Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Previous page

Next page

-- v-334 --


Peneleus rapido atque Lycon sibi mutua gressu
Incurrunt. hastam nam frustra misit uterque.
Abludens dextra erranti. mora nulla coruscum
Ergo ensem strinxere ambo, pugnamque furentes
Cominus invasere. Lycon prius acer equina
Horrentem crista conum percussit: at ensis
Absiluit longe, capulum diffractus ad ipsum.
Cervicem ast ima ferro fulgente sub aure
Peneleus ferit. intro alte subit aereus ensis,
Atque cute a summa pendet caput; ille, solutis 420
Artubus, ingenti consternit corpore terram,
Meriones Acamanta cito pede flammeus altos
Scandentem assequitur currus, figitque corusco,
Aere humerum juxta: curru cadit ille volutus:
Nigra oculis nubes confestim offusa jacenti est.
Idomeneus Erymanta premit, rigidamque per ipsum
Impulit os hastam; penitus quae fixa cerebrum
Ossaque pervasit crudeli vulnere, dentes
Excussi, largusque oculos complevit, et ora,
Naribus ac totis prorupit sanguis hianti. 430
Sic tum quisque virum dux Grajus compulit Orco.
Ast alii; ceu dira agnosve haedosve luporum
Turba rapit grege de medio, quem pastor in altis
Montibus incautus spargi sinit: ocyus illi
Adsiliunt, raptantque pecus molle ore cruento.
Sic alii Troas Danai super insiluere,
Atque premunt pugnae oblitos, versosque fragore
In terga horrisono. fulvo Ajax aere coruscum
Hectora contorto cupiebat figere telo
Usque sequens: varii Martis non inscius Hector 440
Taurino ingentes humeros clypeo usque tegebat,
Posset ne laedi jaculis, volucrive sagitta.
Previous page

Next page


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica (), 18.330 versus, verborum 126.883, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - epica; poesis - versio] [word count] [kunicriliaslibri].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.