Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
-- 3-551 -- quanuis et ipse resurget et uiuet, inter
mortuos tamen, non inter uiuentes deputabitur. Atque, ut apertius intelligas
neminem non resurrecturum, Ioannes in Apocalypsi ait: Et dedit mare
mortuos suos, qui in eo erant, et mors et infernus dederunt mortuos
suos, qui in ipsis erant, et iudicatum est de singulis secundum opera
ipsorum. Paulus quoque apostolus, per quem Christus locutus est:
Mysterium — inquit — uobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non
omnes immutabimur... Oportet enim corruptibile hoc induere
incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Possem
arugmentis niti, quibus eam rem non esse factu impossibilem atque etiam
fieri debere probarem, si plus apud me argumenta ualerent quam sanctarum
autoritas Scripturarum et si nostri nunc propositi esset incredulis fidem
suadere et non magis credentes ad uirtutem exhortari, apud quos nihil est,
quod Deus ęternus facere non possit; quippe qui in cęlo et in terra omnia,
quęcunque uoluit, fecit, qui dicit, et facta sunt, mandauit, et creata sunt,
denique, per quem omnia facta sunt et sine quo factum est nihil. Nos itaque,
qui catholicam ueritatem plena fide sequimur, sic resurrectionem futuram
mente agitemus, ut prius nobis resurgere a uitiis curę sit. Male illam
expectat, qui hanc, quę prior esse debet, non peregerit. Beatus autem
et sanctus — ut Ioannes in Apocalypsi ait — qui habet partem
in resurrectione prima; in eo secunda mors non habet potestatem.
Tales enim cum suis corporibus de limo terrę sese ad sonitum tubę
cęlestis errigentes atque in altum sublati obuiam ibunt Christo et in parte
dextera, hoc est, in beatitudine, in qua nihil est sinistrum, collocabuntur.
Scriptum quippe est: Et mittet Dominus angelos suos cum tuba et uoce
magna, et congregabunt electos eius a quatuor uentis, a summis cęlorum
usque ad terminos eorum; hoc est, omnes, qui ubicunque erunt, ad se
conuocari iubebit. Quod Propheta etiam pręuidens ait: Deus deorum,
Dominus, locutus est, et uocauit terram a solis ortu usque ad occasum.
Ex Syon species decoris eius. Deus manifeste ueniet, Deus noster, et non
silebit. Postea infert: Et annunciabunt cęli iustitiam eius,
quoniam Deus iudex est.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|