Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Gundulić, Ivan; Getaldić, Vlaho (1588-1638; 1788 - 1872) [1865], Osmanides, versio electronica (), Verborum 42047, 5086 versus, Ed. Neven Jovanović Juraj Ozmec Željka Salopek Jan Šipoš Anamarija Žugić [genre: poesis epica; poesis versio; paratextus prosaici; carmen heroicum] [word count] [getaldibosmanides].
Previous page

Next page

-- IX --

ac magnificum, quod vocari solet actionis, in quo ex maxima parte saeva bella describuntur, aequabile alterum, ac temperatum, quod dicitur contemplationis, et quo varii mirabiles eventus enarrantur. Ad primum genus attinet Homeri Ilias, ad secundum Odyssea. Virgilius, cui semper ante oculos proposita fuerant Maeonidis carmina, ita est partitus Aeneidem, ut priores sex libri ex duodecim, quibus tota continetur, Odysseam referant, posteriores autem Iliadem. Tassus in hoc etiam est Maronem imitatus, transfusitque in Ierusalem liberatam commixtum hoc duplex genus, magis tamen in Iliadem propendens. His grandibus exemplis inhaerens Gondula, latum sibi campum aperuit, ubi posset summa cum laude in utroque mixto genere spatiari, atque ita in uno prompsit maiores ingenii poetici vires, ac nervorum robur, in altero evolvit leniores, ac tranquilliores animi sensus doctrinae luminibus temperatos. Argumentum eius operi suppeditarunt bella aevi decimi septimi principio, anno praesertim 1621 inter Polonos, et Turcas gesta, in cuius exitu evasere primi victores summa immortali gloria Regis Sigismundi III et eius filii Principis Vlaudislavi supremi exercitus Ducis, quodque talem extremum finem habuit, ut Osmanus I Othomanidum Caesar solio ceciderit, violentamque hinc mortem Ianicerum seditione coorta anno 1622, suae aetatis XXI miserrime obiverit (*).

Eo tempore illyricus Epidauritanus Parnassus tres diversos literarum cultus per tria saecula progressos recensebat, quae quadam similitudinis ratione conferri queunt cum illis italicis aevi decimi tertii, decimi quinti et decimi sexti titulo distinctis. Gondula itaque quum multum, diuque horum temporum exemplaria versasset,
Previous page

Next page


Gundulić, Ivan; Getaldić, Vlaho (1588-1638; 1788 - 1872) [1865], Osmanides, versio electronica (), Verborum 42047, 5086 versus, Ed. Neven Jovanović Juraj Ozmec Željka Salopek Jan Šipoš Anamarija Žugić [genre: poesis epica; poesis versio; paratextus prosaici; carmen heroicum] [word count] [getaldibosmanides].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.