Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: suo

Your search found 4118 occurrences

More search results (batches of 100)
First 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2852-2894:


2852. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | Section]


Unde reo, pavido, tristi totoque trementi
Corpore conclamatam animo sperare salutem
Desperasse fuit. Quid enim fecisset in illo
Communi exitio, quando irritata fremebat
Flagitio natura suo, cum totus in unum,
Vindictae cupidus consurgeret orbis Adamum?
Cui fuerat laesus, quo spem fulcire valebat
Iratus Deus atque animo nimis impote verti,
Aversus Deus? Iste fuit post crimen Adami


2853. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

damnum, si culpa fuit communis utrique.” 3.
Iustitiae assedit Pietas, Sapientia iuxta,
Iuxta etiam rerum molitrix maxima, Virtus,
Ordine quaeque suo, suffragatura piando
Adami sceleri. Pietas ita prima profari
Incipit: “Et memet reor alta ex mente Tonantis
Progenitam: infinita minus non dedecet orbis
Rectorem Pietas, deceat mox ante locutae


2854. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Sponsarum sanguis; magno maerore sed istam
Spem lusit sterilis votorum ad pondera venter.
Annorum siquidem bis deno in gloria cursu
Grata maritalem thalamum traduxerat uxor,
Opprobrio fecunda suo, prout illius aevi
Credulitas gentisque fuit, sed postea talem
Edidit ista nurus viditque piissima fructum,
Ut fecunda viri quaevis huic credere mater
Debeat et sancti laudem concedere ventris.


2855. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Coniugii fructu, sibi non post multa dierum
Intervalla dato, probrum legale redemit.
Octavo gravis affulsit cum sole December,
Acceptam sensit sobolem vitalibus Anna
Indiciis: concepta suo mox vivere proles
Observata utero, subitoque animata pusilli
Corporis integritas, matrum responsa fatigat:
Nonne quaterdeni radiant post semina soles
Donec vitalem mas disponatur ad auram?


2856. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Expectat, mox apta suum cognoscere Numen,
Eructans plenis divina incendia fibris.
Istius excelsae sobolis primo auspice vitae
Momento, tenerae multo sublimior aestus
Mentis erat quam plena suo si assurgeret igne
Quaeque animi virtus, almum fervore vel illo
Desuper inmisso, flagrans complexa Tonantem.
Civibus aethereis minor est concessus amoris
Impetus, aeternum quamvis praesente caloris


2857. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Impetus, aeternum quamvis praesente caloris
Ore bibant fontem: nec habent quëis viribus altae
Maiora Empyrei laxent incendia mentes,
Aeterni saturae quamvis dulcore fluenti.
Nec mirum, concepta suo si Numine Virgo
Aestuet et primae flagret sic lucis amore;
Hac siquidem necdum genita tanto impete cordis
Arsit amans Numen, reliquas quae sola creati
Orbis divinas vicit vehementia flammas.


2858. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Signatum lege Heroem, duo saxea Legis
Religioso Arcae monimenta recondita ligno,
Exultare dedit: quôque ipsa sacerrima Mosis
Lex gravida est Verbo, soboles mea fiet eadem
Prole gravis, partuque suo dabit illa solutum
Mosis onus, colloque Deum leviore vereri.
Quin etiam lex ipsa suum cervice laborem
Cum roget auferri, concepta puerpera legi
Proxima, notificans divini gaudia partus


2859. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Astra laborarunt Charitum perfundere nimbis.
Septima terrigenûm sacrae donata quieti
Lux utero egressam vidit festiva puellam,
Nascentisque diem iucundum deses agebat
Iuda; sed una suo sollers intenta labori
Hunc operabatur natura et gratia partum.
Et quasi tunc solitas naturâ fundere lymphas
Oblitâ, ut vacuum sibi non foret omnibus undis
Prospicere, ad tanti fetus operosa calenti


