Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous page

Next page

-- KK2-353 --

uestra fiat hyeme, id est mora frigescente charitate, uel sabbato, id est cessante operatione bona prę torpore XIII.

Honor. Filiis Zebedei primatum affectantibus responsum est: Nescitis, quid petatis X.

LVCAS

Oratio. Mirabantur in uerbis gratię quę procedebant de ore ipsius Iesu IIIL Ex abundantia cordis os loquitur VI. Cum eiecisset demonium, locutus est mutus et admiratę sunt turbę XI. Diues in igne positus linguę magis sentit ardorem, quia forte magis garrulitate linguę Deum offenderat XVI. Ego dabo uobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes aduersarii uestri XXI.

Ocium. Omnis arbor non faciens fructum bonum excidetur et in ignem mittetur. Ocium in naturale est. Obest enim inertia cunctis corporis membris, nulli autem ut animę III. Manus arida a[ERROR: no link :] operibus bonis torpens, ut sanitatem recipiat, extendi iubetur, ut proximum iuuet, uiduę pręsidium ferat, eripiat iniurię oppressum, subueniat egeno, oret ad Dominum VI. Arbor fici non faciens fructum succiditur XIII. Domine, ecce mna tua quam habui, reposita[ERROR: no link :]in sudario etc. XIX.

Opus imperfectum. Volens ędificare turrim prius computat sumptus etc, ne, postquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere, rideatur XIIII.

Honor. Si adoraueris coram me etc. Habet forensis gratia domesticum periculum, et ut dominetur aliis, prius seruit etc. IIII. Ve uobis qui diligitis primas cathedras etc. XI. Inuitatus ad nuptias ne discumbas in primo loco XIIII. Quod hominibus altum est, abominatio est apud Deum XVI. Honor erga parenntes non solum honorificentię, sed etiam largitionis intelligitur XVIII. /

ms-303v Ornatus. Stola prima baptismus, annulus in manu fides cum operibus, calciamenta in pedibus pręparatio ad euangelizandum.
Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.