Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK2-241 --

THESSALONICENSES I: Ne tristentur de dormientibus, sicuti quia spem non habent resurrectionis IIII. APOCALYPSIS: Audiui uocem de cęlo dicentem mihi: Scribe: Beati mortui qui in Domino moriuntur. Ammodo iam dicit Spiritus ut requiescant a laboribus suis. Opera enim illorum sequuntur illos XIIII. Et infernus et mors missi sunt in stagnum ignis. Hęc est mors secunda XX.

Mendacium. AD EPHESIOS: Deponentes mendacium loquimini ueritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus inuicem membra IIII. AD COLOSSENSES: Nolite mentiri III. AD TITVM: Cretenses semper mendaces I. IOANNIS I: Quis est mendax nisi is qui negat quoniam Iesus [non][ERROR: no link :] est Christus etc. II. APOC AL YPSIS :pmnibus mendacibus pars in stagno ardenti XXI. Foris omnis qui amat et facit mendacium XXII.

Magister AD ROMANOS: Gręcis ac barbaris sapientibus et insipientibus debitor sum. Euangelizare uirtus Dei est in salutem omni credenti, Iudeo primum et Gręco L Paulus: Ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleuerim Euangelium Christi XV. AD CORINTHIOS I: Paulus euangelizare mittitur non in sapientiam uerbi, ut non euacuetur crux Christi I. Sermo meus et prędicatio mea non in persuabilibus humanę sapientię uerbis, sed in ostensione spiritus et uirtutis, ut fides uestra non sit in sapientia hominum, sed in uirtute Dei II. Quid uultis, in uirga ferrea ueniam ad uos an in caritate et spiritu mansuetudinis? IIII. Ve mihi est, si non euangelizauero; si uolens hoc ago, mercedem habeo, si autem inuitus, dispensatio est mihi credita etc. IX. Qui prophetat, hominibus loquitur ad ędificationem et exhortationem et consolationem. Qui loquitur linguis[ERROR: no link :], se metipsum ędificat. Volo autem omnes uos loqui linguis, magis autem prophetare XIIII. Mulieres in ecclesiis taceant, domi uiros suos interrogent XIIII. II: Docet modeste obiurgandum quem iam delicti penitet, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui eiusmodi est II. Coram Deo in Christo loquimur; omnia autem, carissimi,
Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.