Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- --

AD CORINTHIOS II: Pro omnibus mortuus est Christus, ut qui uiuunt, iam non sibi uiuant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit V. Omnia autem ex Deo qui nos reconciliauit sibi per Christum, et dedit nobis ministerium reconcialiationis. Quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi etc. Deus eum qui non nouerat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in Christo V. Scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter uos egenus factus est, cum esset diues, ut illius inopia uos diuites essetis VIII. Nam etsi crucifixus est ex infirmitate, sed uiuit ex uirtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo, sed uiuemus cum eo ex uirtute Dei in nobis XIII. AD GALATAS: Qui dedit semetipsum pro [nobis]1 peccatis nostris, ut eriperet nos de pręsenti sęculo nequam secundum uoluntatem Dei et Patris nostri, cui est gloria in sęcula sęculorm. Amen. I. Christus nos redemit de maledicto Legis factus pro nobis maledictum III. Misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus IIII. AD EPHESIOS: Per crucem interficiens inimicicias in se metipso et ueniens euangelizauit pacem etc. II. Tradidit se metipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suauitatis V. AD COLOSSENSES: Et uos, cum mortui essetis in delictis, in prępucio carnis uestrę conuiuificauit cum illo, donans uobis omnia delicta, delens quod aduersus uos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio affigens illud cruci et expolians principatus et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in se metipso II. AD TITVM: Qui dedit se metipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum II. AD HEBREOS: Eum autem qui in modico quam angeli minoratus est, uidemus Iesum, propter passionem mortis, gloria et honore coronatum, ut gratia Dei pro
Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.