Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Previous page

Next page

-- PA247 --


Hasta simul, fulva simul ipsum sternit arena.,
Continuo currumque agilem biiugosque volucres
Adduxere olli famuli Terrorque Pavorque;
Atque ubi sublimem curru imposuere, iugales
415 Impulerunt loris, petiere et limen Olympi.
At satus Alcmena, soboles et fortis Iphiclei
Victores Cycno exuto spoliisque potiti
Longe abeunt; dumque alta petunt Trachinia cursu
Moenia, caeruleo Pallas circumdata nimbo
420 Aethera iam subiit, caeloque ingressa resedit.
Cycnum autem Ceyx, corpusque exsangue sepulcro
Reddidit, adcitis, late vicina colebant
Oppida finitimi quicumque et Iolcon et Anthen,
Myrmidonumque sacras arces, Arnenque, Helicenque

412 Continuo currumque agilem etc. Aurigae Martis Terror et Pavor, quod hostibus iniecti eosdem facile in fugam convertunt. De his vide Theog.

418 ... dumque alta petunt Trachinia etc. Herculem et Iolaum Trachinem quidem divertisse dicit Hesiodus, non vero dicit Ceycem petiisse; quare desinat mirari Clericus, quomodo Hercules occiso genero ad socerum ivisse ab Hesiodo fingatur. Quod si etiam ad Ceycem ivisse diceretur, honestam caedis excusationem Hercules habuisset; quod et illatam vim propulsasset, et iniurias a Cycno Apollini illatas suadente Pallade vindicasset.

421 Cycnum autem etc. Sepulcrum exsequiaeque Cycno hominum concursu maximo a Ceyce adornantur.

424 Myrmidonumque etc. Nomina urbium paullo immutata ab iis, quarum superius poeta meminit.

Previous page

Next page


Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.