Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK2-234 --

enim dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas? Prohibetur itaque doctor Dominum prędicare peccator, nequis sequatur errantem. Et ascendens in montem uocauit ad se quos uoluit ipse, scilicet XII apostolos III. Lucerna super candelabrum, intellectus illuminatus IIII. Lucernam operit sub modio qui occultat uerbum Dei IIII. Exeuntes prędicabant, ut penitentiam agerent, et sanabant egrotos VI. Diuites mittentes ęra in gazophilacium sunt sancti doctores. Vidua mittens minuta est qui totum quod nouit docet et quod ignorat scire desiderat, ut doceat XII. Tunc gallus cantat, quando prędicator corda nostra ad commpunctionem excitat. Incipimus flere, quando ignimur intus per scintillam conscientię. Foris eximus, cum extra eiicimus quod intus fuimus XIIII. Euntes in mundum uniuersum prędicate Euangelium omni creaturę. In nomine meo demonia eiicient, linguis loquentur nouis etc. Prędicauerunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis XVI.

Mandata. Primum omnium mandatorum XII. Vestimenta Domini eius mandata sunt, quibus tegitur corpus eius, id est Ecclesia. Quę diuidunt inter se milites gentium, ut sint quattuor ordines cum una fide, scilicet coniugati et uiduati, prępositi et separati XV.

Mulcta. Qui scandalizat fidelem, bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur IX.

Malus. Quanta tantum pars seminis saluata est, ex quo patet plures malos esse quam bonos IIII.

Mollis. Saltatrici Herodiadis filię sanguinis pręmium datum est VI.

LVCAS

Matrimonium. Vxorem duxi et ideo non possum uenire XIIII. Erunt duo in lecto uno: unus assumetur et alter relinquetur XVII.

Magnanimus secundum Basilium. Omnia quęcunque habes uende et da pauperibus, et habebis thesaurum in cęlo. Et ueni, sequere me XVIIL

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.