Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
-- RA1-PA9 --
Mnemosque, regnatus ubi se tollit Eleuther,
60 Solamenque malis nigrisque oblivia curis
Ferre habiles. una thalamo interiore receptus
Namque novem sacras per noctes Iupiter, ulli
Haud superum visus, placito gavisus amore est.
Sed quum transierant circumvolventibus horis
unde et Pimplaeae et Pierides Musae dicuntur. An vero Musae a Motsa, voce phoenicia, quae inventricem sonat, nomen antiquitus
acceperunt? Certe ab omnibus carminis inventrices celebrantur.
59 ubi se tollit Eleuther etc. Eleuther
urbs Boeotiae
a quodam rege eius urbis sic dicta, inquit Scholiastes, pergitque docens; est etiam mons, ut perhibent, cognomento Herois.
Ad Citheronis radices sitae erant Eleutherae, de quibus in Atticis ita
Pausanias: „ Eleutherarum adhuc cum muri tum aedium erant vestigia . „
Manifestum autem ex his urbem paullo supra planitiem ad Cithe„ ronem fuisse
conditam etc. „. Itaque quamvis Musas in Pieria natas Hesiodus concedat,
matrem tamen ex Boeotia fuisse, quum Eleutheri imperasset, contendit, ut hanc
etiam gloriam patriae vindicet, quemadmodum et Scholiastes observavit.
60 Solamenque malis etc. Quanto sunt
curarum levamento Musae, ii tantum nesciunt, qui numquam ad huiusmodi studia
animum adplicuerunt, aut severioribus litteris toti occupati omnem animi
hilaritatem voluptatemque aurium exuerunt morosi ac tetrici, et digni( sententia Pindari, qui in Tartaro cum Iovis osoribus
torqueantur.
64 circumvolventibus horis etc. Horae et
apud Graecos
et apud Latinos varias anni tempestates significant. Exempla multa invenies et in
Ios. Scaligeri lib. I De emend. Temp., et
in Vossii EtymoL ad vocem hora, et in alioruin Scriptorum libris, in
quibus etiam videbis hanc vocem horam sero
fuisse traductam ad vige
b
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
|