Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: salutem

Your search found 808 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 212-229:


212. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 2 | Paragraph | SubSect | Section]

LVDOVICI TVBERONIS DALMATAE ABBATIS COMMENTARII DE TEMPORIBVS SVIS Ludouicus Tubero Dalmata abbas Gregorio Fregepani Colociensium pontifici salutem dicit Qui liberis suis testamento tutores dare deliberant, non solum inter consultandum agnatos, quibus id negocii demandent, quaerendos esse censent, sed etiam, an hi ipsi amici sint, accurate despiciunt, maluntque alieno, qui fidei suae


213. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 36 | Paragraph | SubSect | Section]

recte adiungam, ut scilicet quum coetum hominum, turbae salutationes, et aulicas effugero molestias, inquietae fomenta ambitionis, non alienarum, sed mearum duntaxat actionum rationem apud summum iudicem reddendam expeditior possim meditari. In magno enim discrimine antistitum salutem uel ob hanc potissimum causam uersari necesse est, eo quod his non minus pro se ipsis quam pro eorum tutellae commissis causa est dicenda. Nempe, ut sacrae literę docent, subditorum errata principes praestare, atque alieno plerumque admisso poenam luere debent. Non


214. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 101 | Paragraph | SubSect | Section]

destituti loci solitudinem dissimulant, atque ne mora consilium proderet, imperata se facturos per dolum promittunt. Itaque ludificantes hostem locumque insidiis quaerentes, denunciant nolle se nisi ab ipso eorum duce fidem accipere, eiusque praesentis dexteram contingere. Interim (utpote salutem fidei Turcarum comissam, mortemque iuxta rati, nec eam alibi quam in hostium ducis nece consistere) parant in muro, qua duci erat accedendum, tormentum, quod bombardam uulgo appellari supra dictum


215. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 109 | Paragraph | SubSect | Section]

metum, quippe Turcarum nomen id temporis, ob imperium partim in Asia, partim in Europa late patens, maximum erat. Geta igitur regem Turcarum ad bellum aduersus Polonos sumendum hunc in modum per epistolam est hortatus: Stephanus Carabogdanes Bazethi Otomano, regum maximo, salutem. Compulsus Polonorum terrore, qui a me nulla iniuria lacessiti, sed profunda dominandi cupidine ingentibus copiis, procurationis quidem meae, uerum imperii tui regiones adorti sunt, a tua iam defecissem societate, ni animo proposuissem eodem fidei tenore erga te perpetuo


216. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 123 | Paragraph | SubSect | Section]

militari declinat uictores effugere cupiens, in foueam uirgultis tectam, quae forte ad feras capiendas facta erat, incidit, collapsusque una cum equo ab insequentibus hostibus exanimis opprimitur. Turcae qui paulo ante prope desperauerant salutem, laeti tanta uictoria sub occasum solis se in castra recipiunt, atque adorata luna ut his mos est, priusquam cibum caperent, inferias regi patrio ritu, haud tamen ibi corpore eius sepulto, dederunt. Mechmetes I rex, post hunc


217. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 133 | Paragraph | SubSect | Section]

est damnari debet. Et profecto caeteri mortales externa bona magni faciunt. Nos Christiani, quae humana bona dicuntur, magis neccessaria hominibus quam magna esse ducimus. Vnde felicitatis humanae non adeo ignarus sum, ut proposito uitae periculo malim fortunae bona quam propriam amplecti salutem. Si fortunae meae magnitudine forte sua uobis suspectae petuntur, auferte eas, libens his cedo, sit in tuto religio, et quam Christo debeo fides. Nec putetis me, cui sane iam ingrauescente aetate fatum lege naturae diutius differri nequit, mortis metu haec dicere, quae quidem


218. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 149 | Paragraph | SubSect | Section]

Trapezuntii, quae in Veneto atque Carnico agro gesta erant cognoscit, propterea quod ubi primum ille prouinciae suae fines attigit, munera cum breuibus literis, ut Turcis mos est, in hanc ferme sententiam exaratis ad Bazethem misit: Alexander Bazethi regi salutem. Tandem multas perpessi erumnas reuersi sumus in Bossinam. Si quid autem incommodi in hanc expeditione accaepimus, neque uirtuti neque etiam felicitati suae adscribere hostis potest, quippe cuius armati ignauiam, dum agrum Venetum populamur, omnino contempsimus, eum partim impune


219. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

regis modestia quam Maximiliani mora, deinde inter ipsos reges dissidium rem Venetam subleuarit. Vnde Venetos tot regum coniuratione non obrutos fuisse diuinae claementiae potius quam ipsorum regum errori procul dubio tribuendum. Nihil enim refert ad salutem Venetae ciuitatis suone consilio, an hostili errore excidium euitarit, quum Deus omnia fere per secundas agat causas, nec minus uitiis hominum quam uirtutibus, perinde ac uoluntatis suae instrumentis, utatur, tametsi ille nullius uitii sit causa. Nam si Venetorum res ex alieno


220. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 210 | Paragraph | SubSect | Section]

enim Achimathe primo loco deiecto aut sese eum ipsum locum adepturum, aut, si ad spem euentus non respondisset, Selyne non sine sua suffragatione rege declarato, se non modo ampliorem ac opulentiorem satrapaeam habiturum, sed etiam salutem suam in tuto locatum iri, quamquam nullo officio frater fratris in regno Turcaico constituti gratiam redimere potest amore securitati cedente. Nam ferox gens Turcarum ex multis nationibus contracta, sicut metu magis quam charitate


221. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 225 | Paragraph | SubSect | Section]

extemplo interficiat, ne si consilium parum procederet, certo eius uitae periculo emanaret. Nuntius ad Achimathem profectus, conspecta epistola praeter usitatum modum plumbo inclusa, re insolita permotus ueritusque, ut est in his suspicax mens humana, quae ad propriam salutem pertinere putat, ne sibi ipsi illis literis perniciem portaret, confracto plumbo amotoque inuolucro eas aperit, et ubi, quod suspicatus erat, exempta dubitatione comperit, ancipiti malo consternatus coepit cogitare, quid consilii in tali casu sibi esset capiundum.


222. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 225 | Paragraph | SubSect | Section]

dominum non immerito concoepta impellebat), ut rem ad Selynem deferret, existimans uel non omnino integra fide salutare indicium sibi apud Selynem si non emolumento, at certe saluti futurum. Itaque omisso instituto itinere Prusam repetens noctu ad Selynem clam peruenit, ostendit se ad salutem regis pertinentia afferre. Admissus in tabernaculum, quae in caput regis Macedo moliebatur, omnia ordine exponens indicauit, prolatisque literis manu proditoris exaratis indicium confirmauit. Selynes, cuius animo lectis literis ingens incussa est sollicitudo, indice uinciri atque in


223. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section]

quoque non omittendum putarunt, qui rei gestae interfuerunt, ferunt Cichanis filium, ad quem iure gentium regnum spectabat ― nempe Cichanes Bazethis liberorum natu maximus fuit ― quum ad illum carnifex accessisset, Selynis perfidia accusata dixisse circumstantibus se male credidisse salutem suam illi, qui, dum sibi regnum parat, ne parenti quidem morbo et aetate confecto paucorum dierum usuram ad uiuendum concessisset. Et quum carnifex manus eius, ne obniti posset, loro uincire uellet, auersatus carnificem simulque tam segnem mortem, arrepto acinace, irae quam timori propior,


224. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 229 | Paragraph | SubSect | Section]

plęrique nobiles, ingenii simplicitate satis notus, regulum eius literis facile crediturum putauit. Literarum autem hanc sententiam fuisse memorant: Achimathes Cossicius regi Achimathi Othomano salutem. Aduersarium tuum patriam sedem occupare iccirco Deus uidetur permisisse, quo et ille grauiore lapsu, acerbiores pro flagitiis suis poenas lueret, et tu dignitatem tuam ac patrium regnum, a quo modestia ac pietate in parentem decidisse uisus es, maiore gloria mox


225. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 229 | Paragraph | SubSect | Section]

proditum, atque in insidias praecipitatum esse, animo statim concidit, metuque consternatus ― et erat ad bellum gerendum minime idoneus ― non tempus pugnae eligere potuit, non aciem instruere, non subsidiis firmare, non ullum imperatoris munus obire, nec denique matura saltem fuga salutem sibi parare. Itaque uix tentato quidem certamine primo statim hostium impetu in fugam conicitur; pauci ex eius exercitu pugnantes, caeterum in fuga ad quinque millia interfecti. Achimathes animaduertens res perditas esse,


226. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 248 | Paragraph | SubSect | Section]

quidam, Alaudolam populares uocabant, qui sicut caeteros circa regulos opibus, ita et animo superabat. Qui quidem uocatus Selynem adire renuit, confisus tum asperitate locorum, quae incolebat, tum copiis suis ad iustum fere exercitum accedentibus. Ad haec non audebat Turcaicae fidei salutem suam committere, propterea quod, dum Selynes iter ad Euphratem haberet, Turcaicis commeatibus infestus extiterat, seu praedae cupidine, seu Ismahelis partes aperte fouens. Neque enim dubitauerat Selynem eadem fortuna cum Ismahele pugnaturum,


227. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 254 | Paragraph | SubSect | Section]

gladios strinxisse, et certam animis spem uictoriae concipite. Daturus est enim Deus nobis huius belli exitum, quem par est nos expectare, qui iisdem sacris ac religione coniunctos ab iniusta eripimus seruitute, ac tanto studio in libertatem uindicamus, qui nostrae sectae hominibus salutem, lucem, uitam restituimus. Quae enim uitae usura potest esse sub nefario degentibus latrocinio? Nec moueat animos uestros, milites, Cercassorum in obeundis pugnae simulacris agilitas. Huiusce certamina ab equis magis quam ab equitibus fiunt, et


228. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 274 | Paragraph | SubSect | Section]

defensionem futurum tunc fuisset, priuatisque opibus publica res egregie administrari potuisset, si regii imperii uerecundiam nobilitas habuisset, et pro se quisque regi ac patriae tempus commodare in animum induxisset, recepturi mox, quum pecunia in ęrario esset, quae in communem salutem contulissent. Ferunt autem legatum Hungarorum uerba in hunc modum apud pontificem fecisse: Omnibus qui Christiano nomine censentur, Pater Beatissime, opem tuam


229. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 287 | Paragraph | SubSect | Section]

quandoquidem imperatore adempto uel uictor exercitus turbari et in fugam conuerti facile soleat, neque rursus ei fugae facultatem suis laborantibus praebendam, ut omnium periculo cum rege exaequato milites in resistendo essent alacriores ac maiore studio adniterentur eum conseruare, cuius salutem in eundem casum deductam cernerent. Caeterum fortuna, moris sui haud oblita, amarum suauibus atque e sententia fluentibus intermiscuit, quippe quae de gaudio Taurunensis uictoriae domestica calamitate multum dempsit Salomoni. Namque ei Hadrianopolim uersus iter habenti


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.