Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].
Previous page

Next page

-- 4r --

Quod ipsum et a medicis quotidie fieri uidemus qui egrotis hominibus de quorum salute nulla spes reliqua est sine delectu aliquo pro ipsorum appetitu indulgent omnia, eos uero quorum mors certa adhuc non est multis rebus etiam auidissime desideratis abstinere iubent. Ostendi igitur ut promiseram Beatissime pater pro ingenii mei paruitate Jesu Christi mortem nobis non modo non superuacuam: sed salubrem omnino et pernecessariam fuisse: Nunc ad mortis ipsius conditionem breuissime percurrendam que altera incepti sermonis est pars deflectat oratio: Vos queso audite et diligenter sicut hactenus fecistis attendite.

Sentio me Beatissime pater asserende ueritatis studio longiuscule prouectum et plus temporis quam par erat in re minime dubia consumpsisse: propterea non repetam altius ut equidem erat in animo ea que Saluator noster pridie quam pateretur pro humana salute mirabili prouidentia operatus est: omissisque omnibus uel factis uel dictis ipsius que mysteriorum sunt plena ab oratione tanquam uero passionis sue initio potissimum exordiar: fuit enim oratio illa tam sedula, tam ardens, tam laboriosa: ut non modo gemitum: non modo lachrymas: sed etiam sudorem et quod omne anxietatis genus plurimum exuperat: guttas sanguinis ex sacro illo uenerandoque corpore expresserit: et factus (inquit Lucas) in agonia: hoc est in timore et sollicitudine (id enim agonia significat) erat namque Saluator noster in maxima perturbatione: summaque affectuum sollicitudine: ut sic assumptam humanitatem manifestissimo indicio demonstraret: Atque (ut Hieronymus ait) ne passio in animo illius dominaretur: per passionem contristari cepit. Sensualitas siquidem abhorrens futuram mortem cum ultro ipsam ratio expeteret ad summas et incredibiles angustias illum frequenti estu cogitationis excitabat. Contristabatur enim non quod penas nollet perpeti Nam quid in mundum uenisset? sed languentium hominum more qui dum morbi alicuius iniuria uel deperditas uires uel membrum aliquod amissum recuperare student (sumus enim et nos Christi membra) nullos neque dolores: neque cruciatus euitant: quin etiam urgentem metum rationis imperio propulsantes et ferri et ignis remedia non modo non reformidant: sed etiam arcessunt atque ultro efflagitant: quod tamen illi si modo homines sint facere sine ingenti animi sollicitudine non possunt; factus igitur Saluator noster in agonia laborabat pro rei magnitudine supra quam dici potest: ita ut ex hac uehementissima et incredibili anxietate sanguis uel sudor tinctus sanguine omnibus membris totoque corpore sese effunderet. Ille in terra proiectus ad celum oculos totamque mentem conuertens ter in hunc modum dixisse perhibetur: Mi pater si possibile est transeat
Previous page

Next page


Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.