Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1798], Ad Maximilianum Verhovacz epistola 1. Octobris 1798, versio electronica (, Jakovlje), Verborum 577, Ed. Neven Jovanović Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skerlenepistverh17981001].
Previous page

Next page

-- 2224 --

Amadeum nunquam offendi, spero proinde quod id omnino facturus sit.

Utprimum de tota re certi quid compereris, quaeso te, significa mihi et eripe me his incerti status angustiis.

De elaboratione punctorum debeo cum rubore agnoscere quod datam fidem explere non potuerim. Vix enim opus aggressus eram cum me febris corripuit et per tres ferme hebdomadas tenuit. Post octo dies passus sum recidivam, a qua non nisi ante paucos dies liberatus sum. Nunc autem video serotinum iam laborem futurum. Denique senectus ipsa est morbus. Nunquam amplius eiusmodi laborem in me recipiam.

Chare amice! Tu nimis diu abes. Quas hinc inde corrasi amoenas lectiones, iam omnes exhausi. Debeo autem has quaerere quia seriae lectioni[ERROR: no reftable :]

11,26 seriae lectioni] corr. auctor ex seriam lectionem

tantum matutino tempore citra valetudinis iacturam me impendere possum. Non dubito quin tu hactenus complures eiusmodi libellos tibi comparaveris. Si quos ex illis iam domum praemisisti, quaeso dispone ut etiam ante tuum adventum mihi communicentur!

Si per insperatum Sigraio deterius tractari et aut salarium aut comendatia emanere deberet, quaeso te, eo rem age ut posterius potius emaneat; notae enim tibi sunt meae oeconomicae circumstantiae.

Vale meque ut facis ama. Jakovlye, 1. Octobris 1798.

(NAZ, EAE, vol. 115, nr. 77.)

Previous page

Next page


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1798], Ad Maximilianum Verhovacz epistola 1. Octobris 1798, versio electronica (, Jakovlje), Verborum 577, Ed. Neven Jovanović Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skerlenepistverh17981001].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.