Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK2-151 --

ęterna uita agitur, etiam post mortem seruatur etc. XV.

Lex per Moysen data est, gratia et ueritas per Iesum Christum facta est I. Optimum uinum adhuc seruauit Iesus, id est Euangelium usque ad sextam ętatem distulit II. Quinque panes ordeacei signant Legem quinque libris Moysi scriptam; ordeacei, qui cibus est iumentorum et seruorum. Lex autem seruis data est et carnalibus quasi iumentis. Quod autem nouos panes noluit facere, sed allatos cumulauit, signat quia Veterem Scripturam non reprobauit, sed implendo patefecit VI. Ego dedi eis sermonem tuum etc. Sermo tuus ueritas est XVII.

Lętitia. Gauisi sunt discipuli uiso Domino XX.

Lectio. Fons Iacob Scripturę sunt, siquidem instructi in Scripturis bibunt ut Iacob et filii eius. Simplices autem et rudes bibunt more pecorum Iacob IIII. Fons Iacob Scripturę sunt, aqua uero Iesu sunt Scripturarum sensus spiritales IIIL Iesus inclinans se deorsum digito scribebat in terram VIII. Qui intrat per ostium pastor est ouium. Ostium Scripturas uocauit. Hę enim Dei cognitione aperiunt, hę oues custodiunt et lupos superuenire non permittunt, hereticis introitum pręcludentes. Ostiarius est Moyses, cui eloquia Dei credita sunt uel Spiritus Sanctus, per quem Scripturę reseratę nobis indicant Christum X.

PAVLVS AD THIMOTEVM II

Lis. Noli contendere uerbis. Ad nihil enim utile est nisi ad subuersionem audientium. Stultas et sine disciplina quęstiones deuita, sciens quia generant lites. Seruum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes etc. II. AD TITVM: Stultas autem quęstiones et geneologias[ERROR: no link :] et contentiones et pugnas Legis deuita III. IACOBI: Damnat zelum et contentiones III. Bella[ERROR: no link :] et lites ex concupiscentiis IIIL APOCALYPSIS: Datum est ei, ut sumeret pacem de terra, id est quietem ab iis qui sunt terrenis dediti VI.

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.