Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: suo

Your search found 4118 occurrences

More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1065-1180:


1065. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

concordantes committere, atque inter amicos, quod quidem flagitiosum est, odia instruere, quo scilicet inter se inuicem dissidentes et priuatis negotiis occupati nihil noui aduersus regem molirentur. Postea uero quam his artibus regnum sibi iam confirmauit, gloria, ut fit, splendore suo inuidiam superante, statim in animum induxit cum omnibus aetatis suae principibus magnificentia ac liberalitate certare, nec minus his quam armis caeteros reges anteire. Adeo enim Hungariam ędificiis exornauit, ut Alemaniam his rebus cultissimam hac tempestate pene adaequet.


1066. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

suapte natura adulatrici ac quęstui deditae, largiri solebat, quo externos in suas laudes et scriptis et sermone celebrandas excitaret. Hanc enim uocem crebro etiam inter pocula usurpabat, principem nihil magis decere quam famam et gloriam. Haec satis de eo dicta sint, ne institutum opus a cursu suo nimium declinet, quum praesertim hic princeps longe etiam supra ueri fidem, cum uulgo, tum clarorum scriptorum monimentis, sit celebratus. Extincto Matthia proceres Hungarorum, qui tunc Viannae aderant, bellum, quod ab Alemanis illatum secutum est, mentibus augurantes confestim in arcem


1067. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 12 | Paragraph | SubSect | Section]

pro certo fere habens regnum Hungariae aduenae cessurum, Alienigenam, inquit, dominum, uiri Hungari, patiemur, cum et Hungarorum legibus cautum sit, ne quis peregrinus cuiuspiam magistratus obtinendi ius in Hungaria habeat, et bruta animalia naturae ipsius instinctu ex suo genere sibi duces, qui agmen praecedant, habere soleant? Neque enim cerui, grues, apes ducem sui generis sequi dedignantur. Ad haec ut nostrorum hominum prouerbio utar, nonne pro monstro esset habitum ursini capitis animal, cui


1068. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section]

est. Nam satis consentaneum esse uidetur lupis lupum, et ursis, ut dicitur, ursum praeesse. Quanta praeterea non modo laudis, sed etiam utilitatis nobis accessio est futura, si finitimae gentes, queis fortuna nostra inuidiosa semper fuit, cognouerint Hungaros suo regimini satis idoneos aduena principe, cuius consilio ac arbitratu regantur, non indigere; propterea quod hi solent, siue id ad animum, siue ad corpus referas, externam opem quaerere, atque alienae sese ditioni subicere, qui propriis tum animi, tum corporis dotibus expertes se ne libertate


1069. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section]

Iani Chugniadis filio, Hungarorum uirtutem non esse extinctam. Quod si aduersarii nostri nos in designando rege conterraneo paululum haesitantes animaduerterint, utinam falsus sim uates, ueluti in destitutam hereditatem in nos undique impetum facient, id scilicet, quasi suo iure, pro se quisque sibi uendicantes, quod uos aut abiecti humilitate animi, aut perniciosa dissensione atque inuidia in uestrum ciuem conferre dubitabitis. Qui spe delusus studium suum in Alberthum, Polonorum


1070. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 15 | Paragraph | SubSect | Section]

commendatione in familiarem insinuasset usum, ab eo, utpote causae exilii ignaro, liberorum praeceptor est constitutus. Hic igitur eo nuntio audito, mirum in modum laetatus statim coepit Albertho profectionem in Hungariam suadere, ratus, ut erat, maioris fortunae et sibi et principi suo oblata utendum occasione, nec tantam spem ulla corrumpendam mora. Verum cum haec expeditio inconsultis Alberti parentibus suscipi non posset, consilium regibus aperitur. Mater Albertho dedita erat, pater uero in Vuladislauum maiorem natu


1071. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

tum dolis ac astu Iani Boëmi, Varadinensium praesulis, cuius rei conscientia et pudore, ut sunt plerique alienae maligni interpretes mentis, sese praesulatu abdicasse fertur, ordinisque diui Francisci habitum sumpsisse, perinde ac timuisset, ne regnum Hungariae non sine suo periculo Vuladislauus retinere non posset, propterea quod ad ultimum prope discrimen Vuladislauo rege declarato regnum deductum esse uisum est, hostibus undique in Hungaros ingruentibus. Qui quidem tunc in mutuam ex simultatibus perniciem ruentes in sese finitimorum arma concitabant.


1072. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 31 | Paragraph | SubSect | Section]

tormento excuti solet, obstaret, et a missilibus hostium tormentum ipsum protegeret. Dum haec oppugnatio paratur, regina, ut undique ac eodem tempore hostibus metus iniceretur, castellum quod incolae Visegradum uocant, ubi regium diadema asseruatur, mittit oppugnatum, attributo hoc seorsum suo exercitui negotio. Iam reguli animum infregerant res aduersae. Itaque, tametsi Visegradum situ ac muro ingentis operis esset ferme inexpugnabile, tamen intra paucos dies castellum in potestatem optimatum iubente regulo his conditionibus


1073. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 37 | Paragraph | SubSect | Section]

regnum administraretur. Nemo enim fere arbitrabatur Albertum regni repulsam tacitum laturum. Vuladislauus in Hungariam festinat; apud Strigonium subsistens a proceribus rex salutatur, ac simul de animo suo erga reginam uiduam tentatur; mox Budam petit atque in regiam introducitur. Igitur Vuladislauus, ubi intellexit se ab Hungaris regem declaratum, confestim cum comitatu suo tantum ac paucis purpuratorum magnis in Hungariam itineribus contendit.


1074. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 37 | Paragraph | SubSect | Section]

apud Strigonium subsistens a proceribus rex salutatur, ac simul de animo suo erga reginam uiduam tentatur; mox Budam petit atque in regiam introducitur. Igitur Vuladislauus, ubi intellexit se ab Hungaris regem declaratum, confestim cum comitatu suo tantum ac paucis purpuratorum magnis in Hungariam itineribus contendit. Atque ubi ad Danubium peruenit, non procul a Strigonio in ulteriori fluminis ripa subsistit, quoad missus Budam nuntius de suo aduentu principes


1075. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 37 | Paragraph | SubSect | Section]

confestim cum comitatu suo tantum ac paucis purpuratorum magnis in Hungariam itineribus contendit. Atque ubi ad Danubium peruenit, non procul a Strigonio in ulteriori fluminis ripa subsistit, quoad missus Budam nuntius de suo aduentu principes Hungarorum certiores facturus reuerteretur. Ibi eum Stephanus Bather et Thomas Herdonius, id temporis Iauriensium praesul, cum quibusdam aliis primariis uiris, qui honoris ac officii gratia ei obuiam processerant, conuenere. Quem posteaquam


1076. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

loco diximus, senatus princeps, permissu ipsius Matthiae statuam Sigismundi regis Hungarorum, qui item Romanorum imperator fuit, uestibulo Budensis regiae, quam ipse Sigismundus construxit imminentem (est enim in prima aedium fronte posita, arcemque subeuntibus occurit) situ obsitam suo interpolauit sumptu, id defuncti regis, qui erga se beneficus extiterat, memoriae tribuens. Nempe illum Sigismundus e tenui fortuna in summum dignitatis gradum euexerat. Quae statua ubi restituto sibi nitore solito lucidior conspecta est, non defuere, qui interpretarentur sobolem


1077. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section]

auersari, forte confisa seu Romanis legibus, quae ex nudo etiam consensu sponsalia constituunt, seu ne, dum per tenacitatem pecuniis parcit, excusationem Hungaricae fraudi uideretur dare, malens plane alieno dolo quam suo uitio a regno decidere. Crediderim Beatricem, alioquin singularis foeminam ingenii, diuina constitutione, cuius sane lege humana aguntur negotia, in fraudem Hungarorum incidisse, quo omni ex parte patris eius Ferdinandi domus corrueret. Ab hac autem familia regnum


1078. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section]

pontifex et ipse sacerdotali ueste indutus moxque rem diuinam incoepturus accedit diadema ferens. Atque postea quam rex iurauerit se iuste ac secundum leges Hungarorum regnum gubernaturum, eius caput inter sacrificandum diademate circundat. Deinde iam sacrificio peracto singuli procerum suo ordine iusiurandum praestant, promittuntque regiam se potestatem legitime conseruaturos. Sed forte quispiam querit, cur hic mos omni ex parte in rege Vuladislauo creando haud quaquam sit seruatus. Neque enim ullo nobilium clamore ad Albam Regiam Vuladislaui


1079. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 42 | Paragraph | SubSect | Section]

odio, digressi sunt. Itaque relicto in castris Albertho Vuladislauus Budam reuersus est, maximo praeter Polonorum arma noui insuper alicuius motus timore anxius. Fratre enim alienato externos hosteis locum iniuriae quaesituros facileque reperturos iudicabat, et quos ipsemet suo merito non fecisset inimicos, eos Matthiae Coruini iniuriis, cui in regnum successerat, concitatum iri, sibique sustinendos esse, ut euenit, uerebatur. Ianus Varadinensium praesul discordes fratres conciliare nititur, sed