2860. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

alto
Ornat amoena iugo, recreat sua iugera rivo.
Orta fuit quo Virgo die fons iugibus iste
Non visis defecit aquis et currere dulces,
Obstructos veluti, non sensit ripa liquores.
More suo properans siccum pecus ibat ad amnem
Et solitas quaerebat aquas: venere iuvenci,
Intonsi venere greges armentaque duram
Depositura sitim: arenti pecus haesit in alveo
Humorisque inopes sitiens lambebat


2861. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Cernere consumi flammis: fuit hostia caesae
Consumptaeque igni pecudis legale statutum
Munditiae pretium, sobolisque vicaria merces.
Anna sed oblatam sacris dum cedere flammis
Spectat ovem, prius igne suo quam staret ad aram
Levites, ferretque faces, conspexit ab alto
Aethere, splendidius soleat quam ferre sacerdos,
Purum delabi lumen, radiisque paratum
Inflammare pecus, cuius subtile micanti


2862. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Vel fati vis ista fuit, migraret in Arcem
Ut sobolis defuncta parens, ubi egena potentem
Regnorum synagoga fidem populosque legentem
Aspiceret natam: moriensque vetusta Sionis
Umbra, suo clarum signaret funere solem,
Ut Carmeleus decor ubertasque Saronis
Et Libani in Latios transiret gloria colles.
Grande decus defuncta tuis Iudaea paratur
Exequiis; dignam tantus cinis occupat urnam:


2863. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Virgineam vidit speciem: formataque nocte,
Non mage quam trimam referebant ora puellam.
Ignota effigies mystae: cui lumine grandi
Mox circumfusae, illibato surgere solem
Ventre videt, terrasque suo splendore repleri.
Depulso evigilat somno, nocturnaque librat
Ludibria; extremae Praesul sed omnia noctis
Ludibrium vix esse putat: stupet ille, nec una
Perplexa ostenti variat praesagia mente.


2864. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Virginitas fecunda dabit, meaque edita terris
Viscera conclusam pandet mortalibus aethram.
Interea pro voto virginitatis habebit
Virgo aequum Solymaea decus statuamque trophaei,
Laude suo numquam carituro insignia facto.
Ardua tollatur, qua parte retorquet Eoos
Phoebus equos, saxi moles, sub lumine nostrae
Urbis in occiduis facibus non sole receptis
Occiduo, bisseno astrorum ardore


2865. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Par fuit Aligeri spectato in corpore vultus.
Splendida caesaries lectoque in tenuia molles
Fila pilos imitante auro; quibus addita lucis
Sphaera potens, valuit Phoebeae prodere partem
Esse comae raptosque suo de vertice crines.
Vestis erat nivea pendens cervice, sub imum
Fusa genu scapulasque super collecta, decoris
In cubitos fluxit manicis laxasque paratis
Numinis imperio dextris non strinxerat oras.


2866. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Nulla animum, posthac quam Virgo coniuga, cura.
Si pupilla Dei Virgo est, ego deside numquam
Obsequio caelestem oculum servare paratus,
Fidus ero custos. Felix si lumine nupta
Respiciat me Virgo suo, si cura Tonantis
Est Virgo, mecum curam si dividat author
Omnipotens, laus quanta mihi est? Pulcherrima caeli
Portio si Virgo est, terrae si gloria, Iudae
Splendor et Isacii melior si sanguinis


2867. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Lumine conspexi; totam licet illa per aethram
Lux diffusa foret, sed te potioribus ille
Ornabat radiis splendor, taedarum Hymenaei
Luce propinquantem. Spectatur purior unda
Ut fonti vicina suo, te foedere iunctum
Fulgenti nymphae reliqua festivius aethra
Fortunati uteri flammas ambire videbam.
Illusit tali mihi noctis imagine Morpheus,
Si tamen illusit: certi quoque ludicra veri


