Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous page

Next page

-- 127 --

Sordidulum munus nec tulit esse meum,
Verum auxit uigili per tempora longa labore
Et totum antiquo more refinxit opus.
Inde instaurati multumque diuque laboris
Huic decus, huic uitam iure referre licet:
Quo duce discerptus longo Lucretius aeuo
Ad medicam reduci carmine uiuis opem,
Inde tuo uultu iuuenescis, ut unica Phoenix,
Rursus odorato tota refecta rogo.
Foelix sorte sua, certatim munere bino
Qui genus humanum demeruisse cupit!
Plus tamen est uersus quam corpora reddere uitae:
Altera res breuis est, altera morte caret.
Nil profectura sic Virbius arte reuixit,
Cui duplex olim mors obeunda fuit;
Tu quoque sanescis frustra, Minoia proles,
Cui serpens uitam, mella tulere necem;
Et tibi, quae cari pensasti fata mariti,
Exiguum munus uita recaepta fuit.
Huic uero aeternos manus officiosa labores
Municipis recipit, docte Catulle, tui.
Fortunata parens, ueteri nec stirpe pudenda,
Passa nec ingeniis degenerare nouis!
Praesertim gemino, Verona es, splendida partu,
Bisque tua pariter dote superba nites,
Incertum Domiti titulis an maior Auanti:
Respondet cono gloria bina pari,
Previous page

Next page


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.