Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
-- 1-449 -- constructa pyra in ignem coniecit et de
prostibulo, ubi diu diabolo seruierat, ad monasterium transiens seruiuit
Christo. Post triennem eius clausuram Paulo, Antonii abbatis discipulo,
reuelatum est dimissa esse a Domino Thaidi peccata. Itaque a Pafnutio de
cęllę carcere educta migrauit ad paradisum et consortio inserta est
angelorum. Talis beatitudo eos manet, qui uitam corrigunt et spem suam in
sola Dei misericordia semper collocant.
Hęc est enim, de qua Dauid in Psalmis gaudet, ob quam Domino benedicit, quam
admiratur, in qua sperat: Exultabo, inquit, et lętabor in
misericordia tua, quoniam respexisti humilitatem meam, saluasti de
necessitatibus animam meam. Nec conclusisti me in manibus inimici.
Et in alio Psalmo: Benedic, anima mea, Domino et noli obliuisci omnes
retributiones eius. Qui propiciatur omnibus iniquitatibus tuis, qui
sanat omnes infirmitates tuas, qui redimit de interitu uitam tuam, qui
coronat te in misericordia et miserationibus. Et paulo post:
Misericors et miserator Dominus, longanimis et multum misericors. Non
in perpetuum irascetur neque in ęternum comminabitur. Non secundum
peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit
nobis. Quoniam secundum altitudinem cęli a terra, corroborauit
misericordiam suam super timentes se. Quantum distat ortus ab occidente,
longe fecit a nobis iniquitates nostras. Quomodo miseretur pater
filiorum, misertus est Dominus super timentibus se. Et rursum in
alio Psalmo: Miserator et misericors Dominus, patiens et multum
misericors. Suauis Dominus uniuersis et miserationes eius super omnia
opera eius. Et iterum: Alleuat Dominus omnes, qui corruunt, et
errigit omnes ellisos. Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das
escam illorum in tempore opportuno. Aperis tu manum tuam et imples omne
animal benedictione. Et rursum idem alibi: Dominus, inquit,
soluit compeditos, Dominus illuminat cęcos, Dominus errigit ellisos.
Et item alibi: Si iniquitates obseruaueris, Domine, Domine, quis
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|