Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Previous page

Next page

-- 1-353 --

commouentur, tanquam pręsentem cernerent, non tanquam desyderarent absentem. Vsque adeo ille efficax atque admirandum sanctitatis exemplum fuit.

Porro ipse Hilarion, uiuente adhuc Antonio, quindecim annos natus, cum uisendi eius cupiditate flagraret, ad eremum est profectus. Vt autem eum uidit, repente mutato habitu non ante discessit quam uitę eius ordinem morumque pręstantiam edidicisset. Deinde frequentiam uentitantium non ferens, cum quibusdam monachis ad patriam rediit. Et postquam defunctis parentibus omnem hęreditatem partim fratribus, partim pauperibus distribuisset, solitudinem, quę in septimo milliario a Maioma, Gazę emporio, per littus euntibus Aegyptum ad leuam flectitur, ingressus est. Sacco tantum membra coopertus et pelliceum habens ependyten, quem beatus Antonius proficiscenti dederat, sagumque rusticum uasta et terribili eremo fruebatur, nunquam in eodem loco manens, ne latronum pateret iniurię. Sed et demonum ibi multas uariasque terrificationes constanter tolerauit, multas eorundem euasit insidias. A sexto decimo usque ad uicesimum suę ętatis annum ęstus et pluuias iunco et carice texto tuguriunculo declinauit. A uicesimo usque ad tricesimum primum cęllula usus dicitur, cuius latitudo pedum quatuor erat, altitudo quinque, longitudo paululo protensior quam eius corpusculum patiebatur, ut, sicut Hieronymus ait, sepulchrum potius quam domum crederes. Profecto, qui talibus delectantur habitaculis, etiamsi tacuerint, clamare cum Apostolo mihi uidentur: Non habemus hic ciuitatem manentem, sed futuram inquirimus.

Honophrius quoque monachus, cum Hermopoli in monasterio sese aliquandiu exercuisset, quasi e ludo ad certamen progredi cupiens, ad quandam uastissimam Aegypti eremum solus abiit et in ea annos sexaginta hominibus prorsus incognitus permansit. Consumptis autem, quę secum tulerat, indumentis superiorem corporis partem barba et capillis, inferiorem, ubi plus pudoris inest, arborum foliis uirgultisque contexerat. Annos triginta
Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.