Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
-- 2-389 -- Hoc loco non omittendę videntur sancti
huius de odio charitateque sententię, quo accuratius enixiusque hanc
sequamur, illud euitemus. Qui dicit - inquit - se in luce esse et
fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. Qui diligit fratrem
suum, in lumine manet et scandalum in eo non est. Qui autem odit fratrem
suum, in tenebris est et nescit, quo eat, quia tenebrę occęcauerunt
oculos eius. Nos scimus, quoniam translati sumus de morte ad uitam,
quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte. Omnis qui
odit fratrem suum, homicida est. Et scitis, quoniam omnis homicida non
habet uitam ęternam in se manentem. In hac cognouimus charitatem Dei,
quoniam ille animam suam pro nobis posuit; et nos debemus pro fratribus
animas ponere. Qui habuerit substantiam huius mundi et uiderit fratrem
suum necesse habere et clauserit uiscera sua ab eo, quomodo charitas Dei
manet in eo? Filioli mei, non diligamus uerbo neque lingua, sed opere et
ueritate. Charissimi, diligamus nos inuicem, quia charitas ex Deo est.
Et omnis qui diligit, ex Deo natus est et cognoscit Deum. Qui non
diligit, non nouit Deum, quoniam Deus charitas est. Deus charitas est,
et qui manet in charitate, in Deo manet et Deus in eo. Siquis dixerit,
quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non
diligit fratrem suum, quem uidet, Deum, quem non uidet, quomodo potest
diligere? Et hoc mandatum habemus a Deo, ut, qui diligit Deum, diligat
et fratrem suum.
Paulus quoque apostolus, qualem erga proximos charitatem haberet, ostendit ad
Romanos dicens: Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus
meis. Et ad Corinthios: In cordibus nostris estis, ad
commoriendum et ad conuiuendum. Et ad Philippenses: Testis mihi
est Deus, quomodo cupiam omnes uos esse in uisceribus Iesu Christi.
Et ad Thessalonicenses: Facti sumus paruuli in medio uestrum. Tanquam
si nutrix foueat filios suos, ita desyderantes uos cupide uolebamus
tradere uobis non solum Euangelium Dei, sed etiam
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|