Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 218 versus, verborum 7485, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [word count] [kunicriliasoperis].
Previous page

Next page

-- xxxvi --


Testes, quos non Parcae incesserunt mortis auferentes;
Herique et nudius tertius, quando in Aulidem naves Achivorum 5
Congregabantur, mala Priamo et Trojanis ferentes,
Nos autem circumjecti circa fontem, sacris in altaribus
Faciebamus immortalibus perfectas hecatombas,
Pulchra sub platano, unde fluebat limpida aqua:
Illic apparuit magnum signum: draco rubris maculis dorso distinctus, 10
Horribilis, quem ipse Olympius misit in lucem,
Ex imo altari prolapsus, ad platanum concitatus perrexit:
Ibi erant passeris pulli pusilli nati,
Ramum super summum sub foliis latentes,
Octo; verum mater nona erat, quae pepererat natos: 15
Ibi ille hos miserabiliter voravit stridentes:
Mater vero circumvolabat lugens dilectos natos:
Hanc autem implicans ala prehendit valde clamitantem.
Sed postquam natos devoraverat passeris, et ipsam,
Hunc quidem mirabilem fecit deus, qui ostenderat: 20
Lapidem enim ipsum fecit Saturni filius versuti.
Nos autem stantes admirabamur quale factum esset.
Sic igitur terribilia portenta deorum subiere hecatombas,
Calchas vero statim deinde vaticinans concionabatur,
Cur muti facti estis comantes Achivi? 25
Nobis quidem hoc ostendit signum magnum providus Jupiter,
Serum, seri exitus, cujus gloria nunquam peribit.
Ut hic natos devoravit passeris et ipsam,
Octo, ac mater nona erat, quae pepererat natos
Sic nos tot annos bellabimus ibi; 30
Decimo autem urbem capiemus spatiosas vias habentem.
Et ille quidem sic concionatus est: quae nunc omnia complentur.
Verum age, manete omnes, bene ocreati Achivi,
Heic, quousque urbem magnam Priami ceperimus,
Previous page

Next page


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 218 versus, verborum 7485, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [word count] [kunicriliasoperis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.