2868. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ordine, quos nocte incoluit stipare penates:
Et quae praeteritus nullâ domicilia vesper
Viderat umbrari lauru, cubitalibus umbris
Virgineam signat consurgens Delius aulam.
Tunc edocta suo caelum vigilare pudori
Accedit demissa virum, fortassis eisdem
Fluctibus immersum et fluctus superare precantem,
Atque ita praesentem verbis affata ferebat:
“Nos iunxit, Iosippe, Deus dominumque mihi


2869. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Fascibus, aeternus Iudaeae regibus haeres.
Hunc dabit Hebraei Numen sublime sedere
Maiestate throni patrisque aeterna Tonantis
Dicetur soboles, aliis cui regibus impar
Prosperitas. Non ille suo peritura tenebit
Imperio regna, invictis sed fascibus aevum
Immortale fluet, damni cui impote frontem
Augustam cinget regalis fascia bysso.”


2870. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Flaminis afflatu pollens, mirabile spectans
Quo caelum superosque alte transcendit honoris
Divinae Matris culmen; seque impare nactam
Servitio, tanti recolens fastigia ventris,
Hoc sublime suo fudit de pectore carmen:
“Extollit mens laeta Deum festivaque laxat
Viscera et in Dominum fertur servare potentem.
Respiciens ancillam humilem dedit ille beatam
Dicendam cunctis populis saeclisque


2871. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

referre
Gaudia et adverso se respicientia vultu
Flamina, ter sanctum Sabaoth clamore vocabant.
Cognovit peregrina parens notasque sub alto
Pectore celabat causas, non inscia fetu
Exultare suo, fano interiore reposta
Symbola praesentis veri. Sed gaudia summi
Attonitos adyti sine more audita litantes
Reddebat mystas, post quae vox ista secuta est:
“Ecce venit saliens altis in montibus iste


2872. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Servitii, cui longa data absentia, menses.
Iosippus reducem gratus non impare sponsam
Excipit affatu seque ad sua tecta reversam
Ut dominam, non ancillam, cui tempore lapso
Absenti nequiisse suo prodesse labore,
Se maerere inquit; tempus optare, priores
Quo redimat vacuas studiis servilibus horas.
Hoc erat initium reditus, cui deinde pudoris
Successit dubii maeror tristemque mariti


2873. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Vera satis?) sperare fidem. Me vana profari
Somnia dixisses: silui, secura quod ipse
Omnipotens operi proprio non deforet author.
Teque ideo, sapiens gaudet prout illa voluntas
Ordine quaeque suo contexere, nocte silenti
Erudiit factoque fidem cui mente dedisti
Sopitus, nemo vigilans me teste dedisset.” 19.
Haec et plura suae dixit


2874. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

fortior omni,
De foeda stirpis specie speciosus amoris
Surculus exivit, locupletior omnibus infans
Stemmatis extrema de paupertate refulsit.
Fortunata domus tali completa triumpho,
Fine suo, quam authore sui felicior aevo.
Regum prima domus, quam si postremus honoris
Sublimavit apex, cuius finivit elenchum
Verbi immensa eadem, mentis quae effata paternae
Complet maiestas. Generis Iessea


2875. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


“Quis puer hic, aiunt, soboles quae sanguinis ista
Iessiaci, nostrae prolis tradenda periclo
Quaeritur? Ignaram pueri quae territa urbem
Pernicies? Non is puerum, vult iste cruentus
Parricida suo speciem praebere furori,
Quo genus Hebraeum iugulet nosterque parabit
Initium ferale error primumque recentes
Destinat ad caedem fetus, ut postea vulgus
Impius in reliquum ferro grassetur et igni!”


2876. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Et faciles carpi dabat ad solacia fructus.
Hoc plantae gratam sese formantis in aedem
Obsequium, iam prodigiis assueta iugalis
Virginitas, mirata nihil servire quod optet
Authori natura suo matrisque papillas
Torquentem puerum Numen quod stipes adoret.
Laeta videt tectoque velut sub frondibus illis
Hospita consedit tutos sortita penates.


