Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
-- RA1-PA59 --
Post etiam vitae iuvenum, qui lumine cumque
500 Auroram aspiciunt nati, praefecit alumnam:
Haec nova cura; alias veteri possedit ab aevo.
Nec minus a magno Saturno pressa creavit
499 Post etiam vitae iuvenum etc.
Non mirum certe, eamdem Hecaten, quae cum Luna saepe confunditur, esse KxqoTgoQov , quum sciamus intra novem
aut decem lunas formari edique in lucem pueros. Hoc quidem munus non habebat
sub regibus prioribus Caelo ac Saturno: Iovis est beneficium.
502 Aec minus a magno etc. Heic
Hesiodus auspicatur maximam illam deorum turbam, qui a Rhea Saturnoque
prognati sunt, Vesta nimirum, Ceres, Iuno, Pluto, Neptunus, atque ille
fuhninator Iupiter omnium rex. Vesta quidem, uti notum est, ignis focorumque
praeses habita est, quae summa apud Romanos potissimum religione a
Vestalibus servabatur. Huius deae nullum simulacrum fuisse in eius templo
Ovidius docet Fast. lib. vl:
» Esse diu stultus Vestae simulacra putavi,
» Mox didici curvo nulla subesse tholo. » Ignis inexstinctus
templo celatur in illo,
» Effigiem nullam Vcsta nec ignis habent. Et Pausanias idem affirmat
lib. il: nam de Hermoniensium templo loquens, ingredientibus, inquit, in
Vestae, signum quidem est nullum; tantum autem ara, in ipsaque Vestae
sacrificant. Sed fuerit ita de his templis; Spanhemius tamen Dissert. xnl nummum piotulit, in quo
templum et signum eminet cum ara, ad quam Vestalis maxima quinque sociis
adstantibus pateram tenens libat thus. Aliis etiaiu in nummis frequens
Vestae imago visitur; clarissimumque inter cetera signum illud erat, quod
Piinii aetate Romae in hortis Servi— lianis videbatur, opus Scnpae. De
eadem dea videsis Lipsium, Giral
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
|