Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
-- 1-395 -- Gothis
Aurelianum* corr. ex Aurelium obsidentibus una cum
suis clericis de muro ipso sanctos et sanctas omnes inuocans litanias
decantabat. Sacerdos autem unus ex captiuis, quem ne captiuitatis quidem
iugum a procacitate oris coercere poterat, cum forte in acie urbi proxima
uersaretur, uocem intendens, ut ab omnibus audiri posset: Cassa, inquit, spe
duceris, o Aniane, si uerbis abigi posse aduersarios credis. Eędem
precationes ualidioribus etiam urbibus nihil profuerunt. His dictis corruit
exanimus nec ultra quicquam est prolocutus. Post hęc barbaris oppidum
inuadentibus tanta uis aquę de cęlo cecidit, ut coacti sint dimissa
oppugnatione in castra se recipere. Sic misericors et iustus Dominus simul
et orantibus affuit et orationum uirtuti detrahentis ultus est scelus.
Siquis igitur, quo facilius Dei gratiam conciliet, de sanctorum coetu
deligere sibi patronos optauerit, utatur, quibus uolet, id est, siue illis,
quos pręcipuos putat, siue illis, quibus hoc priuatim a Domino indultum
legimus, ut aduersos casus eorum, qui se inuocauerint, aut imminentes
repellant aut incidentes leuent. Huiusce autem pręrogatiuę hi sunt:
Honophrius monachus, cuius in uastissima Aegypti eremo defuncti animam ab
angelis ad cęlum ferri uidit Pafnutius abbas; decem milia martyrum, qui apud
Alexandriam pro Christo omnia pene Christi tormenta sibi ab impiis illata
constanter sustinuerunt; Nicetas martyr, Maximiani, Nicomedię regis, filius,
qui et suppliciis et patri, a quo ea passus est, superstes, populum ante in
idolis mortuum docendo reuiuiscere in Christo fecit; Venerandus martyr
Trecasii passus, qui de fide ab angelo meruit instrui et a Christo ad
fluuium Sequanam sibi apparente baptizari, cuius interfecti sanguis
interfectori suo cęsari Aureliano illitus, ut beneficium referret pro
iniuria, oculum amissum reparauit; Veneranda, uirgo et martyr, quę in Gallia
Christum prędicando multos una
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|