Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK2-236 --

inuitandum mittitur, prędicatorum ordo significatur XIIII. Calciamenta a patre in pedibus accipiunt, qui euangelizando discurrunt et terrena non attingunt XV. Vocatis seruis distribuit mnas ad negociandum, lucrantes remunerat, nihil superaddentes damnat. Et erat docens quotidie in templo XIX. Erat autem diebus docens in templo, noctibus uero exiens morabatur in monte qui uocatur Oliueti XXI. Non esse discendum a fratrum admonitione, quamuis nihil propter nostra uerba eueniat etc. XXII. Interroganti Herodi Dominus nihil respondit, docens nihil respondendum quęrentibus sermonem nostrum laudare, non se corrigere etc. XXIII. Vos autem sedete in ciuitate, quoad usque induamini uirtute ex alto. Non enim oportet nisi instructos exire ad aliis prędicandum XXIIIL

Malus. Non est arbor bona quę facit fructus malos. Neque enim de spinis colligunt ficus neque de rubo uindemiant uuam. Malus homo de malo thesauro profert malum VI. Discedite a me omnes operarii iniquitatis XIII.

Maria, mater Domini. Beatus uenter qui te portauit et ubera quę suxisti XI.

IOANNES

Mundus. Spiritum ueritatis quem mundus non potest accipere, id est mundi dilectores. Non enim habet inuisibiles oculos humana dilectio, per quos uideri spiritus, scilicet nisi inuisibiliter non potest. Mundus iam me non uidet, uos autem uidetis me XIIII.

Miracula. Dicebant, quia Ioannes quidem signum fecit nullum X. Iesus Lazarum quadriduanum suscitauit XI.

Matrimonium. Iesus uocatus ad nuptias uenit et discubuit in Chana Galileę, fecit ex aqua uinum II.

Magnanimus. Qui odit animam suam in hoc mundo etc. Dulcis quidem est pręsens uita his qui affixi sunt ei. Si uero quis ad celum respexerit, uidens quę ibi sunt bona, cito contemnet uitam pręsentem. Cum enim apparuerit melior, contemnitur peior XII.

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.