Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
-- 2-424 -- increpandos esse cum Ioannis Baptistę tum
Salauatoris nostri exemplo docemur. Dum enim phariseos palam
arguerent, alter illos uiperarum progeniem appellauit, alter hypocritas
generationemque peruersam et adulteram dixit. Et cum in flagitiis
obstinatiores esse uidisset, diaboli, non Abrahę filios nuncupauit. Ferrum
enim ferreis malleis procuditur, cera autem, quoniam tenellę naturę sit,
manibus formatur. Hinc Paulus Corinthios per Epistolam interrogans: Quid,
inquid, uultis, in uirga ueniam ad nos, an in charitate et
spiritu mansuetudinis? — denotare utique uolens, quod, si adhuc in
errore perseuerarent, quo subuersos fuisse rescierat, uirga iam, non
mansuetudine opus esse in castigando.
Doctorem enim procul ab omni assentatione esse decet, quod idem signauit, cum
de se diceret: Si hominibus placerem, Christi seruus non essem. Alibi
quoque ait: Ita loquimur, non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui
probat corda nostra. Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis,
sicut scitis, Deus testis est, nec quęrentes ab hominibus gloriam, neque
a uobis, neque ab aliis. Qua in re non est prętermittenda Salomonis
sententia dicentis: Qui dicunt impio: Iustus es, maledicent eis*
corr. ex ei
populi et detestabuntur eos tribus. Qui arguunt eum,
laudabuntur, et super ipsos ueniet benedictio. Et iterum:
Homo, inquit, qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo,
rete expandit gressibus eius. Adulator enim non coercet malos, dum
palpat, sed licentiores effcit. Hoc uitio facile carebit, qui omnibus rebus
antetulerit ueritatem et cum Psalmista dicere poterit: Loquebar de
testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar. Sic etiam
Helias propheta Achab regi irato ac dicenti: Tune es ille, qui conturbas
Israhel? — audacter respondit: Non ego turbaui Israhel, sed tu et
domus patris tui, qui reliquistis mandata Domini et secuti estis
Baalim. Idem quoque Ochoziam regem, qui ipsum comprehendere quęsierat,
ultro adiit et eo morbo, quo affectus iacebat, eo quod de recuperanda
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|