Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none
Searching Entire Database for UIx.

Your search found 1842 occurrences

Click here for a KWIC Report

This page contains the first 25 occurrences. Please follow the link(s) at the bottom of the page to see the rest of the occurrences your search found.


1. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

caperet regem cum filiis suis quocumque reperisset. Igitur Cursilius cum omni exercitu venit et ressedit in planitiae civitatis Scodrinae, ut ibi congregarentur omnes. Congregata est ergo ibi tanta multitudo, ut vix eos terra caperet. Post haec transvadato flumine, pervenerunt in planitiem Antibarenae civitatis. Luttovid et princeps cum suo exercitu advenit in Tribuniam. Rex vero Dobroslavus cum filiis et gente sua manebat in Cermoniza


2. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

omnes ad portum irrumpere, naues scandere, huc illucque diffugere moliuntur. Rapiebant certatim quicquid poterant de domibus, clamor matronarum et uirginum ingenti strepitu ferebatur ad celum. Nec quicquam miseri sarcinulis onerati ad portum properant, nauiculis se ingerere satagentes, alii autem uix nudi et uacui insilire in lembos poterant, alii innatare ad naues, alii conamine infelici inter ipsas perstrepentium turmas in fluctibus mergebantur. 8At uero hostes in ciuitatem subito irrumpentes fugientes a tergo cedere, prede instare, nulli occursanti parcere, ignem


3. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Geyze filius per Romanum pontificem coronam regni adeptus, primus rex Hungarorum effectus est, uir strenuus et ad ampliandum christiane fidei cultum ualde intentus, totum regnum suum ita nobiliter episcopatibus, monasteriis et ecclesiis ordinauit tamque copiose dotauit, ut in toto pene mundo uix status ecclesie uigere melius et dignius uideatur. 6Denique post Dabralem fuit quidam Iohannes archiepiscopus Spalatensis de ipsa ciuitate oriundus. Ipse edificauit ecclesiam sancti Felicis super riuum. Et cum pre senectute iam factus esset inutilis, cessit ab onere pastorali


4. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

posset uerbum nisi cum difficultate exprimere, flebat amare quando aliqui ueniebant ad eum. Sed cum nondum fuisset ex toto ui languoris absorptus, abiit Romam et interfuit concilio domini Innocentii, quod apud Lateranum celebratum est. Inde autem rediens, cum iam per omnia inutilis esset effectus, uix pauca uerba coram clero et populo proponere potuit. Sed Treguanus episcopus Tragurensis uno et altero die aliquot capitula ipsius concilii perlegit et exposuit. XXV. De passagio Andree regis 1Per idem tempus Andreas rex Hungarie uotum patris


5. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

inuida fatorum series preclara principis prepediuit incepta nec bonos ipsius successus permisit ulterius progredi. Ecce etenim, nescio an suorum an extraneorum, nefaria temeritas regis machinatur in mortem, impiaque manus diabolicis armata uersutiis uenenatum ei haustum propinat, ex quo scelere uix mortis potuit periculum euitare. Necdum uero sanitate ad integrum recuperata, redeundi cepit habere propositum, uerens se suumque regnum in tantum precipitare discrimen credensque de suo uoto pleniter Domino satisfactum, incipit cum omni comitatu suo ad patrie regredi fines. Noluit autem


6. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

hoc meritos prohibeant adipisci. Aliorum enim profectum sibi reputant in defectum. 5Cum ergo instantibus laycis omnes clerici ad eligendum fuissent inducti, adhuc archidiaconus cum suis nullatenus consentire uolebant. Sed cum tumultus popularis seditionis insurgere uideretur, uix tandem acquieuerunt inuiti. Ante biduum uel triduum quam eadem celebraretur electio, quidam ex his, qui cum Petro promotionem electionis moliebant, uidit per uisum, quod pulpitum ecclesie dirutum erat et archiepiscopalis sedes euersa iacebat. Dicebat autem Petro: Quid hoc esset?


7. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

multum dure increpare de insolentiis et temeritatibus suis. Archiepiscopus uero nitebatur excusare se, imponens Roberto consecratori suo, quasi ex ipsius mandato presumpsisset sine pallio pontificalia celebrare. Sed non satis sibi credebatur a papa. Cardinales fere omnes aduersabantur ei, ita ut uix eorum auderet presentie comparere. Canonici uero qui eum fuerant comitati, uidentes causam archiepiscopi fore grauissimam et quia depositionis nota iam conscripta erat contra eum, relinquentes ipsum in curia ad propria sunt reuersi. Guncellus uero ibi remanens multa supplicatione pulsabat, ut


8. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

quendam nobilem uirum de Luca, nomine Buisenum. 2Erant autem quidam Cetinenses, Budimir cum fratribus suis, homines feroces et qui numquam in pace uiuere sinerent Spalatenses, semper enim uelud rapaces lupi caulis ouium insidiantes, non nisi de sanguine uiuere appetebant. Vix enim dies unus immunis poterat transire ab eis, quo minus in campum nostrum irruerent, homines opprimerent, animalia predarentur. Nam quod erat immanissimi sceleris, cuncta hec perpetrabant facinora consilio et fauore quorundam pernitiosorum ciuium, qui emolumentum aliquod ex illis predonibus


9. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

nocte misit Domaldus ad caulas Spalatensium, et abstulit fere triginta millia ouium, homines uero compedibus astrictos custodie deputauit, quos longa inedia pressuraque seua torquendo plurimam ab eis extorsit pecunie quantitatem. Sic ergo Spalatenses per annum ferme incarcerati, uix tandem cum magno rerum detrimento euadere potuerunt. 5Post hec uero Colomannus filius Andree regis, dux Sclauonie, cum magno principum comitatu ad mare descendit et a Spalatensibus multum honorifice susceptus est. Erat autem adhuc puer adolescens, nec tale quid ab eo gestum


10. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

nil enim aliud affectabat, nisi pedem suam de laqueo eruere, in quem ipse inciderat, dum aliis prepararet. Sui uero complices, ut erant in peruersitatis proposito indurati, ceperunt contra archiepiscopum tumultuari consensum adhibere negantes. Contra quos cardinalis multum aspera uerba intorquens uix eorum sedauit tumultum. Tandem facta promissione altrinsecus, quod ad omnia starent auditoris precepta, presul cum suo agmine merentibus animis et obducta facie sese hospitio receperunt. Et non expectantes arbitrium cardinalis unus post unum, quasi de naufragio, iter arripiunt ad propria


11. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ualeret. Fecit autem fieri unum lignum trireme in modum galee, quod esset ceteris uelocius et eminentius, quod infra uiginti ferme dierum spatium totum de nouo fabricatum est et expletum. Sed hoc erat, quod maxime potestatem affligebat, quia uidebat ciues non ex corde contra hostes arma mouere uix enim cum magna difficultate cogere eos poterat ad ligna intrare. 7Itaque comes Osor cum sua classe in uigilia Apostolorum adnauigauit in insulam Soltam, quam percurrentes hostiliter ceperunt obuiantia queque uastare. Custodes uero insule cum colonis atiem struentes, ut


12. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et fecunda causam prestabat suis filiis ex rerum copia immoderatis delitiis delectari. Quod enim aliud erat iuuenilis etatis studium, nisi polire cesariem, cutem mundare, uirilem habitum in muliebrem cultum mutare? Tota dies exquisitis conuiuiis aut mollibus expendebatur iocis. Nocturnos sopores uix hora diei tertia terminabat. Cuncta quidem sue uite tempora in apricis siluis et amenis pratis cum uxoribus transigentes non de bellorum strepitu cogitare poterant qui non seria sed ludicra cotidie contrectabant. At uero, quibus erat mens sanior, feralibus nuntiis excitati pestifere gentis


13. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

At uero, quibus erat mens sanior, feralibus nuntiis excitati pestifere gentis metuebant incursum. Quam ob rem regem et principes crebris sollicitabant alloquiis, ut tanto precauerent malo, ne forte subita fieret impie gentis irruptio et maiorem pernitiem inferrent incautis. 3Vix tandem rex his pulsatus clamoribus comouit se et abiit ad extrema sui regni uenitque ad montes, qui sunt inter Ruteniam et Hungariam et usque ad confinia Polonorum, inde circuiens et circumspectans cunctos infirmiores terre ingressus, cesis ingentibus siluis, longas fieri fecit indagines


14. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

lapides intorquendo et sagittarum iaculis insistendo. Fugatis ergo custodibus libere et secure alii per pontem, alii per uada aluei transierunt. Et ecce summo diluculo apparuit uniuersa multitudo Tartarorum per campum diffusa. Custodes uero fugientes ad castra magnisque clamoribus perstrepentes uix excitare poterant securo somno sopitos. Tandem tristi nuntio expergefacti non, ut oportebat in summo discrimine, concite arma arripere, equos ascendere et in hostes exire, sed lente e stratis surgentes querebant potius suo more capita pectere, manicas suere, faciem lauare, de comittendo prelio


15. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

hostium cateruas ferebatur Hugrinus, ut uelud fulminis ictum magno cum clamore uitarent. Similiter et Colomannus et templarius cum suis commilitionibus Latinis magnas strages ex hostibus faciebant. Sed impetum multitudinis iam non ualentes sufferre, Colomannus et archiepiscopus acriter uulnerati uix euaserunt ad suos. Magister uero templarius cum tota atie Latinorum occubuit, multi etiam Hungarorum in illo certamine perierunt. Hora autem diei quasi secunda et ecce uniuersus exercitus Tartaree multitudinis, ueluti quadam chorea, circumdedit omnia castra Hungarorum et intentis arcubus


16. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

primus hostilibus mactatus est armis, de cuius morte tota ciuitas maximum perpessa est detrimentum. Nonnullis etiam aliis trucidatis infelix dies luctuosa satis nobis et nimis amara transiuit. Neque tunc finem habuit infausta congressio, sed multis postea dampnis et doloribus affecti luximus et uix tandem flamma huius discordie restincta est et finita. 9Transacto autem sui regiminis anno Iohannes potestas recessit, cui successit Bernardus Tergestinus, uir etate maturus, sed quem assuetudo bellandi asperum effecerat et inquietum. Erat enim homo magnanimus et glorie


17. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

postulatus. Prefuit autem Hugrinus a die consecrationis sue usque ad diem sepulture anno uno, mensibus duobus, diebus decem. XLVI. De Rogerio archiepiscopo 1Cum autem ad prosequendum electionis negotium ad domini pape curiam nuntii quererentur, uix inuenti sunt duo, qui hoc onus assumerent: Desa Corui canonicus et Dragus nepos Sabaci, Spalatensis ciuis. Adeo uidebatur omnibus graue et periculosum usque ad Gallias pergere, quia dominus papa Innocentius Lugduni eo tempore morabatur. Propter discordiam siquidem, que inter ecclesiam et


18. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

cardinalis Iohannis Toletani, quem frequenter pro suis et ecclesie negotiis procurandis in Hungariam mittere solitus erat. Idem autem Rogerius tempore Tatarorum ibidem inuentus est, et in eorum manus incidens et inter ipsos per biennium fere sub spetie alicuius uilis et pauperis serui delitescens uix euasit mortis incursum. Cum autem ad suum dominum reuersus fuisset, cepit idem cardinalis ad ipsius promotionem satis uigilanter intendere, et ipsum in notitiam et gratiam domini pape deuenire fecit. 3Consecratus tandem et palliatus recessit de curia et transiens per


19. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 77 | Paragraph | SubSect | Section]

securibus particulatim infringunt. Insurgunt obsidentes ad arma, ad defenssandos trabucellos incendunt, quos hostes sentiunt, retrocedere compelluntur et valuas vrbis intrant. Satagunt Veneti trabuchos ignea liberari potentia, sed tanta uis flammę ardoris eos occupauerat, quod eos uix defensarent fere totos lare defectos. Quos et ipsi postmodum et quod residuum incombustum fuerat in ruinam subuerterunt et aduersus ipsi conflicti fasceninas ciuitatis concurrunt, quos hostes a meniis iaculis terribiliter imprimunt quod illi coacti bastidam sunt reuersi. Porro Nonas


