Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kalić, Arkanđeo (1739-1816) [1778], In adventu Domini Gregorii Lazzari oratio, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 3698, Ed. Relja Seferović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [kalicaadventu].
Previous page

Next page

-- 144 --

tibi fuerint chariores. Quis unquam labor deterruit studium tuum, quae voluptas amorem continuit quin ipsis, cum opus foret, operam quantam posses praestares? Video sane his quae commemoro renovare praeteritam doloris tuae acerbitatem et nondum obductas animo vulnerum cicatrices recrudescere et exasperari; verum etsi nihil hac laetissima die quod maerorem afferat recensere mihi fas sit, sine, quaeso, illa obiter commemorare, quae cum et instituti mei ratio et tanta beatissimorum hominum expectatio postulat, praeterire nefas existimarem. Nescio quo Dei optimi consilio fit, nisi forte ut hoc etiam tibi laudis et gloriae accedat, quam laudabili vitae genere regendique sapientia et felicitate jam pridem illustraveris, te eam pene collapsam erexisse ac velut e cineribus eruisse, paucis abhinc annis labefactatam ruere Melitensem monachorum familiam tum vetustate originis, tum generis nobilitate, doctrina, dignitate, privilegiis praestantissimam. Angebatur dolore animus tuus, communi calamitate vehementer afflictus, verum non nihil levabatur spe, fore ut eorum, quotquot supererant sociorum vita diutius fruereris. Verum, proh dolor! cum talia cogitares nec quidpiam fatale suspicari posses, charissimus sodalis e vivis sublatus est. Quid tibi durius, quid acerbius unquam accidere potuit? Sed nondum hoc gravi dolore paululum lenito en alter, en tertius immatura morte eripitur. Quot inflicta animo et vulneribus superaddita vulnera. Testes appello funerum spectatores quique tibi parentalia persolventi praesto fuerunt, quoties dum sacra perageres verba proferre ac lacrymas cohibere nequiveris. Cujus calamitatis imaginem et doloris tui acerbitatem recolenti mihi occurrit miserrima calamitas et acerbissimus dolor Sedeciae qui postremus regnum Judae obtinuit. Vidit enim ille miserrimus jussu impiissimi Nabucodonosoris singulos coram sibi necari charissimos filios ac sublata penitus regia stirpe Judaicum regnum everti funditus atque deleri. Tu quoque nonne conspexisti doloris socios dilectissimos et, si non hominum feritate, immatura, fatali morte peremptos atque his extinctis nonne veritus es aut tecum perituram aut si te sublato superesset brevi congregationem omnino interituram? Verum non ita fractus es animo neque omnem abjecisti spem, quin iterum te duce, te auctore reviviscat pristinus monastichorum splendor, etsi enim ille necatis filiis non alios quos regni haeredes faceret suscipere potuisset. Te quos in demortuorum locum 11 erexisse B, D: rexisse A 15 afflictus A, B: affectus D 20 en alter D: omittunt A, B 27 singulos A, B: omittit D 28 stirpe D: stipite A, B
Previous page

Next page


Kalić, Arkanđeo (1739-1816) [1778], In adventu Domini Gregorii Lazzari oratio, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 3698, Ed. Relja Seferović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [kalicaadventu].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.