1080. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 52 | Paragraph | SubSect | Section]

quos Matthiae auspiciis, nullo sane odio, sed belli iure militaui. Quod ubi dixit, seque non solum modo magna cum efficacia locutum cognouit, sed etiam in intimam admissum amicitiam, Maximiliano non tam scelerato transfugae consilio offenso quam suo commodo moto, omnia Norici agri oppida, queis praeerat, Alemano tradidit. Principes deinde Salenses, Ladislauum Canasium, Nicolaum Secium, cum tota fere Sisiensi regione, quae Alemano aditum ad Hungaros dedit, in parteis suas facile, propter neccessitudinem, quae sibi cum eis


1081. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

quiuis hostium fortissimus, et qui uera uirtute uobis formidinem posset inicere, regnum hoc inuaderet. Est enim proprium Hungaricę uirtutis pro fide ac honestate quicquid aduersi uenire potest constanter tolerare, non autem ritu leuis uulgi inani strepitu terreri, uel quo interdum, more suo fluctuans, fortuna uideatur impellere, inclinari. Quae quidem his maxime superata obsequi demum solet, qui ei animo nulla eius procella fracto obluctantur. Quare hortor atque obtestor uos,


1082. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 54 | Paragraph | SubSect | Section]

decident, modo uos, ut decet uiros, firmi interim ac interriti steteritis, moxque uidebitis Deo fauente sub reditum meum utrumque hostem, aut turpi fuga, aut magno accaepto incommodo, datisque dignis temeritate poenis, Hungariam relinquentem. Haec quidem Vuladislauus, suo an alieno ingenio composita, incertum, ubi magno ac elato animo praeter omnium spem disseruit, magisque ob ingenitam eius socordiam ac stuporem amicis admirationem insperata peperit oratione quam imminentis periculi dempsit metum ― nempe qui prope mutus, atque elinguis habitus esset


1083. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 55 | Paragraph | SubSect | Section]

- quos quidem uix oculis terminare queas ex signorum militarium internitentium numero, magnitudinem copiarum conicientes nequaquam sibi intra muros tutum commorandum esse duxerunt, ne in oppido campestri, cui admodum metuebant, magno suo ipsorum, simul et totius regni periculo clauderentur. Etenim inopinato hostium aduentu Alba Regia neque propugnaculis, neque armis, neque uiris muniri potuit. Nempe Hungari, omnium gentium circa uictores, Austrianorum maxime, et ob id elati spiritus homines, in animum inducere non


1084. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 67 | Paragraph | SubSect | Section]

possidet, antiquo Hungarorum instituto cogitur proprio sumptu, pro facultate scilicet rerum suarum, sese ad bellum parare, atque regi in expeditionem proficiscenti adesse, hostesque a patrio duntaxat solo arcere. Neque enim extra regni fines suo quisquam impendio militare lege cogi potest. Itaque rex cum magnam Boemorum ac Hungarorum manum contraxisset, aduocato senatus Hungarici concilio cum eo deliberauit, an Viannam iret oppugnatum, prius quam copias ad Albam admoueret, non quod id sentiret,


1085. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section]

urbis moenia cingebat, irrumpere non poterant, ita Alemanos ab eruptionibus, adempto his omnium rerum usu, quae extra oppidum petebant, prohibebant. Dum Alba hoc modo obsidetur, Cinisius cum suo exercitu, quinque millibus autem fere hominum praeerat, Vassontem castellum, quod ab Alemanis captum, nec procul a Vesprimio esse ante diximus, it oppugnatum, atque non sine caede suorum breui recaepit. Inde regressus ad castra regis hortatur eum, quum pro ingenita animi ferocitate,


1086. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

quadringentos. Parem fere numerum Transiluanus, Vaciensis circiter centum. Sigismundus Chanzares, Quinque Ecclesiarum praesul, paucissimos dedit, tametsi eo tempore, quo haec gerebantur, praeter maximas praesulatus sui opes, adeo pecunia abundauerit, ut iustum exercitum suo sumptu alere potuerit. Verum quum esset genere Alemanus, specie quidem reipublicae Hungaricae studebat, caeterum animo Alemanis erat deditus. Quare pacato mox regno ingenti summa pecuniae inimicorum instinctu a rege mulctatus est. Satis enim constat ei erepta tunc fuisse


1087. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

sibi uendicare, quam quidem consuetudinem, ut sacrilegio sacrilegium multetur, inde exortam esse arbitror, quia nostrae aetatis sacerdotes congerendae pecuniae supra omnes mortales student, eamque ut plurimum aut repositam in nullum usum, quod dementium hominum est, condunt, aut suo ipsorum uel consanguineorum arbitratu magis quam legum praescripto tam uiuentes absumunt quam morientes legant. Sagabriensis antistes paulo minus trecentis dedit. Vesprimienses, quorum arx in aedita rupe posita id temporis ― casu an fraude humana, incertum ― combusta erat, ne


1088. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 73 | Paragraph | SubSect | Section]

auxilium regi Vuladislauo uenere. Bartolomęus, prior Varanensis, quingentos equites misit, quo sane officio cum rege senatuque Hungarico in perpetuam gratiam reuersus fuisset, ni posthac grauiter deliquisset, quum in regem, tum in rempublicam Hungarorum, de cuius delicto suo loco memorabo. Demetrii et Stephani liberi, quos Iaxios cognominant, cum trecentis equitibus uenere. Milon Boemusius mille secum adduxit. Petrus Dotius centum, Berislaui ducentos. Caeterum multos procerum, qui non parua manu reipublicae operam nauare eo bello poterant, silentio


1089. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 74 | Paragraph | SubSect | Section]

impetratae, nos armis ultro perfidus homo lacessit, nulla icti cum fratre federis habita ratione, ordinis, aetatis, moris Christiani, iuris gentium, fraternae charitatis, hanc scilicet gratiam nobis referens pro pace ac uenia ei superiore bello data, quum trepidus sibique ac exercitui suo diffidens pacato habitu ad nos accessit. Quapropter si quid animi uobis inest, commilitones, ad ulciscendas communes iniurias, si qua charitas in regem et patriam tangit uestra pectora, ite obuiam huic homini, beneficiis regis


1090. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

sine auctoritate senatus esset factum, in Stephanumque Botherem atque Thomam antistitem, ueluti huius rei authores, conuicia iacta publicique boni eis obiecta proditio. Idem per multos dies factitatum, quando Hungaros magis pudebat conditiones ab Alemano dictas subire quam quae a rege suo promissa erant non praestare. Apparebatque eos promissis non staturos, nec sane stetissent, ni rex Vuladislauus, siue id regno magis expedire putaret, siue honesti potius quam utilitatis memor iussisset Thomam praesulem asperos uulgi animos, tanquam procellam quandam,


1091. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 82 | Paragraph | Section]

spectant praefecturam, Paulum Cinisium, harum regionum praefectum, adeunt, de iniuriis Boemorum conqueruntur, obtestantur, ne se deserat, et quos a Turcis, asperrimis hostibus, semper tutatus esset, eosdem a Boëmorum quoque ui ac iniuria defenderet, nec pateretur ciues in conspectu prope suo bonis spoliari ab his maxime, quorum armis ab externa ui tuti esse deberent, quippe quos aere suo, collato per capita tributo, alerent, quorumque principem, in regnum ultro accitum, regem sibi


1092. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 82 | Paragraph | Section]

et quos a Turcis, asperrimis hostibus, semper tutatus esset, eosdem a Boëmorum quoque ui ac iniuria defenderet, nec pateretur ciues in conspectu prope suo bonis spoliari ab his maxime, quorum armis ab externa ui tuti esse deberent, quippe quos aere suo, collato per capita tributo, alerent, quorumque principem, in regnum ultro accitum, regem sibi constituissent. His Paulus ciuium querelis permotus postulat a principibus ciuitatum, quae in Boemos coniurauerant, imponi


1093. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 85 | Paragraph | SubSect | Section]

Hic enim uir, ueluti plęrique Hungari, ex rure ad ludum literarium profectus, inde, quum in literis aliquantum profecisset, forte in aulam Matthiae Chugniadis Coruini delatus, breui et ad praesulatum prouectus est (nempe reges hoc tempore in suo quisque regno pontifices designare solent) et magister epistolarum constitutus, moxque Vuladislaui fauore, qui Matthiae in regnum successit, ab Alexandro Sexto, Romano pontifice, in collegium cardinalium sacerdotum cooptatus, non tamen rusticum unquam potuit exuere ingenium,


1094. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

agendum censuit. Itaque et ipse ad consilium uocatus, quo scilicet senatus consulta simul honestiora uiderentur, simul regis praesentia, quasi auctoritate eius interposita, rata forent, ire quidem per se noluit, ualetudinem excusans, licet ea prospere uteretur, uerum eo Thomam praesulem suo nomine misit. Qui quum per speciem oratoris ad conuentum procerum eo maiore animo accessisset, quia ab eo concilio comes palatinus, qui solus post regem nobilium conuentum aduocare potest, abesset (aberat autem ne regem offenderet), dat uehementer operam cognoscendis aduersariorum


