Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous page

Next page

-- 11 --

episcopo hymnum Te Deum laudamus intonante, sacrum conventuale ad aram sancti Lucae lectum est. Sacrum autem solenne de spiritu sancto, cum gloria, credo et prosa. Terminata missa, per privates gradus chori sua episcopalis excellentia rediit et ascendit.

19

Tormentorum explosiones repetitae sacpius in ingressu ad ecclesiam, sub sacro ad Gloria, Credo, Elevationem, Te Deum ac postea sub prandio. Eodem installationis die et sub ipsa quasi installatione quatuor acciderunt.

(Difficultas circa praepositum Chasmensem superata.)

Primo. Orta difficultas, an praepositus Chasmensis sub mitra episcopum advenientem excipere possit, et sacrum sub eadem dicere. Ratio dubitandi fuit: quod nemo, id hactenus practicatum fuisse recordaretur. 2do. Quod sacra episcopalia sub infula peragerentur. 3tio. Quod in infula celebranti benedictio solennis competeret. Non defuerunt, qui mordicitus hoc defenderent. Contrariantibus tamen aliis, ad episcopi decisionem deventum est. Qui statuit affirmative, posse sine praejudicio et benedictione solenni dominum praepositum Chasmensem suum sub mitra explere officium, quod et praestitit.

(Incendium in arce.)

2do. Sub installationis in ecclesia solenniis caminus culinae arcis, quod longiori tempore purgatus non fuisset, succensus est, et ad timorem magnum multos induxerat. Causa venti septemtrionalis, tunc egregie inflantis, ignis tamen, nullo secuto damno, extinctus non causavit aliud, quam prandii tarditatem.

(Mussitatio alicujus.)

3tio. Jurante super diplomatibus regiis episcopo, et prudenter cauteque juramentum suum ad consuetudinem et usum privilegiorum reducente, quidam ex canonicis mussitare incepit, sub restrictione jurare episcopum et non satisfacere. Qui mussitans, nunquam tamen in publicum prodiens, | 20 prudentis viri cautellam a restrictione vel distinguere noluit vel ignoravit.

(Homines camerales et regii absunt.)

4to. Cameralem et regium hominem in installatione episcopi hujus non adfuisse. Cum id ob rubricam caeremonialis necessarium quidam contenderent, prudenter soluta ab episcopo dubitatio, quod ipse jam Posonii installatus sit, dein fiscum debilitari in praetensionibus successionis regium. Et per absentiam cameralis regiique hominis firmari jura magis ecclesiae. Quo habito responso satisfactum omnibus.

Post terminata in cathedrali ecclesia solennia ad arcem ventum est, ex cuius ambitibus populo, ad illorum vivat, projecta copiosa pecunia. Pauperibus eleemosyna in vino et pane etiam, uti et alumnis seminaru cuivis mariani duo. Vase uno vini cubulorum 20 ad pontem arcis educto et rapienti populo relicto. Prandium dein copiosum et opiparum datum est. Primae tantum mensae assidentibus personis, laicis et religiosis, numero 80. Ex quibus illustriores fuere excellentissimus dominus comes Ludovicus Erdoedy locumtenens, dominus comes et generalis Petazzi, generalis Crisiensis Marquier, illustrissimus dominus baro Antonius Klobusiczky cum sua illustrissima domina coniuge, comes Ludovicus Patachich, comes Christophorus Orsich, baro Stephanus Patachich, colonelli Kengell et Lalersperg, aliique ecclesiastici, religiosi, militaris et equestris status viri praecipui. Canonici cathedralis ecclesiae omnes, qui Zagrabiae adfuerunt.

Previous page

Next page


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.