Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
-- 3-563 -- in infernum, omnes gentes, quę obliuiscuntur Deum.
Iob quoque, uir iustus et timens Deum, impios et malos damnabit et
execrabitur dicens: Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superueniet
eis inundatio, et dolores diuidet furoris sui? Erunt sicut paleę ante
faciem uenti et sicut fauilla, quam turbo dispergit... In diem furoris
seruatur malus, et ad diem furoris ducetur.
Salomon, et ipse aliquando peccator, sed per poenitentiam iustificatus,
arguet peccatores de inconstantia eorum, qui ad omnem fortunę flatum
circumaguntur, et dicet: Auersio paruulorum interficiet eos, et
prosperitas stultorum perdet eos. De impiis: Impii — inquiet
— de terra perdentur, et qui inique agunt, auferentur ex ea. De iis,
qui ocio tempus terunt, quod exercendę uirtuti impendere deberent, dicet:
Vsquequo, piger, dormies? Quando surges e somno tuo? Paululum
dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus tuas, ut dormias.
Et ueniet tibi quasi uiator egestas et pauperies quasi uir armatus.
Et ad improbos conuersus inquiet: Sex sunt, quę odit Dominus, et
septimum detestatur anima eius: oculos sublimes, linguam mendacem, manus
effundentes innoxium sanguinem, cor machinans cogitationes pessimas,
pedes ueloces ad currendum in malum, proferentem mendacia testem
fallacem et eum, qui seminat inter fratres discordias. Iterum
aduersus mendaces proclamabit: Abominatio est Domino labia mendacia.
Et rursum: Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia
loquitur, non effugiet. Illis quoque, qui in iocos risusque plus
ęquo effusi sunt, ita denunciabit: Risus dolore miscebitur, et extrema
gaudii luctus occupat. Et, quoniam occultę cogitationes
examinabuntur, dicet: Abominatio Domini cogitationes malę. In eos
uero, qui tergiuersantes obliquato iudicio recti tramitem deserunt, sic
decernet: Et qui iustificat impium, et qui condemnat iustum, abominabilis
est uterque apud Deum. Et illos, quibus institutio spiritalis
ludibrio esse solet, damnabit dicens: Parata sunt derisoribus iudicia, et
mallei percutientes stultorum corporibus. Et illos, qui parentes
probro lacerant: Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lumen eius
in mediis
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|