Šižgorić, Juraj (stariji) (biskup 1437-1454) [1449], Documenta de ecclesia Sibenicensi a. 1449, versio electronica (), Verborum 1087, Ed. Vincenzo Miagostovich [genre: prosa - acta officialia; prosa - epistula] [word count] [sizgorjdocumentasibenic].
-- 58 --
aliquo alio honestiori et convenientiori aut simili, si quem vestrum circumspectum consilium invenire poterit, omnes pariter
conveniamus ad Dei laudem, Nostri Illustrissimi Dominii honorem, nostrarum profectum animarum et ad huius reipublice celeberrimam
ubique terrarum diffundendam, ut prefata laudabilis fabrica continuum recipiat incrementum, ne vicinorum nostrorum mordeamur
invidia, quia merito nobis illudere poterunt illud evangelicum dicentes : isti homines inceperunt hedificare et non potuerunt consummare. Nam iuxta egregii doctoris Cassiodori dictum in suis
epistolis, ad finem debitum perducere que prudentium intentio
visa est suscepisse nam sicut imperfecta laude , sic vituperationem generant que mediis conatibus deseruntur.
Memores enim esse debetis, Cives egregij, quanta beneficiorum
largitate supra convicinos vestros divine clementie inmensitas vos
dotavit et, ut ex multis pauca rememorem, considerate rempublicam vestram sub Nostri Illustrissimi Dominij equissima gubernatione
mirabiliter ampliatam in Civium prudentia et discretione, in populi numerositate, in juvenum venustate et decore, in divitiarum
copia et, quod omnibus excellentius est, in gratissima corporum
sospitate et in pestiferis morbi preservatione, quod certe post
beatissimam domini Matrem, meritis beatissimi Apostoli Jacobi ad
cuius honorem hoc templum dedicatum est, divinam clementiam
egisse nulli ambiguum esse debet, ut igitur verbis utar beatissimi
doctoris Gregorii in omelia super Matheum, solicite, inquit, dilectissimi, nos considerare expedit ne nos qui plus ceteris in hoc
mundo accepisse aliquid cernimus, ab auctore mundi gravius inde
judicemur; cum enim augentur dona, rationes etiam crescunt donorum; tanto ergo humilior atque serviendum Deo promptior
quisque debet esse ex munere, quanto se in collatis benefitiis
obligatiorem esse conspicit in reddenda ratione. Et hec ad responsionem prefate partis dicta sufficiant.
|