1095. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 95 | Paragraph | SubSect | Section]

permanserunt, aetatem agere permisit. Porro Hungari, atrito Constantinopolitano imperio, a Seuropyli Dalmatarum regis usque tempore affinitatis iure Dalmatiam imperio suo adiunxerant, ipsius Seuropyli filia, quum is uirili stirpe careret, regi suo in matrimonium accaepta. Occupauerant autem Veneti quasdam in litore Dalmatico


1096. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 95 | Paragraph | SubSect | Section]

Constantinopolitano imperio, a Seuropyli Dalmatarum regis usque tempore affinitatis iure Dalmatiam imperio suo adiunxerant, ipsius Seuropyli filia, quum is uirili stirpe careret, regi suo in matrimonium accaepta. Occupauerant autem Veneti quasdam in litore Dalmatico urbes, quum quorundam regum ignauia, tum intestina Dalmatarum seditione. Ferunt


1097. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 102 | Paragraph | SubSect | Section]

Deus uult esse destitutos. Quod profecto, quum saepe alias, tum nostra aetate in tribus, ut nunc est Italorum captus, opulentis Italiae imperiis, Neapolitano, Mediolanensi, et Veneto declaratum est, quorum mutationem, et miserabiles casus, quoad res susceptae permiserint, suo loco opportune narrabimus. Pauli Cinisii mors; Laurentii Vilaceni seditio, Vylaco recepto, a Vuladislauo rege comprimitur. Vuladislauus ea parte regni perlustrata, quae ultra Danubium ueteribus Dacia dicta


1098. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 102 | Paragraph | SubSect | Section]

erat, qui quidem, utpote uanus, huic foeminae nulli extitit fraudi. Quae res etsi magnam regi incusserat solicitudinem, nequaquam tamen animum demisit, siue aduersariorum contemptu, siue insita animo constantia. Itaque exploratis inimicorum consiliis confestim cum suo comitatu et parua militum manu, quae praesto aderat, ratus celeritate anteuertenda esse hostium consilia, nec his ad uires colligendas spatium dandum, Wilacum acurrit, tormentis ad diruendos, si opus foret, muros secundo Danubii amne ocius conuehi iussis. Laurentius cognito regis aduentu


1099. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 104 | Paragraph | SubSect | Section]

ex iure uocatum pontificis subicere iuditio. Quo facto et proprio nomini turpissimam inussit notam, et Vuladislauum, simulque regnum Hungariae maximo affecit incommodo, dum Hungari regis coelibatu publicis uiribus, ut erat, plurimum deesse arbitrantur. Quam ob rem ipsi Hungari suo capti dolo fraudis suae praemium infamiam cum graui reipublicae detrimento reportarunt. At profecto et culpa omnino carituri fuissent et Lodouicum, nunc admodum puerum, uirilis iam aetatis regem Vuladislauo amisso


1100. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 106 | Paragraph | SubSect | Section]

morbo extincto, Alberthus, eius filius, de quo saepe diximus, regnum non tam senatus procerumque uoluntate quam matris iniit suffragatione. Polonorum enim bona pars principum, ueriti ferox Alberthi ingenium studiis suis in Vuladislauum, Hungarorum regem, inclinabat, ius gentium timori suo praetendentes. Erat enim Vuladislauus, ut ante dictum est, liberorum Casimiri omnium natu maximus. Igitur uxor Casimiri tametsi Polonos principes magna ex parte conciliasset Albertho, rata tamen, uti res sese habebat, non nisi Vuladislaui interposita auctoritate Polonos passuros Alberthum


1101. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

prouocatus remuneratione in quempiam utitur, is quidem grati solummodo hominis sibi nomen adsciscit, at qui ultro confert commoda, is demum beneficus ac liberalis merito ab omnibus appellatur. Haec enim uirtus diuinae imitatrix naturae nihil sua causa agit, sed eius gratia, in quem suo duntaxat delectata officio utitur beneficentia. Atqui haud ab re tua futurum est, Vuladislaue, si Alberthus cognouerit non magis senatus sui studio quam tua uoluntate regnum paternum obtinuisse. Nam et te secum syncere in gratiam rediisse iam hoc


1102. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 109 | Paragraph | SubSect | Section]

(gens Scytharum est Tauricae Cherroneso accola) praelio comisso prospere pugnauerat ― iam in Moldouiam, qua haec regio Rhoxolanos attingit, cum ingentibus copiis ingressus erat, per speciem quidem bellum confestim cum Turcis gesturus, re uero Getas, quos Moldouios uocant, imperio suo adiuncturus, quibus scilicet in ditionem redactis de proximo bellum Turcis inferret. Sed nihil diu simulari potest: nam quod Alberthus longe alia, quam quae prae se ferebat, animo agitaret, mox detectum est. Turcae duo castella, a Bazethe, Turcarum rege, de Moldouiis aliquot ante annis


1103. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 109 | Paragraph | SubSect | Section]

Sed quum animo proposuisset, prius quam Turcas aggrederetur, Moldouiam in potestatem redigere, quo, praeter quam quod Geticae fidei parum credendum putabat ― differunt enim Valachi a Romana ecclesia non religione, sed ritu sacrorum ― suo non alieno arbitratu sociorum uiribus operaque in Turcas uteretur. Omissis interim Celiis atque Monocastro, munitioribus Getarum locis praesidia imponebat, per speciemque tutandae Moldouiae aeque ac regem imperiosissimum sese gerebat.


1104. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 110 | Paragraph | SubSect | Section]

Romani ritus Christiani te non modo inuictum, sed ne leui quidem iniuriae esse opportunum. Quo facto et mihi, tutelę tuae commisso, e dignitate tua consultum erit, et imperio tuo maxime cauebis. Haec Geta, secutus sane consilium nec Christiano homini satis honestum, nec imperio suo in posterum satis tutum. Nam ut apud Dalmatas in prouerbio est: quodcunque solum Turcae equorum suorum ungulis contigerint, illud de caetero ne uernis quidem imbribus reuirescere aut herbis uestiri . Quo sane prouerbio arguitur eorum tum stultitia, tum impietas, qui ope


1105. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 112 | Paragraph | SubSect | Section]

timentibus prorsus mouisset, quae quidem lues multorum fons errorum regum inuicem animos uel maxime dissociat atque in discordiam impellit. Baiazethes Turcarum imperator bellum in Christianos meditatur; Carbaliam Dalmatiae regionem suo imperio adicit. Carabogdanes, postea quam Poloni eius finibus excesserunt, Turcas hostilibus spoliis munifice donatos recipi ultra Istrum et terram suam externo exercitu exonerari iubet, legatosque cum donis fortunae suae congruentibus, qui de ope allata Bazethi


1106. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 112 | Paragraph | SubSect | Section]

quum eius maior pars tum ad Getas, tum ad Hungaros pertineret. Non contemni enim ab eo, quocum nulla firma societas esse potest, non modo gloriosum est, uerum etiam ualde tutum. Etenim Turcae, si quando nobiscum foedere coeunt, haud nostro illud, sed suo metiuntur emolumento. Bazethes cognitis, quae in Moldouia gesta erant, animum in Christianos, diu metu fraterno coërcitum, uehementer exacuit. Iam enim Gemius Otomanus, Bazethis frater, ueneno necatus interierat. Quem Rhodiorum equitum princeps, Magnum illi


1107. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 112 | Paragraph | SubSect | Section]

quaesiuit, qua uel his Christianis, quibuscum illi pax erat, modo hi opportuni essent, iniuriae arma inferret. Itaque Carbaliam, a Catharenis propter acerbas fructuum exactiones ad Turcas deficientem, quum per foedus inter Turcas et Catharenos ictum id fieri non liceret, suo adiunxit imperio. Est autem Carbalia Dalmatiae regio, sinui imminens Rhizonico, agri eius fructus Ascriuienses, quos nunc Catharenos dicunt, priusquam illa regio ad Turcas defecisset, perceperunt. Caeterum occurebat animo eorum ritu, qui compositis actionibus


1108. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 123 | Paragraph | SubSect | Section]

praelium ortum esse relicto fesso equo in recentiorem parua interposita mora transilit. Quo quidem facto rem omnem euertit, propterea quod illum subito non conspectum sui cecidisse rati uehementer turbantur. Viderant enim regem paulo ante suo simul et hostili cruore ― inter primos enim pugnarat ― oppletum. Turcae perterritis acrius instant hostemque et pauore perculsum, et labore fessum haud difficulter in fugam conuertunt. Rex errore suorum intellecto insignis cultu per aciem discurrens conatus est primo


1109. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 124 | Paragraph | SubSect | Section]

Sigismundo quoque Caesare ad Nicopolim, in Triballorum agro, quum eo ex Hungaria ille imperator processisset, aequo marte semel pugnauit. Hunc secutus est Homurathes cognomento Magnanimus, rex mea sententia et bello et pace clarissimus. Hic totam Thraciam praeter Constantinopolim imperio suo adiunxit, Dardanos, Triballos, Moesos, Macedoniam cum tota fere Graecia, excepta Peloponeso, subegit. Decies cum Christianis manum collatis signis conseruit. Nam cum deuictis Moesis usque ad Danubium et Pannonios peruenisset, Hungaros in se


