Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- --

uertit in aues cygnis similes. Pro onea rogauit Iouem, et factus est deus, quem Indigetem dixerunt. Anaxareten puellam ob duritiam in Iphim, qui ab ea contemptus defecerat, in saxum mutauit [ERROR: no link liber:]XIIII. Cęsarem in senatu occisum rapuit de medio, in cęlum tulit, qui in stellam emicuit [ERROR: no link liber:]XV. Cybelle, Berecynthia, Ops, Rhea, Bona dea, Cybeleia, deum mater, Dyndimena, Idea mater. Eius antistes Athis uersus est in pinum. Hyppomanem et Athalantam, quod lucum ei ab Echione, terrę filio, sacratum concubitu uiolauerant, in leones subiecit [ERROR: no link liber:]X. Naues Ęneę, ne illas Turnus cremaret, in nymphas marinas conuertit et alias naues leuauit [ERROR: no link liber:]XIIII. Isis, Ęgyptiorum dea, Theletusę fuit auxilio, eo quod iubente Lygdo marito prolem feminei sexus perdere, Iphim filiam pro masculo nutrierit. Quam cum Ianthis Thelesci filia ei nupta esset, uertit in marem [ERROR: no link liber:]IX. Musę a Pyreneo hospitio susceptę uim inferentem in uolucres uersę euaserunt. Ipse sequi uolens pręcipitio uitam finiuit. Pyeri et Anipę11 nouem filias ad certamen cantus prouocantes uictas uerterunt in picas [ERROR: no link liber:]V. Pan amauit Syringam. Quę fugiens uersa est in calamos, ex quibus ille tibias confecit [ERROR: no link liber:]I. Vertumnus in uarias se formas uertens Pomona, hortorum cultrice, potitus est [ERROR: no link liber:]XIIII. ms-94v
Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.