Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK2-48 --

LXXXXIII. Iniqui captabunt in animam iusti. Psalmo eodem 117.

Multiplicata est super me iniquitas superborum. Psalmus CX VII. Iniquos odio habui. Psalmo eodem 120.

Principes persecuti sunt me gratis; multi qui persecuntur me. Psalmo odem. Cum exurgerent homines in nos etc. Psalmus CXXIII 121.

Qui seminant inter fratres discordiam et odium. Dissimulator odii 127.

Detestantur stulti eos qui fugiunt mala. Boni despecti a malis. Inuidus infirmus. Odium 128.

Inuidus. Odientes pauperem et fratres 130.

Ne gaudeas de malo inimici. Odium cęlans 131.

Impii persecuntur, iusti defendunt. Iusti impium, et impii iustum abominantur 132.

Labor hominum patet inuidię 133.

Ecclesiaab inimicis uexata permittente Domino 136.

Inuidia diaboli mors intrauit etc. Imitantur autem illum qui sunt ex parte illius 137.

Noli de mortuo inimico gaudere 142.

Qui sibi inuidet nihil est illo nequius. Inuidus 144.

Laqueo peribunt qui oblectantur casu iustorum. Memento nouissimorum et desine nunc inimicari 147.

Laxati sunt funiculi tui, sed non pręualebunt 158.

Confundantur qui me persecuntur, et non confundar ego. Paueant illi, et non paueam ego 172.

Principes petierunt, ut perderent Hieremiam etc. Ismael nisus est interficere Godoliam dolo 178.

Contra Idumeos qui odio habuerunt filios Israel. Item contra Syros. Diripientes hęreditatem Domini, id est fideles 180.

Filii Ammon subiugandi a Chaldeis eo quod gauisi sunt super mala filiorum Israel 189,190.

Offendiculum amaritudinis et spina dolorem inferens 190.

ms-181r

/ Sicut gauisus es super hęreditatem Israel eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi: dissipatus eris etc. 192.

Quęrentes Danielem perdere, quia pręferebatur a rege, subiere supplicium quod in ipsum machinati fuerant 198.

Vir fratrem suum ad mortem uenatur. Qui optimus est in eis, quasi paliurus, et qui rectus, quasi spina de sepe. Ne lęteris, inimica mea, super me, quia cecidi: consurgam etc. 209.

In die quando capiebant alieni exercitum eius, tu quoque eras quasi unus ex eis etc. Non lętaberis super fìlios Iuda in die perditionis eorum etc. 207.

Viduam
Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.