1110. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 125 | Paragraph | SubSect | Section]

continetur, cum toto fere Illyrico, praeter maritimam Dalmatiae oram, atque eas regiones, quae ultra Naronem et Vrpanum amneis Hungaris regibus parent, in potestatem redegit, principibus regionum, quos interposita fide ad se euocauerat, nefarie necatis. Verum uti celeriter, ita non sine suo ipsius periculo tot regna subegit. Nam cum per Illyricum, inexplorato, utpote securus hostium, regulis, ut dixi, contra fidei religionem interfectis, iter faceret, in eum nomades Illyrici, quos Valachos uulgo dicunt, duce Vuladislauo Cossicio e montibus, qui Dalmatas a Moesis


1111. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 125 | Paragraph | SubSect | Section]

ad Phasim fluuium sub imperium suum coegit, omissaque ora Scythiae maritima, quae inter Istrum et Carcinitem sinum interiacet, Thauricam Chersonesum de Tatharis coepit. Nec minore cura regnum tutatus est quam auxerit. Nam nihil ferme ex his, quae imperio suo adiunxit, praeter duo oppida amisit. Quorum alterum in ripis Saui amnis situm est, qua is Sirmiensem agrum Moesicumque interfluit, incolae Sabaciam dicunt; Mehmethes ipse exędificauit, quo inde Pannonios Turcae incursarent. Alterum ad Vrpanum amnem ab


1112. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 130 | Paragraph | SubSect | Section]

auribusque et naribus adustis, adeo foede deformata, ut similiora inusitatis quibusdam simulacris quam humanis corporibus esse uideretur. Nunquam uno praelio tantam cladem Turcas aut accepisse, aut intulisse memorant. Itaque re, ut fit, in religionem uersa, uarias huius calamitatis causas, suo quisque ingenio interprete usus, extitisse arbitrantur. Alii Marconii impietatem merito a Deo multatam affirmabant, eo quod sibi potius quam Deo, ad quem sane Turcae omnia referunt, Rhoxanam uictoriam per arrogantiam attribuisset. Alii, qui scilicet res mortalium magis consilio quam


1113. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 135 | Paragraph | SubSect | Section]

sita est, una cum filio et sexaginta circiter comitibus proficiscitur, diuinisque ibi rebus Graeco ritu peractis ad epulas et largiorem potum de more patrio conuertuntur. Deinde ubi satis epulati sunt, partim ad uarios lusus, partim ad quietem pro suo quisque ingenio sese conferunt. Non latuit hoc Turcas, qui Semederiam urbem, in ripa Danubii, in Moesico agro, a Stephano Despoto exaedificatam, Taurinoque circiter uiginti millibus passuum distantem, praesidio obtinebant. Namque pridie quam eo Belmusius accessisset,


1114. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 135 | Paragraph | SubSect | Section]

utriusque partis atrox praelium exortum est, pluresque Turcarum quam Christianorum interfecti sunt. Verum paucitate nostrorum, uulnereque Belmusii patris, et quod Belmusius filius temere in hostem inuectus ceciderat, maiorem cladem Christiani accepisse uisi sunt. Milon Turcarum fraude, suo uulnere et filii morte ira inflammatus, ubi ex praelio domum reuersus est, omnes captiuos Turcas, quorum non paruum numerum apud se habebat, e custodiis eductos, crudeliterque excruciatos interficit, atque ita seu dolori suo indulsit, seu antiquorum


1115. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 135 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt. Milon Turcarum fraude, suo uulnere et filii morte ira inflammatus, ubi ex praelio domum reuersus est, omnes captiuos Turcas, quorum non paruum numerum apud se habebat, e custodiis eductos, crudeliterque excruciatos interficit, atque ita seu dolori suo indulsit, seu antiquorum ritu, quem sane plerique Illyrici, uerae religionis inscitia, quibusdam in rebus adhuc retinent, manibus filii parentauit. Nec contentus captiuorum nece ― nondum enim ira ex dolore concepta mente decesserat ― ut primum per uulnus licuit exercitu


1116. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 139 | Paragraph | SubSect | Section]

Bazethis hostili animo, qui classi praeesset Antonium Crimanum, uirum sicut mercatura ac diuitiis, quibus sane rebus Veneti imprimis student, insignem, ita bellicae artis prorsus rudem creant. Nam Veneti licet in terrestribus expeditionibus externis et militibus et ducibus utantur, e suo tamen corpore homines nauibus praeficiunt. Quinque et uiginti triremes e nauali suo, in quo ad centum aedificatas naueis semper habere dicuntur, deducunt, instructasque nautis ac classicis militibus in Corcyram insulam proficisci iubent. Eodem paucis post diebus Crimanus quoque


1117. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 139 | Paragraph | SubSect | Section]

sicut mercatura ac diuitiis, quibus sane rebus Veneti imprimis student, insignem, ita bellicae artis prorsus rudem creant. Nam Veneti licet in terrestribus expeditionibus externis et militibus et ducibus utantur, e suo tamen corpore homines nauibus praeficiunt. Quinque et uiginti triremes e nauali suo, in quo ad centum aedificatas naueis semper habere dicuntur, deducunt, instructasque nautis ac classicis militibus in Corcyram insulam proficisci iubent. Eodem paucis post diebus Crimanus quoque profectus est, imperatis Istriae ac Dalmatiae maritimis urbibus, quae in Venetorum ditione


1118. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 141 | Paragraph | SubSect | Section]

quo amicitiam, ut dictum est, nuper contraxerant, precibus impetrant, ut illas circiter duodecim turritas naueis, cum quatuor triremibus ad Crimanum auxilio mitteret, quas sane Massiliae et in caeteris Narbonensis prouinciae locis Galliarum nobilitas ad opem Rhodiis ferendam suo sumptu armauerat. Nam et Rhodii id temporis Turcas propter uicinitatem uehementer timebant. Iam Bazethes cum suis copiis in Thessalia, ut dictum est, substiterat, quum Thaudes Cossicius, praefectus regiae classis, qui amissis naufragio circa Euboęam quinque et uiginti longis


1119. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 148 | Paragraph | SubSect | Section]

ut demonstrauimus, collectus hominibus) ubi insequentium hostium primo puluerem prospexere, crebro enim urgente formidine post terga respiciebant, mox etiam equorum hominumque strepitum sensere, circumspicientes omnia, utpote in aliena terra, hostilia atque infesta esse, pro suo quisque ingenio sibi consulere coeperunt. Itaque plures sese in fugam extemplo coniciunt, pauci hortatu Nicolai Buccarii, Albanesii militis ueterani, decoris memores ratique, ut erat, fugam ac metum in extremum adductis discrimen


1120. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section]

quam non beneficus extitit, quorum alterum in principe, quum solum est, non adeo magnis laudibus effertur, alterum omnino uituperari solet. Quis enim regem laudat, in quo beneficentia desideratur, uel si caeteris uirtutibus sit praeditus, quum e contrario multa uitia aut omnino contegat splendore suo liberalitas, aut minus conspecta faciat? Galli Neapolim et decem diebus totum regnum occupant; Veneti cum Ludouico Sfortia contra Gallos societatem ineunt, sed Ludouici fraude caeduntur. At Francorum rex audita


1121. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 155 | Paragraph | SubSect | Section]

ignobilitatem arguit, quorum sane ignauia Veneti fraeti tam improbam spem concępisse feruntur. Comisso igitur praelio Itali, utpote magna ex parte collectitii milites, primo hostium impetu pulsi fugantur, amissis ex suo exercitu, magis in fuga quam in certamine, circiter septem millibus hominum. Galli parua suorum cęde, centum enim et quinquaginta dumtaxat ceciderant, regem suum incolumem in agrum Astensem enecti prope fame reduxerunt, haud sane tam propria uirtute, licet et ea non


1122. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 155 | Paragraph | SubSect | Section]

nolebat, praestitisset. Qui quidem eo et in Gallum mobili fide extitit, dum illum Italia propere excedere cupit, ne, ut quidam arbitrantur, causam parricidii dicere apud regem cogeretur, et conuictus sceleris e Mediolanensium imperio pelleretur, constituto in eius locum consobrino suo Lodouico Genebiorum duce, quam ciuitatem nunc Aureliensem uocant. Hic est Lodouicus, qui postea Francorum rex creatus Mediolanense imperium iure haereditario ad se spectans armis sibi uendicauit. Hoc praelio Veneti praeter famae ac tot millium hominum


1123. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 156 | Paragraph | SubSect | Section]

enim eo iniquiore animo Venetorum iniuriam tulere, quia praeterquam quod sine ullo in Venetos maleficio iter per Italiam fecerant, non indicto de more bello praelio lacessiti fuerant, unde omnes cogitationes suas in ultionem iniuriae contulerunt, quam quum aliquandiu coxissent animis, tandem, ut suo loco demonstrabitur, per occasionem ea acerrime usi sunt. At Veneti, quibus sane mos est magis consilio quam uiribus rem gerere, clade, quam in praelio acceperant, dissimulata, famam de industria extra Italiae fines, apud Turcas maxime, quo huius cladis nuntium nondum peruenisse credebant,


