Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous page

Next page

-- 101 --

Non habet hinc iustam lingua diserta notam.
Tu quoque, ni fallor, non illaudabere, uates,
Quod me, quod patriam, tollis in astra meam,
Si modo cum patria uatem studiosius ornas
Ingenii ut uires experiare tui.

22.
Cur non degener, o Marine, cur non
Exhaeres fuit Aelius paterni
Morbi, consimili tenore cuius
Vexatur: neque enim Venus scyphique
Me laesere, sed insitam propagat
Pestem nobilitas auita, quam per
Priscum stemmata traducem dedere.
Nec tanti est atauos Ioues uel ipsos
Reges a Ioue proximos referre,
Stellisque omnibus Archadas priores
Claro in sanguine iactitare, nedum
Maiores Epidaurios nepotes,
Et nostros Barabas Ceroniosque,
Si tot deliciae supiniores
Prisci temporis, heu, suo nepoti
Tam sero officiunt! Auita labes
Haeredem immeritum secuta, necdum
Sera in posteritate conquiescit.
Cur non iugera Quintiana, cur non
Sarrani segetem laboriosam,
Et sulcos Curii graues, paternus
Previous page

Next page


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.