Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1817], Elegia de tonsore, versio electronica (, Dubrovnik), 56 versus, 437 verborum, Ed. Joseph Nicolas Barbier-Vemars [genre: poesis - elegia] [word count] [fericdelt].
-- 615 --
At lente gradiens, mentoque comante superbus,
Ore sophum et rigidis moribus exprimerem:
Intonsum fugiant vitiorum examina mentum,
Nam barba et virtus foedus inire solent.
Barbae Hirci pretium melius novêre; daturo
Hanc Jove quum Capris sic doluêre mares:
"Ergone quod proprium nobis, Deus alme, dedisti,
Id nostris etiam vis dare conjugibus?
Quid jactare queunt tanta cum laude peractum,
Aruncum mento nobilem ut adjicias?
Digna hoc Olenia est, quae te nutrivit in antro
Dictaeo puerum lacte capella suo;
Huic te largiri fas est; hanc insere coelo,
Unde Dionaeo clarior igne micet:
Ne permitte tamen merito unius omne superbum
Ornamenta palam mascula ferre genus."
Frustra orant : robur dum servat Jupiter Hircis,
Vult habitu Capras corporis ire pares.
Contra homines nostri radunt sibi menta, voluntque
Se generi similes reddere foemineo.
|