Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- --

Visus. Qui uiderit mulierem ad concupiscendum V. Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si fuerit simplex, totum corpus lucidum erit. Si fuerit nequam, totum corpus tenebrorum erit VI. Tetigit oculos eorum, et confestim uiderunt. Et secuti sunt eum. An oculus tuus nequam est, [surg] quia ego bonus sum XX. Humilitas. Iesus Christus nascitur in Bethlem II. In Iordane baptizatur. Iordanis interpretatur deorsum --- quod humilitatem uidetur denotare III. Apostolos elegit de plebe pauperes, indoctos, piscatores IIII. Beati pauperes spiritu, id est humiles. Beati mites V. Centurionis seruum curat. Ille se indignum dicit, sub cuius tectum Dominus intraret VIII. Filius hominis non habet, ubi caput suum reclinet VIII. Abscondisti hęc a sapientibus et prudentibus, et reuelasti ea paruulis. Discite a me, quia mitis sum et humilis corde XI. Chananea se humilians canibus et catellis comparat XV. Dominus soluit didracmam, non quia debebat, sed ne exigentes scandalizaret XVII. Aduocans paruulum statuit in medio etc. Angeli eorum semper uident faciem Patris mei, qui in cęlis est XVIII. Sinite paruulos ad me uenire, talium enim etc. XIX.
Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.