Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Gundulić, Ivan; Getaldić, Vlaho (1588-1638; 1788 - 1872) [1865], Osmanides, versio electronica (), Verborum 42047, 5086 versus, Ed. Neven Jovanović Juraj Ozmec Željka Salopek Jan Šipoš Anamarija Žugić [genre: poesis epica; poesis versio; paratextus prosaici; carmen heroicum] [word count] [getaldibosmanides].
Previous page

Next page

-- XII --

unus insurget sciscitans, an Osmanides praescriptis epici carminis regulis, et legibus satisfaciat, et dignum sit, ut huiusmodi poematibus adnumeretur. Haec disceptatio a clarissimis scriptoribus non semel fuit agitata, et licet super illa exstent variae sententiae prolatae, in eo tamen omnes consensere, ut non animadversis ex una parte saeculi sui vitiis, quibus vel maximi viri urgentur, quum scilicet methaphorae, hyperboles, et antitheses tantum modo increbuerant, et nonnullis locis ex altera minori severitate ad trutinam vocatis, quae ob immaturum auctoris mortem non potuerant perpoliri, et diligentiori limâ ad unguem pene redigi, totum Osmanidis carmen singulares dotes, et venustates complectatur. Et revera illud nitido sententiarum lumine, et speciosa imaginum varietate, quae velut graphice pictis tabulis ante oculos exhibentur, lectoris animum delectat, instruit, commovet, in admirationem rapit. Iuvat huic proposito Anonymi distichon memorare, quod in Gondulicae versionis psalmorum poenitentialium prooemio legitur :
Regia dum patriis donas oracula Musis,
Te Regem illyrici carminis esse doces.
Nihilominus, ut quaestionem melius solvere detur, opportunum erit insigne Francisci Mariae Appendini e Scholis piis iudicium de hoc poemate offerre, viri in literarum republica clarissimi potissimum opere, cui titulus : [ERROR: no reftable :]Notizie istorico-critiche sulle antichità, storia, e letteratura dei Ragusei: Ragusae typis dicti Martecchini anno 1803 edito. Tale Appendini iudicium legitur in prooemio versionis italicae a dicto auctore anonymo confectae, et est tenoris sequentis :
Previous page

Next page


Gundulić, Ivan; Getaldić, Vlaho (1588-1638; 1788 - 1872) [1865], Osmanides, versio electronica (), Verborum 42047, 5086 versus, Ed. Neven Jovanović Juraj Ozmec Željka Salopek Jan Šipoš Anamarija Žugić [genre: poesis epica; poesis versio; paratextus prosaici; carmen heroicum] [word count] [getaldibosmanides].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.