1124. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 164 | Paragraph | SubSect | Section]

in regnum successerat, parabatur. Iam enim Gallus et Hispanus reges, nullo infamiae respectu, scelestum inierant consilium Fridericum e regno expellendi, atque illud, non quidem regio more sed latronum ritu, inter se diuidendi. Est enim proprium regum de suo largiri, non autem aliena adimere, et, quod turpissimum est, aliis per scelus adempta sibi ipsi uendicare. Hi autem reges calumnia imprudentissime excogitata, qua prauum consilium tegeretur, obiciebant Friderico Turcarum amicitiam, quibus sane illi bellum se propediem


1125. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 164 | Paragraph | SubSect | Section]

stimulatus, quam illi Cephalenis subactis sibi adiecerant, simul ut, prae se ferendo Turcis se iam hostem esse, spargeretur in uulgus se iccirco regnum Friderico ereptum ire, quo ex propinquo commodius in Turcas arma mouerent, quasi non posset cum Turcis bellum geri Friderico in regno suo manente, et ad hanc expeditionem operam suam ultro pollicente, armatis Massiliae ad duodecim turritis nauibus eas Venetis auxilio misit. Quibus Veneti classi suae adiunctis Lesbum insulam inuasere, ubi cum Galli Mytilenem urbem aliquandiu


1126. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 165 | Paragraph | Section]

infensi, et Christiano nomini deditissimi. Misso igitur ad Vuladislauum, cui Hungari ob segnitiem uaccae nomen indiderant, oratore Sebastiano Iustiniano, oratione quam maxime miserabili (ipsi etenim eam aeditam uidimus) detegendo clades sibi ab hostibus illatas hortati sunt regem, non suo solum nomine, quod quidem supplices infimis praecibus egerunt, sed etiam Romani pontificis, Francorumque ac Hispaniarum regum, ad Venetos auxilio iuuandos bellumque communibus uiribus aduersus hosteis gerendum. Sed quum rex ex oratione et postulatis Veneti oratoris ad concilium principum


1127. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 165 | Paragraph | Section]

pertinent, deinde se auxilio ab Hungaris iuuari postulent. Quod quum Thomas pontifex, quem Veneti magnis muneribus cultum sibi conciliarant, animaduertisset, accersitum ad se Venetum legatum docet non esse cum Vuladislauo Hungarisque uerbis sed auro agendum, quippe, ut fere fit, suo ipsius animo gentis suae animum metiebatur; eius esse Vuladislauum ingenii, ut malit aurum quam gloriam, nihil non illum spe pecuniae, cuius esset auidissimus, facturum. Itaque Venetus promissis (sic enim


1128. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 166 | Paragraph | Section]

uirtutis opinio, et Venetis in ea gente spes reposita, tametsi Veneti, dum a Turcis bello urgentur, saepius conquesti sint Hungaros magis spem auxilii ostendere quam re socios iuuare. Qua quidem in re Venetos imprudenter conquestos esse arbitror: neque enim Veneti suo duntaxat aerario totas Hungarorum uires, quas id bellum postulabat, conducere poterant, nec rursus Hungari centum millium aureorum precio Turcarum arma in se auertere seque pro alienis uastandis obicere censebant. Turcae enim sicut ad pugnam collatis signis ineundam statarii militis


1129. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 170 | Paragraph | SubSect | Section]

prospicientes Christianas naueis uento satis acri impulsas Methonem uersus petere, ocyus cum aduersis nauibus hosti occurunt. Vndecim Venetorum triremes, conspectis hostibus obuiam uenientibus iter prosequi non ausae, extemplo qua quamque metus impulit dissipantur, non suo magis quam publico emolumento. Quatuor reliquae classicorum simul audacia, simul rei nauticae peritia, infausto tamen incoepto in Methonensem elabuntur portum. Fit enim saepe, nescio quo fato, ut quemadmodum potio medicata, ad uim morbi leuandam data,


1130. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 172 | Paragraph | SubSect | Section]

partim nefandae atque detestabili uictimae reseruati sunt, mox foedum caeteris, regi uero triste etiam spectaculum exhibituri. Hos enim rex, alioqui minime sanguinarius natura et mancipiorum cupidus, ad se pertractos in conspectu suo pene inuitus interfici iussit, quo, ut quidam existimant, caeteros Christianos eo terrore segniores in repugnando redderet. Tametsi sunt, qui credant Turcas id manibus ciuium in praelio caesorum tribuere solere, atque eo ritu uita functis parentare. Caeterum siue ad terrorem


1131. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 177 | Paragraph | SubSect | Section]

uocarunt, quique ob insignem rei militaris peritiam ac animi magnitudinem Turcis ingenti extitit terrori. Nam patrum nostrorum aetate multa plureis annos cum Turcis bella uaria fortuna gessit, dum hosteis regno suo arcet, ac demum conscientia egregia patriae, quoad uixit, defensae interiit, sagitta ictus ueneno imbuta, opera quidem cuiusdam ex suis, fraude uero ac consilio, ut fama obtinuit, Venetorum, dum castellum, quod incolae


1132. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 180 | Paragraph | SubSect | Section]

immixtos Italiae rebus intolerandos fore existimabant. Sed nec Turcae, maxime qui honestioris fortunae erant, bellum pace atque ocio mutare recusabant. Videbant enim damno magis quam emolumento illis id bellum esse: nam praeter quam quod nullo stipendio a rege accepto, sed suo ipsorum sumptu ac pecunia ex agrorum, quos precario possident, reditibus contracta semper militant, in ea expeditione nihil fere praedae obueniebat, quum nec Venetus terra, nec Turca mari bellator esset. Turcarum autem opes in mancipiis, caeterisque rapinis magna ex parte consistunt. Sed quia


1133. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 180 | Paragraph | SubSect | Section]

ut Hungarum non minus pacis quam belli cupidum esse appareret, eoque modo tentarentur hostes, an ad pacem animos uersos haberent. Quos quum ad quietiora consilia et arma deponenda inclinatos animaduertissent, et ipse non suo tantum nomine, sed etiam perinde ac pacificator a Venetis adhibitus, ad pacem his conditionibus componendam Bazethem fere coegit: ut Veneti deducto Leucade praesidio oppidum Turcis redderent, Cephaleniam tamen insulam per bellum captam tenerent; Turca uero item quicquid in


1134. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 183 | Paragraph | SubSect | Section]

Consaluo ac regi Hispano fortem operam nauandi curet Gallos a finibus regni Neapolitani haud incruentos abire, atque externos homines sua ipsorum strage ab occupanda Italia deterrere. Consaluus exercitu suo auxiliis Venetis aucto, cognitaque hostium imbecillitate ac principum seditione, tum marchionis, cuius specimen animi magni faciebat, discessu ratus haud parum de Gallorum uiribus detractum, statuit hostem ad certamen ultro prouocare. Sed quia inter Hispanos


1135. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 187 | Paragraph | SubSect | Section]

atque his ipsis regna pulsis iustis regibus per nefas parare. Et quia potentia per scelus quaesita pessime exerceri solet, ac plerunque suum ipsius exemplum in auctorem recidit, patrem carnificio uultu minisque circumsessum arbitrio suo regebat, atque ita in suam, incusso metu, cupidinem trahebat, ut ex scelerato per se homine perditissimum efficeret, omnemque humanitatem exuere cogeret. Nihil enim petenti miserrimus pater negare audebat, uel si id, quod


1136. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 188 | Paragraph | SubSect | Section]

ille multos Italiae principes interfecerat, fide interposita comprehensus, atque in custodiam datus in Hispaniam ad Ferdinandum regem, Hisabellae uirum, missus est, a quo in carcerem coniectus quum diu uaria consilia euadendi animo uolutasset, tandem sanguinarius homo, ne ab ingenio suo degeneraret, subsidium ab audacia et crudelitate petendum censuit. Itaque simulata scelerum poenitudine uocat ad se quendam Caesiae sectę, cuius diuus Franciscus auctor est, sacerdotem, cui scilicet Christiano ritu peccata aperiret. Qui cum custodum permissu carcerem ingressus esset,


1137. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

ducere. Veneti, ut qui in deliberando ad tutiora semper inclinant, uel forte alicuius Alemani ipsorum pecunia corrupti enuntiatione consilio Maximiliani perspecto, respondent imperatorem multis militum copiis, quibuscum Romam iret, haud indigere, se paratos esse in eius gratiam, cum suo exercitu illum, quo uellet, deducere. Hoc nuntio ad Maximilianum remisso exercitum suum eo proficisci iubent, unde Germanos in Italiam irrupturos putabant. Maximilianus satis intelligens se suis artibus a Venetis peti, cum paucis equitibus e Tridento in Ulteriorem Alemaniam,


1138. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 194 | Paragraph | Section]

ad regem Francorum, Lodouicum Duodecimum, misit, mandasse, ut apud illum ita perplexe uerba faceret, ut si rex, cuius solius uires, nempe uicini et ualidi regis, Veneti formidabant, aduersus communem hostem uictor extitisset, nihil sibi assumendum existimaret, praeterquam quod illi pontifex, qui suo praescripto omnia agi uolebat, permisisset. Itaque societate inita cum Maximiliano Caesare, Lodouico Aureliensi, Ferdinando Aragonio, altero Gallorum, altero Hispanorum rege, ascriptis insuper foederi Alfonso Ferrariensium duce, Franciscoque Gonzaga, marchione


