuff nemo ex capitulo pro assessoratu tabulae instare fidebat. Chegetek quoque se insinuavit, at indifferenter, ne offensum habeat episcopum, a quo custodis officium promissum habebat, vicariatum autem viis omnibus piscabatur. Comes autem locumtenens, ex tam numeroso capitulo duos instare tantum, non pro magno esse honore capituli dicebat, metuebatque objiciendum Viennae, vel negligentes esse vel otiosos. Hinc cum a canonicis
Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.