Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: salutem

Your search found 808 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 165-194:


165. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

et eius cui credimus pręcepta exequi. Hinc idem ait: Joan. 6. hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille Prius tamen credimus, deinde operi accingimur. alterum sine altero nihil proficit ad salutem. Cęterum fieri solet, ut ad sectę huius professionem accedentes nonnihil suspensum animum primitus gerant, deinde (si tamen dignoscendę ueritatis proposito hoc agunt) magis illuminati | nihil uerius esse existimant quam quod Sacrarum Litterarum monumentis contineri cognoscunt.


166. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

de abysso inferni si modo cum corde isto dubio tibi decedere contigerit. Quod si cum Thoma hactenus dubitasti, iam et cum eodem credens Christum confitere dicens: Dominus meus et Deus meus! Alioquin ne illa quidem quę bene egeris, prodesse tibi poterunt ad salutem. Nisi enim firma petra, quę est Christus fundamentum tui ędificii fuerit, quicquid operis extructum erit corruet. Vt autem operis tui labor non sit irritus, crede Deo non hominibus, Apostolis non philosophis, ecclesię


167. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uitiis corruptus uiuis, ita ut mortuus sis cum uiuas, quantum potes ad illum qui uiuificat mortuos te uerte. Io10 Nam et mortui audient uocem Filii Dei | et qui audierint uiuent. modo ne tardes tibi iam in morte posito quęrere salutem, dum inueniri potest. Fugit tempus, dies aduentat extremus | atque hic fortasse crastinus est aut hodiernus, et tu tibi tutum putas diferre turpis uitę correctionem? Noli iuuentę confidere. omni ętati communis est mors. nec prosperę ualetudini


168. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

conferendam. Te nunc appello qui diu multum-que in gentilium libris uersatus es, dum te comptus delectat sermo | et musici poetarum cantus deliniunt, quantum inde tibi emolumenti contraxeris parumper cogita. et cum nihil ista tibi ad salutem profuisse cognoueris, ad Iesum tandem quęso conuersus dic cum Petro: Pręceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus; in uerbo autem tuo laxabo rete. Et cum hoc inquit euangelista fecissent, concluserunt piscium


169. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Frustra quippe uerbis illis prębemus auditum, quorum suauiloquentia aures tantum demulcentur, et nulla comparatur animo utilitas. Recte itaque his duntaxat intendendum pręcipit, quę ad consequendam ęternam salutem nos erudiunt. Sed nec audire profecto multum prodest, nisi audita memoriter retineantur, nec memoriter retinere, nisi quod memorię mandatum est, opere compleatur. Audis castitatis,


170. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

autem conseruabat omnia uerba hęc in corde suo. Ita et tu quicquid ab Ecclesię sanctę doctoribus prędicari audieris, in intima cordis aure reconde, ueluti preciosum unguentum in pixide, quo postea opportune utaris ad tuam aliorum-que salutem. Quod si terra bona fueris , non petrosa, non spinis obsita, susceptum Verbi semen uberem tibi fructum faciet, et sicut didiceris, ita et operari incipies | ac secundum legis euangelicę pręcepta reliquum uitę cursum dirigere


171. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Conuersatio nostra in cęlis est, si ne ibi quidem, ubi est, se esse noscit? Nec semel orasse sufficit. Instandum est, ut impetres, quod postulas. Eędem preces frequenter replicandę et in his, quę ad animę salutem pertinent, usque in finem est perseuerandum, dicente ipso qui saluat: Petite, et dabitur uobis; quęrite, et inuenietis! Pulsate et aperietur uobis. Omnis enim qui petit, accipit, et qui quęrit, inuenit, et pulsanti


172. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

neque noxium neque inutile fore, quia Redemptor quoque noster, cum passionis calicem transferri a se Patrem rogasset, ita orationem clausit, ut diceret: Veruntamen non mea uoluntas, sed tua fiat! Non quod ipse nesciret crucem, quam subiturus erat, omnium credentium fore salutem, sed quod instruere nos uellet, ut semper uoluntati nostre pręferamus Dei uoluntatem. Vnde ab eodem edocti, quotidie orando dicimus: Fiat uoluntas tua sicut in cęlo et in terra! Cęterum, cum eius uoluntas sit, ut pie iuste-que uiuamus, hoc


173. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Mat. 9 In huiusce rei figura et paralyticus de lecto surgit et mulier a sanguinis profluuio curatur et, qui mortui erant, reuiuiscunt et alii multi uariis langoribus grauati eleuantur. Nam quemadmodum hi credendo et poenitendo corporis consecuti sunt salutem, ita animę fideles a peccatorum ęgritudine per poenitentiam liberatę saluantur. reg. 2. 12 Sic saluatus est Dauid, qui de adulterii homicidii-que crimine, quod commiserat,


174. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

per hoc quod in fine subiunxit, docet | poenitentis lachrymas ęterna consolatione esse dignas. Eadem Pauli sententia est, ubi ait: Ad Corin. 2 7 Quę secundum Deum tristitia est, poenitentiam in salutem stabilem operatur. Tristitiam uero istam atque fletum, ne leuitatis esse uideantur, uitę austerioris obseruatio comitari debet, ut quod per uoluptatum illecebras peccatum est, per corporis afflictionem purgetur.


175. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ad Cor. 1 4 Non uolentis neque currentis, sed miserentis est Dei. Vnde Philippensibus etiam scripsit dicens: Ad Philipp. 2 Cum metu et tremore uestram salutem operamini! Deus est enim qui operatur in uobis et uelle et perficere pro bona uoluntate. Idem arroganter sese efferentem increpans ait: Ad Cor. 1 4 Quid habes quod non accepisti? si autem


176. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

annos inclinata ad cęlestem medicum tandem accedens extento dorso errigitur. quoniam eum qui mortuos ad uitam excitat, suam etiam infirmitatem quanuis chronicam diutinam-que curare et posse credidit | et uelle sperauit. Nunquam serum est salutem quęrere, cum semper spes impetrandi suppetat, donec in corpore datur spirandi copia. Sed quia dierum nostrorum exitum nescimus, periculosissimum est postremum expectare, ne forte is hodiernus uel crastinus sit | et tunc mori cogamur, cum nos multum


177. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| et per quem facta sunt omnia in cęlo et in terra et in omnibus abyssis. Ipsi iudicent inter lepram et lepram, ipsi peccatorum nostrorum morbos curent, ipsi nos ad ęternam transmittant salutem, suppeditantes quicquid ad eam assequendam nobis necessarium fuerit. Necessarium est autem baptismo ablui, chrismate inungi. sed quoniam etiam post hęc in multis delinquimus, nihil deinde ita necessarium est | ut peccatorum cum poenitentia confessio.


178. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

atque ideo non quod uidemus in eo, sed quod credimus adoramus. ut Petri apostoli tui promissum te donante nobis persoluatur dicentis: In quem nunc non uidentes creditis, credentes exultabitis lętitia inenarrabili et glorificata | reportantes finem fidei uestrę salutem animarum uestrarum. hoc illud est quod et ipse dixeras : Beati qui non uiderunt et crediderunt! Accedimus etiam ad te Domine cum timore et humilitate. Tu es


179. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

affectam mittere non metuit, in templo Dagon illud collocat. Corruet igitur ipse et confringetur, truncum fiet inutile capite ac manibus carens, quoniam neque cogitare neque facere poterit quod ei prodesse queat ad salutem. Et cum ad bene agendum nihil sibi supererit uirium, cum Azothiis ęgrotabit, donec agat poenitentiam | se-que restituat sibi | et pro crimine satisfacere incipiat, quoniam neque tam nequiter delinquenti


180. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

quod uident, quod sentiunt, non dissimulant | nec bonum negant esse bonum | nec malum malum, ut non simplices modo, uerum etiam recti sint | et assequantur, quod in Prouerbiis Salomon pollicetur dicens: Prouer. ii. Custodiet rectorum salutem Dominus | et proteget gradientes simpliciter. Ipsius Dei ore laudari meruit Iob, quod simplex et rectus esset | et timens Deum | et a malo recedens. Prudentis postremo officio fungeris, si postquam cuncta


181. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

super latitudinem terrę, ut possideat tabernacula non sua . Caldei quasi demones | uel quasi feroces interpretantur. Et quoniam per latitudinem ambulant quę ducit ad perditionem, tu tibi e contrario uiam arctam elige quę ducit ad salutem | Et Caldei isti non ingredientur tabernaculum, in quo habitare uiderint Christum, sed tabernaculum uirtutibus uacuum et uitiis patens, hoc est, praui hominis animam, quę ante peccatum Dei erat | post peccatum uero data est Sathanę in possessionem, ut


182. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

pręcepit. Cum-que puellam mortuam ad uitam reuocasset, taceri iussit. Nonnulli ex discipulis adhuc terrena sapientes: Luc. 8 Manifesta te inquiunt mundo. Ille autem ostendens quod non quęreret mundi gloriam, sed mundi salutem, dixit: Io. 8 Ego gloriam meam non quęro | est qui quęrat et iudicet. Hic gloriam suam non quęsiuit, qui se ultro ignominię ab impiis perferendę exposuit. Ille tamen gloriam eius quęsiuit, qui cum illo


183. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| et tutius petitur | et iocundius consideratur. Christus enim quia ueritas est non errat, quia bonitas est non fallit, quia sapientia est nouit omnia, quia uirtus Dei est potest omnia, quia denique saluatio populi sui est, quicquid egit, quicquid dixit, ad omnium spectat salutem. Seruiamus igitur illi in sanctitate et iustitia omnibus diebus nostris, memores beneficiorum suorum, atque assidue nobiscum recolentes ea quę non solum uerbis docuit, sed etiam re atque opere probauit. ut his instructi eidem, quantum fieri potest, similes effici curemus,


184. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et finitum idem sit cum infinito. Deum ergo dilige plus quam teipsum, hominem sicut teipsum. Tunc autem teipsum diligis, cum illa agis, quę tibi ratio suggerit, non quę uoluptas blanditur. hoc est, cum uiam illam arctam quę ducit ad salutem ingredieris, non illam latam, quę ad pręcipitium tendit perditionis. Quod si sic aliis quoque agere | sic-que incedere optas | et quantum in te est compellis, uerę dilectionis pręceptum obseruasti, ęque ac teipsum proximos tuos


185. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Porro quemadmodum superius diximus | proximum esse diligendum, eodem fine et inimicus erit diligendus. Id enim ei potissime optandum censeo, id pręstandum, ex quo ab iniuria cessando melior fore speratur | et correctis tandem moribus creditur salutem consecuturus. Cęterum si illum qui tibi infensus est, tam peruersi inhumani-que ingenii esse non ignoras, ut cum ei benefeceris, magis aduersum te insolescat, cum submisse comiter-que responderis, magis irritetur, huic tali


186. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ps. XIV Sanctificauit tabernaculum suum Altissimus. Cum-que ita sit, illi procul dubio qui illuc transferentur, perpetuo benedicti ac beati erunt, gaudentes in conspectu Dei semper, iam salutem consecuti nulli prorsus iniurię obnoxiam, nullius solicitudinis participem, bonorum omnium plenam atque confertam. Iccirco psalmista ait: ps. 117


187. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nullius operis est magis emula | quam quod a parentibus uiderit factitari. Discant igitur coniugati quid ipsis apostolica pręcipiat disciplina. Nam sicut misericors Deus uult omnes homines ad salutem peruenire, ita apostoli Christi cuique hominum conditioni monstrare conati sunt quomodo saluarentur. Quorum Paulus diuina spiritali-que scientia imprimis pręditus ait: Ad Cori. prima VII Si acceperis uxorem non peccasti; et si


188. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ad Timo. prima V Siquis suorum maxime domesticorum curam non habet, fidem negauit, et est infideli deterior. Quod si par crimen est | fidem negare | et eorum quibus pręes paruipendere salutem, nonne par erit et criminis uindicta poena-que commissi? Quisquis igitur alios regendi officium suscepisti, caue maxime ne ocio atque ignauię deditus illud fastidias | neue gregem cuius es pastor, lupis


189. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

apud Deum elemosina, qui cum peccata non deserant, ea redemptum iri se existimant. quasi uero porrecta stipe corrumpi possit Deus, ut scelera non puniat. Quamobrem autem alia imperaret | si ad salutem sola elemosina sufficeret? Dani. 4 Peccata tua elemosinis redime | et iniquitates tuas miserationibus pauperum. hoc


190. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

recumbit? ego autem in medio uestrum sum, sicut qui ministrat. Is igitur qui pręferri aliis concupiscit, gentilitatem sapit. qui uero uel in dignitate positus minoribus ministrat ea quę ad consequendam salutem necessaria sunt uirtutum pręcepta | siue ad sustentationem uitę opportuna subsidia, hic Christi discipulus est, humilitate deiectus, dignitate pręstans, non quęrens quę sua sunt, sed quę aliorum. De


191. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

honesto-que uideantur discrepare. Et si carnalibus dominis tanta animi solicitudine obediendum sit, quanto magis domino spiritali, qui animarum nostrarum curam gerit | et illa duntaxat iubet quę magis ad consequendam pertinent salutem? Recte itaque hortatur nos Apostolus et ait: Ad Hebre. 13 Obedite prępositis uestris et subiacete eis. ipsi enim peruigilant, quasi rationem pro animabus uestris reddituri.


192. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quę igitur dementia est, cum corpus langore torquetur, committere ut etiam animus impatientię peste lędatur? Gratias Deo age ęger, gratias age sanus, et tolerantię merito ad ęternam peruenies salutem, ubi nec morbos ultra timebis | nec mortem. Iob Hęc sunt illa duplicia, quę accepisse Iob memoratur post humiliter toleratas erumnas. Cum enim ditissimus inter municipes suos fortunatissimus-que


193. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

erga te amoris habes, quoties aduersis concuteris, quoties calamitatum procellis iactaris. Fruantur suis deliciis luxuriosi, tu uero Domino tuo placere studens asperitatibus te exerce. Arcta enim et angusta uia est, quę ducit ad salutem, lata atque ampla, quę mittit in perditionem. Hinc est quod sanctissimi homines prospera mundi contemnentes | renunciantes-que pręsentibus bonis tolerant spontaneam paupertatem, ieiunant, esuriunt,


194. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cruore pinguior facta perquam huberem emisit segetem fidelium filiorum. O beata mors, quę mortalibus largita est immortalitatem, infidelibus fidem, et errantibus ueritatem, pereuntibus salutem | et pro Christo patientibus gloriam. Cui unquam regum principum-que terrę tantum boni attulere opes, delicię, amicicię, uictorię, regna, imperia, quantum uni fideli martyri sua tormenta?


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.