1139. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 195 | Paragraph | Section]

non solum bellum honestum est, sed etiam neccessarium, modo id ita geratur, ut omnibus testatum sit non alia causa susceptum esse, quam ut eo suum cuique restituatur. Iam quartus annus circumactus est, ex quo Iulius pontifex nunquam Venetos hortari destitit, ut tandem latrocinio suo finem imponerent, redderentque Romanae Ecclesiae saltem illas urbeis, quas recens in Flaminia occuparunt. Praeces adhibitae sunt, minae etiam adiunctae, nihil denique, quo illos ad saniora consilia reuocare posset, praetermissum. Qui, quoniam olim negotiandi consuetudine omnia lucro ac


1140. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 195 | Paragraph | Section]

sed Veneti magis simulant se Christianos esse quam re ipsa ostendunt, quippe qui iustitiam, pietatem, innocentiam nihili ducunt; rursus modo utilitas affulgeat, fraude niti, fidem uiolare, foedus frangere pro summo bono semper habuere. His artibus tot urbes in Circumpadana Italia imperio suo adiunxerunt, Cretam et Cyprum insulas intercęperunt, et quia puero Cyprio rege ueneno sublato inuidiam uerebantur, conuocatos fide interposita omnes eius insulae principes atque in nauibus impositos, ne quis superesset, qui spem eorum sollicitam faceret, miserrima


1141. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 196 | Paragraph | SubSect | Section]

cum exercitu aduolat. Dimisso pontificis legato conscribit ocyus exercitum, atque quum primum per anni tempus licuit, transmissis Alpibus Mediolanum uenit. Inde misso Venetias uno ex aulicis nobili uiro senatui Veneto suo solius nomine (et ita inter socios conuenerat) bellum denuntiauit. His autem uerbis nuntium, qui hoc bellum indixit, usum esse ferunt: Lodouicus Duodecimus, Francorum rex, magnis ac multis iniuriis uestris


1142. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 198 | Paragraph | SubSect | Section]

prohibere non auso traicit, seque illic sub fragoribus hostilium tormentorum, metum simulans, ne hostes praelium subterfugerent, quatriduo continuit. Dux Veneti exercitus Bartholomeus Liuianus, regem loco iniquo inclusum esse existimans, literas ad Venetos ferocibus dictis refertas, suo et legatorum nomine, qui ex Venetis ciuibus secum in exercitu erant, conscribebat, quibus propediem fore affirmabat, ut barbaros fuga dissipatos regemque ipsorum captum uiderent. Gaudebant illi ea uerborum contumelia exultabantque uana et mox in contraria cessura spe. Verebatur rex,


1143. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 200 | Paragraph | SubSect | Section]

sua plebem concitatam fuisse appareret, seu ipsi Veneti ad Dalmatiae optimates in officio continendos eo terrore satis profectum arbitrati. Maximilianus ubi accepit res Venetorum uno praelio aduerso uehementer accisas esse, ratus occasionem sibi quoque oblatam adiungendi imperio suo quicquid urbium in Circumpadana Italia a Gallo rege relictum erat, misso Veronam quodam Alemano episcopo urbem ciuium uoluntate in suam ditionem redegit. Veronae defectione Patauini quoque Alemanicum praesidium intra urbem accępere, praetore Veneto sine


1144. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 201 | Paragraph | SubSect | Section]

ditionem redegit. Veronae defectione Patauini quoque Alemanicum praesidium intra urbem accępere, praetore Veneto sine iniuria emisso. Caeterum dum et Maximilianus contrahendo exercitu in Germania moratur, et rex Gallorum Mincium amnem Benacumque lacum imperio suo terminum constituit, Veneti paulum a terrore collecti, Patauina plebe eorum coepta adiuuante ― plebs enim senatui suo semper aduersatur ― Patauium recipiunt, pulso Alemanorum praesidio, quod numero hominum eo minus firmum fuerat, quia Alemani, Patauinae nobilitatis uoluntate ac amicitia


1145. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 201 | Paragraph | SubSect | Section]

praetore Veneto sine iniuria emisso. Caeterum dum et Maximilianus contrahendo exercitu in Germania moratur, et rex Gallorum Mincium amnem Benacumque lacum imperio suo terminum constituit, Veneti paulum a terrore collecti, Patauina plebe eorum coepta adiuuante ― plebs enim senatui suo semper aduersatur ― Patauium recipiunt, pulso Alemanorum praesidio, quod numero hominum eo minus firmum fuerat, quia Alemani, Patauinae nobilitatis uoluntate ac amicitia confisi, nihil sibi a Venetis tanta strage infractis timendum putabant, ignorantes Venetorum animos non ita mercatura


1146. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 203 | Paragraph | SubSect | Section]

a circumstantibus exaudiretur, Scribe , inquit, confestim regi tuo, ut, si ille regnum Neapolitanum retinere uelit, totis regni uiribus Romanam Ecclesiam aduersus Gallos iuuet. Nam horum alterutrum breui necessario euenturum esse, ut aut Galli Circumpadanam Italiam ab suo seruitio liberam omnino relinquant, aut mox Italiam una cum regno etiam Neapolitano uicto pontifice obtineant. Quae ubi rex Hispanus ex literis legati sui cognouit, nullo foederis ac socii regis respectu, ueluti equus oestro exagitatus regi Gallo, cuius sororis filiam


1147. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 203 | Paragraph | SubSect | Section]

hominum phalangem atque in naues impositam Neapolim proficisci iubet. Mandat insuper Rhaimundo Cardonensi, regni Neapolitani praefecto, ut totas illius regni uires in defensionem Romanae Ecclesiae conuertat, atque in omnibus pontificis uoluntati obtemperet, modo ille stipendium militibus de suo numerare non recuset. Itaque regni Neapolitani praefectus delectu habito, equitum frenatorum mille, peditum cum Hispana legione duodecim millia confecit atque magnis itineribus Bononiam contendit, quae paucis ante mensibus, pontifice, ut supra


1148. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 206 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt, ut facilius blanda oratione quam ui ad officium impellantur. Sed quia eodem tempore Alfonsus, Ferrariensium dux, cum auxiliis aduenerat, nihil fere terroris Gallis mors ducis intulit, spe metum aequante. Caeterum Hispani non modo ab equite suo, sed etiam a duce militiae imperito ― nunquam enim antehac exercitum duxerat ― destituti languidius pugnabant, nec iam in re trepida spes fere salutis quam in fuga apparebat: attamen pertinax in tenui spe certamen non omnino omittebant. Itaque sine ullius imperio, nempe


1149. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 210 | Paragraph | SubSect | Section]

Halis Achmetis dux profligatur. Hic est autem ille Bazethis filius Corcuthes, qui admodum puer a Mehmethe auo in Asiam proficiscente Constantinopoli relictus, auoque paucis post diebus in Bythinia extincto, quoad Bazethes pater eius ex Galatia, quam uictui suo attributam tenuerat, Constantinopolim accederet, in sede regia a paternis amicis collocatus, ea conditione, ut fama est, patri sedem ipsam regiam concesserat, ut illi ipse in regnum succederet. Qui quidem Bazethe de imperio deponendo agitante, dum parentem Achimathi deditum putat, in Aegyptum


1150. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 212 | Paragraph | SubSect | Section]

atque in Tauricam chersonessum, quo loci distantia patri eius in Europam aduentus minus suspectus foret, cursum dirigit. Eam regionem a Taphro, nobili urbe, Capham corrupta antiqua uoce aetas nostra nominat. Chersonesso, pulso inde patris praesidio, in potestatem redacta filioque suo atributa, Sarmatas Chersonessi accolas, quos nunc Thataros dicunt, sibi amicitia, affinitate cum his contracta, iungit: nam filiam Thatari regis filio suo in uxorem accaepit. Itaque ex illis gentibus ipsius regis uoluntate ad tria millia armatorum facile confecit, licet haec natio,


1151. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 212 | Paragraph | SubSect | Section]

urbe, Capham corrupta antiqua uoce aetas nostra nominat. Chersonesso, pulso inde patris praesidio, in potestatem redacta filioque suo atributa, Sarmatas Chersonessi accolas, quos nunc Thataros dicunt, sibi amicitia, affinitate cum his contracta, iungit: nam filiam Thatari regis filio suo in uxorem accaepit. Itaque ex illis gentibus ipsius regis uoluntate ad tria millia armatorum facile confecit, licet haec natio, ferox illa quidem, sed ad pugnam cominus ineundam nullius fere usus sit, utpote sagittis emissis magis terga uertere quam gladio rem gerere assueta.