2877. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

oras
Atque ipsas Nili petere arva rigantis arenas.
Necdum Aurora polo formosi arriserat ore
Luciferi, cum divinis meditante marito
Parere imperiis Genetrix vigilaret et altum
More suo, puero super humanaeque salutis
Ordine multa super, tacitis affectibus iret.
Cumque Deo sese per verba precantia servam
Offerret, voluit sponsae mox visa patere
Somnia Iosephus, turbare sed otia mentis


2878. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Et se (quod nulli fas ante) retexere sensit
Fatorum authorem; cuius sapientia praesens,
Sola incomperti mentem comprendit Osiris.
Strata vetustorum stupuit simulacra deorum
Aegyptus: tunc quemque suo pro numine maestum
Vidisses ululantem aliquid lugubre profari,
Plorantem ante aras, querulo delubra boatu
Replentem cautoque Deos clamore vocantem.


2879. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Splendor in humanos descendit corporis artus,
Factus homo; iamque ille tuas, Aegypte, per urbes
Ignotus transit similis mortalibus hospes.
Tempus erit, quo tota illum Mareotica tellus
Utiliusque suo veneretur Osiride Memphis.
Et tu prae reliquis peregrino electa Tonanti
Thebais, aspicies quondam quos Numinis huius
Accendet pietas, morum probitate severos
Splendere Heroas, quorum domicilia ramis


2880. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Me tenet et placitum subigit caeleste fateri.
Neve meos vultus celebret vesana deinceps
Posteritas, communi etiam me iungo ruinae.”
Dixerat haec Hermes et motâ corruit arâ
Oppressitque suo praesentem pondere mystam.
Fit populi clamor, compressi dura gementis
Fata popae et sanctum cecidisse stupentis Anubim. 25.
Interea placido


2881. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Lapsa retro multi pariunt quod tempora saecli.
Nulla ipsi par arbor erat, neque dicere possum
Qualis erat, quae sola, sua dum fronde virebat,
Tota fuit species: potuit neque rara videri
Si fuit una, suo semper veneranda triumpho.
Haec etenim (si vera mihi dictavit Apollo)
Arbor erat, primo fructum quae protulit horto,
Quem vetuit libare Deus; quem credula coniux
Censuit esse Iovis cerebrum, quo Pallas in


2882. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Qua pretium humanae, suus ille sacerrimus infans
Non exile dabit, ligno figendus eodem.
Tunc animo concussa licet, poenalibus ora
Aplicuit ramis lacrymisque ligavit obortis,
Quos divina suo soboles moritura cruore
Perfundet; queis tunc rubicunda fluenta daturis
Pro nati venis, vacuabat lumina mater.
Tunc etiam proprii cupiebat Virgo cruoris
Par meritum, fieret condigna ut victima, sontes


2883. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

suas accedere quemquam
Hoc sibi dixisset gratum nisi nomen, ad undas. 36.
Viderat augustum ter crescere coniuga flumen
Virginitas tumidumque suo prodire ter alveo,
Gurgite turbato, riparum compede stringi
Nilum indignantem, crudelis vivere postquam
Desiit Ascalides, aliique in fata puelli
Immites donec (neque enim rex solus iniquus


2884. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

viae, Nilum Iessea reliquit
Progenies patriamque redux petit exul Idumen. 41.
Quartus erat mundi hanc lucem qui viderat annus,
Astra quaterque suo duodena repleverat igne
Delius, aeternum postquam splendescere lumen
Aspexit summisque rotis pharetrata premebat
Aemonii iam terga senis, cum Virginis infans
Figere divinis poterat vestigia plantis.


