Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 218 versus, verborum 7485, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [word count] [kunicriliasoperis].
Previous page

Next page

-- xxvii --


Levia protendens brachia pollicita est.

Quanto hoc rectius, quanto venustius, et magnificentius, quam si duobus itidem versibus sic extulisset:
Meque Conon caelo vidit flavum Berenices:
Cirrum, quem cunctis obtulit ilia deis.
In quibus ipsis flavum illud addidi, vel ut versum explerem, vel ut ille cirrus lectori minus displiceret. Sed hunc omitto: redeo ad Tullium; cujus ratio in Graecis convertendis qualis fuerit, satis arbitror ex iis, quae dixi, perspici potuisse. Summus videlicet dicendi, et interpretandi magister duas Aeschinis et Demosthenis contrarias orationes, quod etiam Hieronymus, qui eas legerat, in epistola ad Pammachium testatur, sic transtulit, ut multa in illis praetermiserit, multa addiderit, multa mutaverit, ut proprietates alterius linguae suis proprietatibus explicaret. Haec igitur sit nobis veluti norma, qua oratoriam interpretationem dirigamus; hanc eandem sine ullo erroris metu ad poeticam interpretationem, ubi opus fuerit, transferamus. Est enim finitimus, ut ait idem Tullius, oratori poëta; in quo etiam venustiorem orationis cultum, et ornamenta floridiora, et numeros accuratiores esse decet. Quarum rerum caussa quum oratori concedatur illa, quam dixi, libertas in verbis suo more deligendis, atque ad omnem rerum varietatem, ita ut linguae ratio postulat, accommodandis, multo est aequius eandem poëtae concedi. Quae quidem libertas nec anxia sit, nec meticulosa, sed justa, sed legitima, sed moderata; quae id, quod erit visum, addat, detrahat, mutet, faciat denique omnia quae velit, sed nihil velit non consentaneum rationi. Nam si ultra legem, ultra morem, ultra omne rationis praescriptum progredi coeperit, illa jam erit, non libertas, sed, inani specie, falsoque nomine libertatis abutens, licentia; qua nullum est in interprete vitium majus, et quo animi hominum magis offendantur.
Previous page

Next page


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 218 versus, verborum 7485, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [word count] [kunicriliasoperis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.