1152. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 213 | Paragraph | SubSect | Section]

agitatumque, an Selynes ad patrem esset admittendus, nemo id faciendum suasit. Omnes enim fere Achimathis partes se fouere simularunt, quia rex in illum inclinabat, licet non idem animi habitus omnium esset, nempe quibusdam imperium ad Selynem trahentibus, sed nemo suo ipsius periculo Selyni consultum uolebat. Itaque censuerunt Selynem primo molli rescripto reprehendendum, quod iniussu patris prouincia sua Trapezunto excessisset, deinde quod non accersitus ad patrem praeter morem Turcaicum uenire in animum induxisset. Iisdem


1153. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 214 | Paragraph | SubSect | Section]

deditissimus, huiuscemodi uerbis usus esse dicitur: Etsi difficile est regi de maximis rebus deliberanti consilium afferre, propterea quod nemo ita prudens est, ut eum opinio aliquando non decipiat, quoniam ne bona quidem consilia saepe ex sententia cedunt, quia Deus res mortalium suo potius arbitratu quam ex hominum uoto agitat, tamen quum et meus in regem animus satis sit perspectus, nec imprudentia quicquam detrahat fidei, sententiam meam primus dicere non dubitaui, utcunque res casura est, eo magis quia, quod


1154. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 215 | Paragraph | SubSect | Section]

et inuitis procul dubio imperabit, sed etiam totas regni uires ad se trahet, adempta uiuo quoque tibi regia auctoritate. Nempe regium per se nomen uiribus ablatis uanum euadere, atque in ordinem facile cogi nulli dubium est. Hac sententia a rege, simplicis ingenii homine, et qui ex suo animo amicos aestimabat, comprobata, eo magis, quia nihil minus utile id temporis esse quam ciuilis discordia uidebatur, attributisque Selyni regionibus Turcaici imperii, quae regno Hungarico adiacebant, iubet eum confestim in


1155. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 219 | Paragraph | SubSect | Section]

a circumstantibus audiuit cuncta esse in regis potestate, obortis lachrymis accusauit filii impietatem, commemoratisque beneficiis, quibus per triginta annos et amicos et milites ad illam diem prosecutus esset, hortatus est eos, ut regi suo gratiam referrent fortem ac fidelem operam nauando. Et quia Selynes non solum dicto audiens non esset, sed etiam hostilia ageret, darent operam, ut illi apud patrem filii nomen parum prosit. Ira tamen in patrio et miti pectore charitati erga sobolem paulatim cedente,


1156. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section]

relata. Mox de tonsore quoque supplicium sumptum, qui sane, non ut conscius, sed aeque ac instrumentum sceleris interfici iussus est. Indici uita solum concessa, praemium nullum datum, quandoquidem corrupta procul dubio fide tanto post, quae sciuerat, detulisset, et id suo, non regis periculo motus fecisset. Casus huius uiri prudentia, si calliditas eo nomine appellanda est, diuitiis ac dignitate apud Turcas insignis declarauit mortales auri nimium auidos non modo sapientes esse non posse, uerum etiam dementissimos esse.


1157. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 227 | Paragraph | SubSect | Section]

illique in eius gratiam, ut sunt humana ingenia fortunae obsequentia, Corghutem morti debitum censuissent ― est autem horum hominum maxima apud Turcas auctoritas, omniaque ex eorum fere praescripto aguntur ― instructis multis lembis atque Mustangiae, genero suo, attributis, iubet eum omnia Asiae litora circumire diligenterque curare, ne Corghutes mari elaberetur. Ipse assumpta parte exercitus magnis itineribus Prusa in Lydiam ad Tmolum proficiscitur, ubi Corghutes patrii regni oblitus, et ob id de Selyne nihil timens, quieti solum et literis


1158. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 228 | Paragraph | SubSect | Section]

petierat, seque in quodam specu abdiderat, ore ipsius specus uepribus obstructo) omnia circa scrutati loca forte animaduertunt ad os specus, in quo Corguthes latebat, congestas uepres recens succisas. Suspicati, id quod erat, ibi quippiam nuper a uicanis abditum esse, quod a conspectu suo dedita opera submotum esset, studio, ut fit, inquirendi amotis uepribus reperiunt regulum ueste obsoleta ex subcoactis confecta indutum humi, ut Turcis mos est, contractis cruribus sedentem. Quem quum hortarentur, ut ad Selynem impauidus accederet, beneque de fratre speraret, respondit


1159. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 231 | Paragraph | Section]

, qui patri in regnum est successurus. Mox et coeteros prouinciarum praefectos suam quemque regionem obtinere iussit. Est autem totum regnum Turcaicum, praeter Syriam et Aegiptum, Minoremque Armeniam, quas regiones Selynes imperio suo nuper adiunxit, in septuaginta fere satrapaeas diuisum. Et quoniam imperii uiribus multum deesse compertum est, si hae naualis rei auxilio destitutę sunt, ea quoque parte regni uires adaugere instituit. Itaque ducentis longis nauibus, centum onerariis


1160. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 237 | Paragraph | SubSect | Section]

uestrae auctorem, qui stupentibus aduersariis uestris uos una contraxit atque armis induit. Neque enim sine Dei nutu in unum armati, nullo nobilium obsistente, conuenistis. Itaque dum metu torpent, aggredimini hostes uestros: omnia caede ac fuga complebitis. Nihil minus sperant luxu suo perditi homines quam uobis animos esse excutiendi iugum seruitutis. Docete insolentes belluas ex aequo cum suis colonis ac ciuibus uiuere, non autem per intolerabilem fastum atque impotentiam nefarie dominari! Nolite praetermittere occasionem hanc


1161. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

eius capiti imponi iussit, atque ita per ludibrium, quasi rusticorum regem interfecit, quo eo supplicio agrestes discerent ad nobilium officium pertinere militiam exercere, rusticorum uero esse agrum colere, et ex fructibus labore suo partis nobilitati alimenta suppeditare, quippe quae armis suis ipsos rusticos tueretur. Nec ob tam atrocem poenam uisus est Hungaris Ioannes inhumana in Scytham usus crudelitate, eo quod rustici ipsius Scythae instinctu nobilissimos Hungariae uiros, fide interposita euocatos,


1162. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 241 | Paragraph | SubSect | Section]

Dum Vuladislauus cum Maximiliano Vianae agit, Ioannes Sepusiensis, Transiluanus praefectus, ratus per Selynis Turcarum regis absentiam sibi ingentis gloriae occasionem oblatam ― id enim temporis Selynes ex Europa cum magnis copiis profectus ultra Euphratem bellum, ut suo loco memorabimus, gerebat statuit Turcas, qui limitibus Hungaricis appositi erant, armis urgere, quandoquidem intima regni Turcaici cum suis copiis, quae paruae admodum erant, penetrare haudquaquam tutum uidebatur. Nempe Selynes Europaeas regiones non adeo uacuas exercitu reliquerat, quin


1163. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 244 | Paragraph | SubSect | Section]

sit, Turca, an Armenius bello sit praestantior. Alioqui si in pugnam prodire non audes, induc in animum meliori parere ac stipendium pendere. Ad haec Sophenus subridens respondit se non eo, quo hostis uocaret, sed quo ipse constituisset uenturum: Ismahelem enim solere suo ipsius arbitratu ac consilio, non alieno praescripto omnia agere, nec se praelium detrectare, sed tempus pugnae ineundae idoneum expectare; quamquam Sophenis uix honesta uictoria futura est, quae ex seruis reportanda


1164. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 245 | Paragraph | SubSect | Section]

deligi nobilitate, quae quidem apud Turcas nulla est: nempe omnes Turcae aut ex captiuis, aut ex emptis mancipiis fiunt. Nec ignoratis ipsos Turcas nullas unquam terras, nisi quas prius crebris incursionibus uastando solitudinem fecerunt, occupasse, atque omni nobilitate extincta imperio suo adiunxisse. Vnde hac tempestate neque Thracia, neque Illyricum, neque Macedonia ullum Turcaico imperio militem dare potest, quippe omnes hae regiones rarissimis pagis habitantur, solisque seruitiis a solitudine uindicantur. Scitote igitur, milites,


1165. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 251 | Paragraph | SubSect | Section]

imperio, ac potentia secundus a rege habebatur. Reges igitur Aegypti, quos Machomethani solidanos uocant, pulsis e Syria Christianis, quibuscum ad annum salutis humanae circiter trecentesimum supra millesimum bellum acerrime gesserunt, Christianis natale Christi solum sibi iure suo uendicantibus, uictoriam socordia mutantes luxui se ac desidiae, ubi hostilis metus animo decessit, corrumpendos dedere. Nempe Aegyptus locorum amoenitate, coeterisque uoluptatum illecebris facile homines in ocio emolliuerat. Caliphes, ut sunt plaerique sacerdotes ad


1166. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 255 | Paragraph | SubSect | Section]

sit, infracto animo rerum mutationem et saeuientem nequiuisse pati fortunam. Selynes satis gnarus fuga hostium non modo Syriam sibi esse concessam, sed etiam Aegyptum apertam, eo magis, quia Cahirius, Heliopolitanae regionis praefectus, transfugio suo magnam Cercassorum partem ad Turcaicum imperium inclinaturus uidebatur ― quippe is statim post hoc praelium se urbemque Heliopolim in ditionem Turcaicam permiserat constituit uti uictoria, quum praesertim Damascus quoque in uoluntariam concessisset deditionem. Itaque Damasci aliquot


