Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK2-225 --

quasi arcum mendacii et non ueritatis 169.

Mendacium falsorum prophetarum uide in dictione: Vaticinium. Duo reges ad mensam unam mendacium loquentur et non perficient 200.

In malicia sua lętificauerunt regem et in mendaciis principes. Locuti sunt contra me mendacia 202.

Comedistis frugem mendacii. Ephraim pascit uentum et sequitur ęstum; tota die mendacium et uastitatem multiplicat 203.

Ve ciuitas uinuersa mendacii 209.

/ ms-251v Magister. Non coques hędum in lacte matris suę, id est non adulaberis peccatori, sed argue eum 14.

Non oderis in corde, sed publice argue 17.

Siquis aliena a fide persuaserit, interficietur 27, 28.

Non coques hędum, ut supra 27.

Cum ędificaueris domum etc, id est cum alios docueris, ipse pręsta 28.

Non alligabis os boui trituranti 29.

Heli, quia nimis leuiter filios corripuit, transfertur ab eo sacerdotium, filii autem in bello occisi, ipse prę dolore mortuus 41.

Isboseth regno et uita cędere coactus est, cum increpasset Abner, principem militię. Castigandus enim non exasperandum est sic!, penes quem rei fere summa est 49.

Dauid Salomonem educandum tradidit Nathan prophetę 51.

Dauid ante mortem pręcepta dat Salomoni, ut ambulet in uiis Domini 55.

Ioas, rex Iuda, fecit rectum coram Domino quamdiu docuit eum Ioiada sacerdos 65.

Iosias legit coram omnibus uerba libri foederis et acquiescente populo pepigit pro eis cum Domino 69.

Anani propheta Asam regem arguit peccati. Ille iratus misit eum in neruum. Dominus percussit populum, ipse mortuus est 77.

Iosaphat misit Leuitas et sacerdotes, ut peragrantes urbes Iuda docerent populum Legem 78.

Esdras parauit cor suum, ut inuestigaret Legem Domini et doceret Israel 84.

Thobias filium docuit Deum timere et a peccato abstinere 90.

Thobias mortem sibi imminere ratus filio dat pręcepta uiuendi 91.

Docebo iniquos, et impii conuertentur. Psalmus L 112.

Euangelizantium uirtus. Psalmus LXVII 114.

Beatus homo quem Dominus erudierit. Psalmus XCIII 117.

Loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar. Psalmus CXVIII 120.

Emittit
Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.