Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
Previous page

Next page

-- 143 --


Quoque locus motu radiis infestus in oras
Quasque abeat, priscas repetat quo tempore sedes.
Scilicet alterutri fuerit nisi proxima nodo,
Nec tenebris squalere potest nec Cynthia fratrem
Abdere. At occiduas nodi retrahuntur in oras
Nec nisi dum novies binis novus additur annus,
Ad veterem redeunt positum sedesque relictas.
Ergo etiam locus ille, deam qui mergat in umbra
Quique tegi vultum Phoebi sinat, ibit in oras
Ipse quoque occiduas, lustris et quattuor annus
Cum deerit, refluae lentum vertiginis orbem
Perficiet coeloque iterum se reddet eodem.
Quin et cum medium jam gyrum absolverit atque
Alterius nodi sedem jam ceperit alter,
Tum quoque nigrantem conum pervadet in isdem
Diva locis fratremque plaga velabit eadem.
Ast idem[ERROR: no link :]40 sedes repetet cum nodus easdem,
Ipse etiam motu divae se cursus eodem
Diriget in Boream pariter vel flexus in Austrum.
Cumque et vecta fuga tum Cynthia tendere eadem
Debeat (emenso post tot discrimina eundem
Bis positum toto divae nam semita coelo
Acquiret rursum quique eminet arduus alto
Vertice apex contorti axis Phoebenque moratur,
Restituet sese atque eadem prope signa reviset)
Rerum eadem facies consurget priscus et ordo,
Cum prope tersenis nova jam se adjunxerit aestas.
Ast ubi post denos nonus vix coeperit annus,
Ante suis penitus nodorum vincula quam se
Restituant punctis, pene aeque proxima eidem
Nodo sive jubar plenum induet, atra silebit
Sive polo latitans, post quam tribus acta per auras
Et bis centenis et bis Latonia denis
Jam vicibus fratrem convenerit oppositove
Tot pariter vicibus jam plena effulserit axe.
Hinc eadem fratris defectibus atque sororis
Tum prope jam series rursum se reddet, eadem
Atque iterum coeli parti formaque redibunt.
Previous page

Next page


Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.