1167. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 257 | Paragraph | SubSect | Section]

eius imperii efficeretur, pro quo toties cum uitae periculo decertarat. Itaque tuto accessu impetrato ad Selynem transfugit. Qua quidem proditione declaratum est inuidiae morbo et mentis praua coecitate fieri, ut plaerique mortalium malint non sine patriae dedecore, atque etiam excidio, ablatum a suo ciue imperium ad externum, cui sane minus inuidetur, deferre. Turca, adiuncto sibi et hosti adempto tam forti ac strenuo uiro, magna solicitudine uidebatur liberatus: tantam inesse uim in uno homine censebat. Itaque magna spe


1168. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 262 | Paragraph | SubSect | Section]

rheda, modo lectica, interdum equo uectus Cilitiam petit, multisque diebus in Asia consumptis tandem Constantinopolim corpore ualde affecto, utpote itinere et longa ualetudine conflictato, peruenit. Inde Hadrianopolim concessit, ratus Hadrianopolitanum coelum corpori suo ad uires confirmandas admodum conuenire, quum praesertim et uenandi uoluptate teneretur, et illa regio syluosis collibus distincta huic studio idonea esset; quamquam sunt, qui tradant, Selynem Constantinopolitanam habitationem consulto uitare solitum. Nulla enim ibi, ut ferunt,


1169. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 263 | Paragraph | SubSect | Section]

credidereque Rhacusani, ut sunt plaerique mortalium ad spem suam ampliandam prompti, illum terrae motum Selynis interitum denuntiasse, non autem ullam urbi Rhacusae significasse calamitatem. Porro de morte Selynis paulo post suo loco dicemus. Iam comparauerat Selynes ad ducentas partim longas, partim onerarias naues, libratoresque tormentorum e toto regno euocauerat, et fossorum non mediocrem manum ex eo genere hominum, quibus uenas argenti (sunt enim in multis Turcaici imperii


1170. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 268 | Paragraph | SubSect | Section]

quum animaduertisset in luxum ac libidines admodum pronum, nec more gentis suae armorum et aequitandi studio teneri, ignauissimum Othomanorum fore iudicarat, ne a maioribus suis degenerasse uideretur, initio regni armis sibi gloriam comparare statuit, ratus id incoeptum non minus regno suo utile, quam sibi ipsi amplum et gloriosum fore. Igitur quum in Asiam exercitum traicere, Colchis, quos Georgistanos aetas nostra appellat, arma illaturus cogitaret ― quippe Colchi, quum sint tam Turcaicis, quam Sophenorum


1171. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 268 | Paragraph | SubSect | Section]

aliquamdiu responsum, utpote consilii capiundi incerti, dedissent ― neque enim pacem cum Turca componere in animum inducebant, quippe turpe arbitrabantur Christianis esse cum Machomethano foedere iungi, neque rursus uirium suarum conscii bellum cum eo gerere audebant, rege praesertim suo admodum puero, nec ullam fere inter suos auctoritatem obtinente ― Turca ira inflamatus atque insolentiae Hungarorum infensus arma Asiae destinata in eos conuertere subito quodam impetu raptus statuit, ratus, ut euenit, se omnia apud Hungaros imparata, armisque suis, si


1172. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 269 | Paragraph | SubSect | Section]

Igitur conuocatis amicis, quibuscum de maioribus rebus consultabat, ad eos de bello Hungaris inferendo refert. Et quo populares ad bellum ineundum uehementius accenderet, ementitur nulla regii decoris habita ratione, in uulgusque spargi imperat Hungaros sublato gentium iure legato suo aures et nares praecidisse. Nec uanitas tanto regi apud Turcas infamiae fuit, sed potius ― ita mores Machometanorum sese habent ― prudentiae assignata est. Caeterum quoniam animaduertebat animos quorundam amicorum ac purpuratorum a bello Hungaris inferendo


1173. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 275 | Paragraph | SubSect | Section]

Nempe quum Arsia fluuius Illyricum ab agro Aquileiensi et Veneto dirimat, continens imperium usque ad Italiam, Inferiore Dalmatia in potestatem redacta, habebit. Quot autem dierum iter, ut omittam breuissimum e Macedonia in Italiam traiectum, inde Romam sit, in qua Vrbe templum Deo suo erigere Selynes, Salomonis pater, uouerat, per te ipsum, aut adhibito aliquo regionum ac locorum prudente, considerato. Et quae dico, ex ore senatus Hungarici regisque Lodouici missa existimato. Qui quidem neque numero, neque robore ac uirtute militum a Turca superari posset, si


1174. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 275 | Paragraph | SubSect | Section]

primum ei auctoritas apud suos esset, qua sane pueri neccessario carent, quia ea, ut probe nosti, ex multis rebus magnifice atque egregie gestis, et singulari prudentia, cuius puerilis aetas haudquaquam capax est, comparatur, deinde stipendii copia suppeteret. Nam Boëmi, gens Martia et regi suo Lodouico deditissima, ne pedem quidem domo efferre nisi accępto stipendio possunt. Quibus sane conductis Hungari quoque, et Hungaricae ditionis Dalmatae, egregiae equitum alae, extemplo in officio futuri sunt. Soli autem fere nobiles apud Hungaros, Boëmos ac Dalmatas, quibus


1175. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 276 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsi uobis nunc consulite. Quum autem status Italiae tranquilior fuerit, Hispanique ac Galli, quod propediem futurum est, inter se foedus inierint, curae nobis res Hungarica erit. Porro id temporis Romanus pontifex iusti exercitus auxilia aere suo conducta et Caroli Augusti copiis iungenda in Circumpadanam Italiam miserat, eo consilio, ut Galli, qui tunc Mediolanum tenebant, ex Italia eicerentur, filiusque Lodouici Mauri Sfortiae in auitum regnum restitueretur. Nam et Augustus, eundem belli titulum praetendens, aequum censebat pulso


1176. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 280 | Paragraph | SubSect | Section]

deditionem, admonerentque ne pertinacia sua perditum irent patriam, liberos, coniuges, trucidandosque sese praeberent; unde ipsorum magis quam Salomonis interesse capta an tradita eorum urbs foret; quibus enim uiribus ipsi a rege suo destituti repugnaturi sint tantis hostium copiis; si igitur oppidum et sese tradidissent, liberos eos in libera patria aetatem acturos; sin malint inde migrare, incolumes cum rebus suis abituros. Haec ubi iureiurando a Turca confirmata Sumonienses audiuere, confestim animi eorum


1177. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 284 | Paragraph | SubSect | Section]

immisso, interfecti, quamquam sunt, qui asserant omnes praeter Blactium Ianumque Botthium, qui capita rerum in praesidio fuerant, cum fide in Pannoniam remissos. Ferunt autem Turcae regis sui tum degenerem metum, tum perfidiam dissimulantes Blactium Ianumque cum collega suo ab inuito prope Salomone ob uerborum licentiam, quae uino imputari debuerat, necatos. Nam quum a quibusdam regiis purpuratis ad coenam essent inuitati uinoque largiore usi essent, atque inter coenandum de Hungarorum ac Turcarum uirtute sermo esset ortus, Turcaeque ex composito


1178. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 287 | Paragraph | SubSect | Section]

habebat Selynem dominandi cupidinem cunctis humanis affectibus anteposuisse. Porro Othomani reges, ut fere Machomethani omnes, cupidi sunt quidem uoluptatum, sed eos, utpote gloriae cupidiores, nunquam ulla uoluptas a rebus gerendis remoratur. Sed nec his, quominus militiam more suo exerceant, corporis mollities obest, quandoquidem, quod apud caeteras gentes turpissimum est, dum sui collatis signis cum hoste depugnant, reges e castris in aciem non prodeunt, sed in praetorio sedentes euentum expectant, cura bellicae rei ducibus delegata. Quin etiam quo tempore ardor


1179. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section]

libera ciuitate concupiscit, aequo iure uiuere cum suis ciuibus in animum inducere non poterat, quamquam Laurentius rempublicam ita prudenter ac leniter moderabatur, ut tyrannidem, ea non mediocri humanitate condita, uideretur redimere, nec magis ciuibus suis excellere quam patriae principatu suo prodesse ― deinde ut huiusmodi labore edendi appetentiam excitaret. Qui quidem licet plurimi esset cibi, castus tamen, quod raro usu uenit, est habitus. Nempe epulae et lautior mensa Veneri, immodicarum cupiditatum parenti, cognata sunt. Quamquam illius libidinum continentiam


1180. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section]

Hispaniae ciuitas) et Romanae Ecclesiae cardinalis, absens suffectus est tanta Italorum cardinalium concertatione, ut uix manibus in comitio clausi temperarent, dum sibi quisque pontificatum ambit. Itaque magna pars eorum maluit suffragio suo externo adesse quam suae gentis competitorem in fastigio sibi negato conspicere. Tanta plane uis inuidiae est, qua naturae uitio animus humanus multo uehementius in ciuem quam in externum accenditur. Quamquam in hoc pontifice designando quidam cardinalium Carolo Augusto


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.