Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Šižgorić, Juraj (stariji) (biskup 1437-1454) [1449], Documenta de ecclesia Sibenicensi a. 1449, versio electronica (), Verborum 1087, Ed. Vincenzo Miagostovich [genre: prosa - acta officialia; prosa - epistula] [word count] [sizgorjdocumentasibenic].

Next page

-- 56 --

vigili cura semper studiosissime procurare et fovere curarunt. Nihilominus, quod iuxta Sapientis dictum, modus est adiacens rei determinatio, sine quo etiam bona intentio suo frustratur merito, nec sine debito claudi potest, adeo ut apud plerosque sapientes, modus omnium divinarum humanarumque actionum regula et mensura esse definiatur: primumque omnium Auctorem singula egisse et agere sub numero pondere et modo sive mensura nedum theologi sed etiam vero philosophantes rationabiliter et catholice profitentur. Et quia modus in prefata parte contentus in principalioribus defficere videtur, ideo nulli mirum esse debet si debito ac optato fine claudi non meretur. Quod ex tribus liquido constare et patere potest, primo quod est contra Deum, secundo quod est contra salutem animarum, tertio quod est contra ecclesiastice libertatis emunitatem. Primum patet, servitium coactum nullatenus fore placitum seu acceptum, ne dum sacre Scripture testimonio, verum etiam Sanctorum exemplis edocemur, adeo ut in commune proverbium versum sit, servitium coactum Deo non placet: inquit Paulus beatissimus Apostolus ad Corintios: unusquisque enim prout destinavit in corde suo non ex tristitia aut ex necessitate, ylarem enim datorem diligit Deus. Quod autem secundo loco animarum salus ex dicto modo patet quod ex huiusmodi violentis exactionibus ut plurimum insurgent ire rixe oculata odia dissensiones invidie detractiones contumelie blasphemie et plura alia longe graviora, ex quibus ne dum animarum salus, verum etiam et pacificus status huius reipublice, quam Nostrum Illustrissimum Dominium in suorum populorum gubernationem summo studio procurat et fovet, faciliter perturbari et maculari posset. Quod autem tertio loco prefatus modus ecclesiasticam ledat immunitatem, patet, cum ex cassatione promissarum, ad quarum annullationem dispensationem et commutationem non nisi Sedis Apostolice aut Diocesani auctoritas se extendit, ut habetur extra de votis capitulo primo, etiam ex obligatione pecuniarum facte per dictum Generale Consilium in prefata parte, quam obligationem nec secundum Deum, nec secundum conscientiam, nec secundum debitam equitatem absque nostro Consilio et assensu facere potuerunt, ut patet per privilegium super inde confectum sub M.CCCC.II. indictione X.-a die nono mensis Aprilis. Ne igitur humani generis hostis, cuius studium est ut sub specie boni fallat, transformat enim se, ut inquit Apostolus, in

Next page


Šižgorić, Juraj (stariji) (biskup 1437-1454) [1449], Documenta de ecclesia Sibenicensi a. 1449, versio electronica (), Verborum 1087, Ed. Vincenzo Miagostovich [genre: prosa - acta officialia; prosa - epistula] [word count] [sizgorjdocumentasibenic].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.