Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
-- 3-597 --
construeretur, se scire nequiuisse. Consyderasse tamen, quod iusti pontem
secure pertransirent, reprobi uero laberentur et in fluuium ruerent. Tunc
uidit — ut aiebat — Peregrinum presbyterum tam inoffense per angustias illas
gradum tulisse, quam hic pie uixerat. Sed inter eos quoque, qui ceciderant
quosque rapidi gurgitis spumosi uortices agitabant, uidit Petrum,
ecclesiasticę familię irenarcham, qui quadriennio ante obierat, ferreis
uinculis complicatum et de horribili alueo enatare frustra conantem. Atque
iccirco ei supplicio mancipatum audiuit, quod reos olim, quos puniendos
accipiebat, sęuiter magis quam obsequenter punierit. Vidit et Stephanum, de
quo modo diximus. Qui cum transire pontem uellet, ad medium perueniens
pedibus delapsus est, uentre adhesit ponti. Per pedes ergo ab immundis
spiritibus in fluuium trahebatur, per manus ab angelis, ne mergeretur,
tenebatur. Interim, qui talia uidit, uitę restitutus, pendentis ih ponte qui
finis fuerit, scire non potuit. De quo ne beatus quidem Gregorius
pręiudicium facere ausus, lapsum adhesionemque tantum interpretatur dicens:
»Deorsum deprimit carnis lasciuia, sursum attollit elemosina.« Ex iis autem
duobus quid in Stephano magis excelleret, incertum erat. Ideo nec totus
mergi uisus est nec totus emergi. Nos inde discamus non sic incedere, ut
labamur, cum tam atra et sęua sit perditionis ęternę uorago cumque tam
uirosam exalet mephitim, ut non minus foetore ipso cruciet quam uortigine
fremituque ruentium aquarum.
Fuit Romę in monasterio beati pontificis Gregorii — ut idem tradit —
adolescens quidam secularis cum fratre monacho manens, ita mundanę uanitati
deditus, ut nulla pię conuersationis pręcepta admitteret. Proteruus, leuis,
uecors erat, ut qui magis rei familiaris defectu quam amore fratrem secutus
esset. Hic ipse pestilentia percussus, cum iam moriens extremos ederet
anhelitus, monachis assistentibus et pro salute eius Deum deprecantibus,
magno omnes pauore turbauit dicens: »Facessite hinc! Cur prohibetis, ne a
dracone isto deuorer, si illi datus sum? Iam ignitis faucibus hausit caput
meum et stridentibus squamis
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|