Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
-- PA204 --
Ne prior afficias damno, cave, neve lacessas.
Gratia mendacis linguae sit nulla: loquutus
Quod si quis fuerit quid laevum aut fecerit idem ,
Bis tantum punire iuvet. sin rursus amatam
875 Poscat amicitiam, cupiatque rependere poenas,
Suscipe. namque alias alium vir reddit amicum
Infelix; numquam mentem color arguat oris.
Non multum indulge hospitibus, nec nullius hospes
Esse velis: pariterque malo comes ire recusa,
880 Iurgatorque bonis dici. non ingere cuiquam
Pauperiem coram memorans, aut tristia damna
Obiice ludificans: etiam haec sunt munera divum.
873 Quod si quis fuerit etc. Id non
placet: meliora illa, quae de amicitia et auctor Pythagoraeorum versuum et
M. Tullius docuerunt, quorum alter inquit, non esse odio habendum amicum
propter exiguum peccatum 5 alter vero, quae tolerahilia erunt, ferenda esse;
et hunc honorem veteri amicitiae tribui vult, ut is in culpa sit, qui
faciat, non qui patiatur iniuriam. Isti recte quidem; nisi forte et Hesiodus
benigniorem quamdam mereatur interpretationem.
876 namque alias etc. Haec non
referenda ad superiora
dicit Guietus, sed ad sequentia. Non video qua ratione. nam quod sequitur:
numquam mentem color arguat oris
seu quocumque modo graeca interpretemur, semper obscurum erit ac
dubium, dictumne id de dissimulatione, an de falsa amicitia etc.
878 Non multum indulge etc. Idest ne
nimius sis. haec autem digna, quae etiam in hac morum optimorum luce
imitemur.
882 Obiice ludificans etc.
Sapienter. Nam quid amarulentius esse possit quam iocari in aliorum
miseriam? Sapienter etiam quod sequi
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
|