20. Pavlović, Pavao. Memoriale, versio electronica [page 12 | Paragraph | SubSect | Section]

cras 28. dicti mensis, incisum fuit caput ser Augustino de Casotis in platea civitatis Tragurii et multis aliis nobilibus diversae iniuriae fuerunt illatae, videlicet Zcgae Ioseph cum filiis, ser Nicole Avelini cum filiis, ser Zoro cum filiis et nonnulis aliis, qui vix aufugerunt Spaletum diversis modis. Tunc etiam transmissae fuerunt duae barchae armatae a Tragurio, causa quaerendi et capiendi ser Casotum, dicti quondam ser Augustini, ac ser Petrum dicti quondam ser Stephani, (qui) armaverunt in Spaleto unum brigentinum et effugerunt. In codem


21. Pavlović, Pavao. Memoriale, versio electronica [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

famulum ad furcas. Eodem anno nulla parva avicula, prout passeres et similia, apparebat apud nos, muschae infestae ac ultra solitum modum gignitae duraverunt per totam aestatem, pulices paucissimae; et iam sequenti hyeme fuerunt maxime siccitates, ita quod de aqua in puteis vix poterat reperiri, venti septentrionales a festo Sanctae Luciae de mense decembris quasi per dies centum cum asperrimis frigoribus et insuetis continuo viguerunt profundissimae nives, glacies grossissimae et latae in montibus et apud maritima, ita ut multi portus et littora satis large congelata


22. Jan Panonije. Diomedis et Glauci congressus,... [Paragraph | Section]

gaudere vetustis.
114  Sic fati, extemplo saliunt e curribus altis,
115  Ac dextras tangunt, et pacis foedera firmant. 115
116  Sustulit hic mentem Glauco Saturnia proles,
117  Qui cum Tydide permutans arma feroci,
118  Aerea susciperet bobus vix digna novenis,
119  Aurea, centenos daret ipse valentia tauros.


23. Jan Panonije. Epigrammata et elegiae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

hoc si nequeam, Stilichoni quod fuit olim,
1.2.8  Qui cecinit raptus, Persephonea, tuos.
1.2.9  Si sit et hoc nimium, saltem tamen hoc tibi fiam,
1.2.10  Quod fieri, hoc aevo vix duo tresve, queunt. 3. DE ARTE
1.3.1  Ars iuvit nervos; tunc perfectissima rebus
1.3.2  Summa venit, cum vis nititur ingenio.


24. Jan Panonije. Epigrammata et elegiae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


1.130.1  Te, non nos, fallis, cum nos ea credere credis.
1.130.2  Credere tute, alio quae referente, neges.
1.130.3  Desine mentiri, iam desine dicere, demens,
1.130.4  Quae vix crediderit morio Musicius. 131. IN CAROLUM
1.131.1  Aureolos abs te peterem cum forte novenos,
1.131.2  Utebar


25. Jan Panonije. Epigrammata et elegiae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

si Iani chartula nomen habet.
1.163.5  Quis modus usurae? sortem, inquis, foenus adaequat.
1.163.6  Si verum dicis, perfide, non redimo,
1.163.7  Hic pereant; tanti vix illos auctio vendet;
1.163.8  Insanit suamet pignora quisquis emit. 164. DE SE QUOD AMARE COEPISSET
1.164.1  Quod


Bibliographia locorum inventorum

Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].

Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].

Pavlović, Pavao (1347-1416) [1371], Memoriale, versio electronica (), Verborum 12550, Ed. Ferdo Šišić [genre: prosa oratio - chronica] [word count] [paulopmemoriale].

Jan Panonije (1434-1472) [1447], Diomedis et Glauci congressus, versio electronica (, Italia; Hungaria), 121 versus, verborum 831, Ed. Samuel Teleki Alexander Kovaczai [genre: poesis - epica; poesis - versio; poesis - fragmentum] [word count] [ianpandiomed].

Jan Panonije (1434-1472) [1447], Epigrammata et elegiae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 5735 versus, verborum 37748, Ed. Sándor Kovács [genre: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [word count] [ianpanepigreleg].

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.