Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: suo

Your search found 4118 occurrences

More search results (batches of 100)
First 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2785-2794:


2785. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

in malum pertrahere. Et hoc iam experti sumus anno antecedenti 1681, ubi ad exemplum rebellium in Sonora bis 14 rebellionem meditati sunt, non tamen eis successit. In capita rebellium inquisitio facta, eademque in patibulum affixa sunt. Fuit et in Guazaparibus, de quibus suo loco, tumultus aliquis, inque patrum necem gentiles fideles aliquos inducebant libertatem vitae suadentes vanamque nigrorum (sic hic vocamur) doctrinam dictitantes. Verum et hae adversariorum machinae feliciter elusae sollicita patrum ibi degentium cura, ex praesidio Cinaloae (quod prope iacet)


2786. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

varii coloris floribus tincta 53 prata ad relaxandas oculorum acies diffundit. Tunc et tritici (quod turcicum vocamus) copia ingens in maturam segetem reducitur, ceterorumque olerum fructuumque copia, quos vel natura educat vel ars excolit humana, ad maturitatem evocatur; nec deesset suo muneri in procreandis uvis tellus, si permitteretur excoli, sed, ne nimius ab expressis uvis liquor gentem hanc ad ebrietatem summe inclinatam in maiora vitia ac damna impellat, neve 54 commerciorum in hoc genere ex Hispania utilitas tollatur, prohibentur Indi plantare vites. Nec ad


2787. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

hortensium rosarum videre est. Saepius aspiciet viduos sine frutice ramos, saepius et steriles cernet sine floribus hortos, sed flores, quos Regina patientia excolit ex spinis et tribulis afflictionum protuberantes fructusque amaritudine conditos colliget, quos cum Sancta Catharina Senensi capiti suo perniciosos appetitus mortificando imprimere aut cum Sancta Rosa palatum mortificando spiritualiter masticare poterit. Nihil hic condimentorum, quae vel ab Hollandis adferuntur pro ciborum varitate paranda aut, quae ex Ithalia in abundantia venalia mittuntur. Poenam sentire non modicam et


2788. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

venalia mittuntur. Poenam sentire non modicam et plurimum mereri poterit, dum animadvertet se in terra tam inculta esse, ubi nec reginam florum †60 [1W] triumphare nec pomonam pro debito honorari cernet. Sola relictorum recordatione satiari poterit, ubi spe futurorum meliorum adipiscenda suo desiderio satisfaciet. Non hic vigent etiam illa diversa aucupiorum genera, nec oculi delectantur in copioso volucrum fisco illitarum ex arbore casu 61 ; tacebo hic amoenas leporum vulpiumque a canibus venatoriis exagitatarum recreationes aut cervorum aprorumque iucundas insidias, aut


2789. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

rem recuperare desiderabant, lapides adorabant et serpentes invocabant. Erat et illis deus Cano, quem dicebant in arborem conversum, alium habebant, quem vocabant Tereguari 105 , quem dicebant dominum subterraneum; eum lupum credebant, qui homines mactaret. Insufflabant etiam lunam in suo cursu initiantem, petebant ab illa aliquas res, insufflabant etiam et iaciebant sagittas adversus cometam eum pro deo habendo. Offerebant daemonio sagittas in praeruptis montium, ut cervos et similia animalia multa iacularentur. Comedebant certam herbam, quam Juiri 106 vocant, ut


2790. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

repetit sermonis substantiam et comprobat. Dum quis ad domum alterius mittitur, ante tugurium expectat, donec alter avocat, nec facile intrabit, nisi invitetur. Nullus alterum reprehendet aut acrius increpabit, sed simplici sermone eidem dicet 110 , quae desiderat nomine patris aut suo. Difficultates et penuriam cibi sustinere non valent, sed deficiente illo cito infirmantur et etiam moriuntur. Ideo tostum granum turcicum semper in aliqua scutella repositum conservant, ut, quando lubet, accedant, sicut et pultes. Litteras, dum ferunt in baccillis reclusas zonae, quam in


2791. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

accurrunt. Parato demum epulo hilariter vorant. In pervigilio festi ignes undecumque accendunt in signum laetitiae. Quaevis missio habet suas filiales missiones 3 vel quattuor, tribus vel quattuor milliaribus a principali distantes, ubi quidem non est tam frequens populus, non tamen caret suo templo et domuncula. Quolibet mense eo vadit pater, sacrum dicit eosque docet evangelicam doctrinam. Sunt et certi in qualibet missione cursores, delatores litterarum, quas celerrime ad destinata perferunt, una die etiam ad 40 milliaria distantem locum. Currendo ex populo unus defert ad alium


2792. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

undique benedicit Deus. Laetamur omnes patres praecipue, quia occasione harum argentifodinarum advenient plures Hispani et sic in metu maiori erunt indi magisque poterunt ad Divina et humana excoli. His non obstantibus et licet bona dispositio a nostris ponatur, quia tamen Indi officiales non bene suo munere funguntur nec castigare volunt delinquentes, est opus magna patientia, ingenti cum Deo coniunctione, suavitate morum et plurima dissimulatione, ut licet in magnis non adeo magnus adversatur 124 fructus, nec sufficiens ob incapacitatem et malitiam cognitio et aestimatio Dei


2793. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

in America hac Septentrionali 80 sunt Missiones. Campus adest latissimus charitatem exercendi, se se pro Deo in animarum auxilium oferendi. Praeter dicta ad septentrionem supra Sonoram et Novum Mexicum gentilitas est, quae excoli potest, usque dum veniatur prope Japoniam et ultra, quam Deus suo tempore fortasse volet totam ad se reductam. Dolendum est, quod tam parum scripserint de his missionibus, de tam uberi campo animas lucrandi, nam ut egomet recordor, parum de his missionibus audivi. Omnes ad Philippinas et Marianas contendebant, Paraquarienses etiam habebant famam. Est in hisce


2794. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

inter tam magnos peccatores libere daemoni mancipatos, carni servientes, mundo placentes, inter Dei contemptores. Qui vere Christum imitari desiderat, summo desiderio contendet et, quantum est ex se, adlaborabit, ut ad has terras perveniat, ut paratam escam, flammam divini amoris accendat, zelo suo apostolico satisfaciat, ut plurimos gignant Sanctae Ecclesiae catholicae filios, ut maiorem Dei gloriam Societatisque honorem promoveant. Nihil hic deerit, in quo Sanctum Xaverium imitari non poterit, dumodo eadem gratia Deo cooperante id facere velit. Utinam


Bibliographia locorum inventorum

Rattkay, Ivan (1647–1683) [1683], Relatio Tarahumarum Missionum eiusque Tarahumarae Nationis Terraeque Descriptio, editio electronica (), 9250 verborum, Ed. Ludwig Fladerer [genre: prosa oratio - relatio] [word count] [rattkayitarahum].


More search results (batches of 100)
First 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.