Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Previous page

Next page

-- RA1-PA94 --


Rauca fremunt super ora. interdum namque sonabat
Voce deum, interdum tauri mugitibus, ira
Quum furit immani ferus, interdumque leonis
Rugitu horrifico; aut catulorum infanda ciebat
920 Murmura latrantum, aut stridentia sibila, late
Queis nemora, et valles circum, saltusque gemebant.
Ac vero miseranda et ineluctabilis illo
Tempore res effecta foret, summumque Typhoeus
Imperium, caelo terraque potitus, haberet;
925 Ni pater omnipotens cavisset triste periclum
Ocyus avertens. ergo vi concitus acri
Horrendum intonuit: longe concussa fragore
Immenso terra ingemuit, caelumque superne,

916 Rauca fremunt super ora etc. Hesiodus quidem inter alia quae ad hanc Typhoei vocuin diversitatem pertinent, haec habet: aTkore /a£v yct(> tpSeyyovSr, ware Seoiai avviey.ev, id est ut diis li ceret intelligere ; quod fere idem sonat, ac quod ego dixi voce deum, nam dii deorum voces nequeunt non intelligere. Guieto tamen hic versus est omnino supposititius ac delendus, quod non facile persuadet; neque enirff caussam video.

922 Ac vero miseranda etc. Typhoeus nimirum, ni Iupiter qua erat providentia praeditus, prior ipsum supplicio mulctasset, sibi arripuisset imperium. Haec autem Iovis pugna tligna est profecto, quae legatur ab omnibus actis poeticae studiosis: est enim tota Musarum non fucatis distincta luminibus, interque Longini exempla de Sublimi referenda.

Previous page

Next page


Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.