Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK2-16 --

Gratia autem Dei uita ęterna in Christo Iesu, Domino nostro: AD ROMANOS VI. Non uolentis neque currentis, sed miserentis est Dei IX. Donationes diuersę, idem Spiritus XII. AD CORINTHIOS I: Ego plantaui, Apollo rigauit, sed Deus nunc incrementum dedit III. Quid autem habes quod non accepisti IIII? Vnumquemque sicut uocauit Deus, ita ambulet VII. Diuisiones uero gratiarum sunt, idem autem Spiritus diuidens singulis prout uult. Emulamini charismata meliora XII. Gratia Dei sum id quod sum XV. AD CORINTHIOS II: Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum, non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est III. AD EPHESIOS: Vnicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi etc. de diuersitate donorum IIII. AD PHILIPPENSES: Deus est enim qui operatur in uobis et uelle et perficere pro bona uoluntate II. AD THESSALONICENSES I: Spiritum nolite extinguere V. AD HEBREOS: Optimum est enim gratia stabilire cor XIII. IOANNIS I: Tenebrę transierunt, et uerum lumen iam lucet II.

Gentiles. ACTVVM: Petro reuelatum etiam gentes mundari a Deo X. Paulo dixit Dominus: Exi longe ad nationes XXII. PETRI I: Prophetę de futura in uobis gratia prophetauerunt[ERROR: no link :] etc. I.

[ERROR: no link :]METHAMORPHOSES
Gula. Proserpina rapta rapta[ERROR: no link :] redire ad superos ab inferis potuit, nisi mali Punici granum gustasset [ERROR: no link liber:]V. Dii Pelopis humerum comederunt, sed pro eo eburneum restituerunt. Tantali epulę filii uiscera [ERROR: no link liber:]VI. Linchestium[ERROR: no link :], Thracię amnem, potantes ebrii efficiuntur [ERROR: no link liber:]XV.
[ERROR: no link :]SENECA

Glorię auidus Alexander 25.

Cito ignominia fit superbi gloria 85.

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.