Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Zamanja, Bernard (1735-1820) [1792], Theocriti, Moschi et Bionis idyllia omnia (excerpta), versio electronica (), 476 versus, verborum 5000, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - idyllium; poesis - versio - ex Graeco] [word count] [zamagnabidyllia].
Previous page

Next page

-- 8 --


Iam, quocumque calet, iam deserat immemor ignem;
Non minus ignoto quam Diae in litore Thesea
Oblitum perhibent flavam crines Ariadnen.
Duc, Iynx, duc ipsa mihi tu ad limiua Delphin.
Arcasin hippomanes planta est, gustata furore
Quae subito stimulat montes armenta per altos.
Sic Delphin videam insanum similemque furenti
Ex nitida huc rapido cursu adventare palaestra.
Duc, Iynx, duc ipsa mihi tu ad limina Delphin.
Delphidis ex ima lapsa est haec fimbria veste:
Hanc ego divelloque manu, doque ignibus. eheu,
Heu, crudelis amor, nostro de pectore totum
Hausisti, veluti fluvialis hirudo, cruorem.
Duc, Iynx, duc ipsa mihi tu ad limina Delphin.
Cras tibi pharmaca nigra feram, tritamque lacertam,
Thestyli. nunc succos hosce accipe, et illine limen
Illius inspergens: limen quod prodita servo,
Cui teneor constricta, licet me negligat ille;
Et spue, dicque spuens: en spargo Delphidis ossa.
Duc, Iynx, duc ipsa mihi tu ad limina Delphin.
Illa abiit; sum sola, meas nunc unde querelas
Ordiar? hanc miserae quis mi cladem intulit auctor?
Sacra canistra ferens Eubulis venit Anaxo
Huc ad nos, Triviae in lucum; visenda ferarum
Magna ubi pompa ibat; quas inter fulva leaena.
Disce mei caussas, disce, o bona Luna, furoris.
Theucharileque adeo nutrix me Thressa vocavit,
Mortua iam, tum cara mihi vicina, paratae
Spectaclum ad pompae. quam dis invisa sequebar
Bysso culta fluente, gerens pallam Clearistae.
Disce mei caussas, disce, o bona Luna, furoris.
Dum via qua ducit, gradior prope tecta Lyconis,
Previous page

Next page


Zamanja, Bernard (1735-1820) [1792], Theocriti, Moschi et Bionis idyllia omnia (excerpta), versio electronica (), 476 versus, verborum 5000, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - idyllium; poesis - versio - ex Graeco] [word count] [zamagnabidyllia].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.