Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK2-66 --

Chaldeos, Gręcos et Romanos 204.

In die illa congregabo claudicantem, id est gentes, et eam quam eieceram, id est synagogam. Reliquię fratrum eius conuertentur ad filios Israel, id est ad fideles Christi 208.

De eorum obstinatione 210.

De eisdem in fine conuertendis 211.

Dispersi eos per omnia regna, quę nescierunt etc. 213.

MATTHEVS

Iudicium Dei. Ventilabrum in manu sua et permundabit aream suam; et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili III. De uerbo ocioso ratio reddenda XII. Mittet angelos suos. Separabunt malos de medio iustorum XIII. Audituri estis pręlia etc. De signis pręcessuris iudicium. Predicabitur Euangelium in uniuerso orbe. Sicut fulgur exit ab oriente etc, ita erit aduentus Filii hominis. Vbicunque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilę. Sol obscurabitur etc. Plangent omnes tribus terrę. Duo in agro. Duę molentes. Duo in lecto: unus assumetur, et unus relinquetur XXIIII. Congregabuntur ante eum omnes gentes. Separabit eos ab inuicem XXV. A modo uidebitis Filium hominis sedentem a dextris uirtutis Dei, et uenientem in nubibus cęli XXVI. Latro ad dexteram saluatur, ad sinistram damnatur. Sic erit in iudicio XXVII. Simile est regnum cęlorum domino ponenti rationem cum seruis suis et exigenti debitum XVIII. Mittet angelos suos cum tuba et uoce magna, et congregabunt electos eius XXIIIL

Iudicium hominis. Nolite iudicare. Nolite condemnare. Eiice primum trabem de oculo tuo, postea festucam de oculo fratris. Hic prohibetur iudicium proueniens ex od[ERROR: no link :] odio, non correctio ex caritate VII. Faciem cęli diiudicare nostis, signa autem temporum non potestis XVI. Princeps sacerdotum iudicauit, quod Iesus blasfemauerit XXVI. Argenteos execrantur, quod precium sanguinis sit, se uero sanguinis effusores esse non agnoscunt XXVII.

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.