Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- --

quando angelus Domini stetit iuxta illos et Saluatoris natiuitatem nunciauit II. Dominus noctes transigebat in monte [Libani] Oliueti XXI. Quid dormitis? Surgite et orate, ne intretis in tentationem XXII. Venia. Dimittite et dimittemini VI. Et dimitte nobis debita nostra, siquidem et nos dimittimus debenti nobis XI. Si peccauerit in te frater tuus, increpa illum, et si penitentiam egerit, dimitte illi XVII. Vestis. Ecce qui in ueste preciosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt VII. Stola datur filio ad patrem reuertenti, id est amictus sapientię et doctrinę XV. Humilitas. Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum uerbum tuum. Quia respexit humilitatem ancillę suę. Deposuit potentes de sede et exaltauit humiles I. Omnis uallis implebitur. Cuius non sum dignus soluere corigiam calciamentorum eius III. Humilitatem ostendens Iesus pergebat ad seruum centurionis sanandum. Ambitionem deuitans ad reguli filium noluit ire. Non sum dignus, ut sub tectum meum intres VII. Abscondisti hęc a sapientibus et prudentibus, et reuelasti ea paruulis X. Nolite timere, pusillus grex, quia c omplacuit Patri uestro dare uobis regnum XII. Inuitatus non discumbas in primo loco, sed in nouissimo, ut, cum uenerit, qui te inuitauit, dicat tibi: Amice, ascende superius XIIII. Pater, peccaui in cęlum et coram te. Iam non sum dignus uocari filius tuus XV. Cum feceritis omnia quę pręcepta sunt uobis, dicite: Serui inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus XVII. Humiliat se publicanus nolens oculos leuare ad cęlum, sed pectus percutiens, et discessit iustificatus. Humilitas,
Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.