2885. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

ripas
Torrentis vada, Iudaeae quem montibus ortum,
Labentem saxis, vitis Sorecia botris
Propitium bibit et grato se gurgite replet.
Protinus emenso veniunt torrente sub altas,
Fonte suo optatas rupes, quo Virginis alma
Et soboles posuisse sitim ferturque beata
Inde bibisse parens siccisque labore diurno
Surgentem labris laticem admisisse maritum.
Mansit honor fonti: siquidem sermone


2886. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

18.
Interea genetrix Virgo, mortale mariti
Quod fuerat, tumulo claudit signisque pudoris
Virginei, lauri foliis et floribus ornat.
Huic ego tale suo scripsissem in marmore carmen:
“Ne sacros turbes cineres, adverte viator!
Virginis hic matris sponsus iacet. Omnia dixi.” 19.
Sublato


2887. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Principio liquidum pennis umbrasse profundum.
Tunc etiam eiusdem genetrix praesaga notavit
Flaminis officium, propria virtute parantis
Ad nova fecundas vitae primordia lymphas.
Illa docente suo longinqua sonantia nato
Cum turbis deserta petit; non segnis eidem
Cunctorum commune famis longumque referre
Luctamen. Veluti nuper Galilaea Falernum
Hac orante bibit, desertum hac supplice panes


2888. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Illotae tribuum voces, convicia, funes,
Sentibus implexum duris diadema, cruoris
Eluvium, dein poenalis nato imminet arbor.
Haec mihi, cui morior, dabit Israëlis amati
Saevities parietque suo livore salutem
Quam refugit, pressura suas hoc funere noxas.
Hoc totum lux prima dabit, sed tertia vivum
Proferet et reducem tumulo tua, mater, habebunt
Lumina mortalem non plus lacrymantia natum.”


2889. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

latebant
Semina virtutis, similes, in floris ituras
Luxuriem, mortis formare potentia poenas.
Dicitur Oebalio sic olim sanguine flores
Terra dedisse novos et cum Telamonius heros
Ense suo moriens Aiax Sigeia tinxit
Litora, confestim viridi de cespite fusus
Flore pari cruor emicuit foliisque receptum
Et ducis et pueri servavit littera nomen.
Mansit honor flori; siquidem celebranda


2890. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Pressa animi maerore parens. Quae ferrea ligno
Progeniem cuspis, matrem quae fixit amoris
Cuspis erat; quamvis eadem fixisset utrumque
Placabat pendens offensum victima patrem
Filius, illa suo stabat comes hostia nato.
Fixa trabi 1076 trabi: trahi moritur soboles; consumitur imis
Illa nec immoritur poenis, restaret ut unum
Titane occaso, Phoebes mortalibus astrum.


2891. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | Section]


Hora novae (post funus erat quae tertia, in umbris
Quam genuit mediis nox intempesta) diei;
Membra Arimathaeo statuit sua condita saxo
Aethereus non plus moritura resumere Victor:
Poenarumque suo socium decorare triumpho
Corpus et exactos duplici bis dote labores
Reddere et aeternum staturo adiungere nexu.
“Tunc, mihi charae” inquit, “Limbo consurgite mentes,
Iam satis umbrarum est; et queis


2892. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Astrorum decus est et Phoebo absente videtur
Esse alius Titan, noctis qui dissipat umbras,
Stellarumque choros potis est damnare pusilli
Luminis, obscura modicum distantis ab aethra –
Sic genetrix divina suo splendore minores
Eiusdem fidei lucisque excesserat ignes. 14.
Dena quater fuerant elabi visa dierum
Tempora, inoccidui postquam Iudaea


2893. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

37.
Post ubi morborum quaevis apparuit impar
Et non digna animam membris extrudere tabes
Virgineam; carnis vitales rumpere nexus
Dignior, illa suo resecandi vincula telo,
Iussa capit divinus Amor, par funeris author.
Is licet in matrem rutilas vibrare sagittas
Assiduus, iactis plenam exornasse pharetram
Visus erat telis, MARIAE quae corda


2894. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Corda volente Deo princepsque propago quietum
In nos suspiciunt animum subdique volentem.
Et quamvis rabidus pia crescere semina Pluto
Immisso terrore vetat prohibetque calentes
Igne suo everti peregrinis legibus aras,
Nequicquam tamen ille furit desertaque sacra
Impia fert casso Stygius livore satelles.
Iam Christum vox multa sonat: veneratur IESUM
Indus, Iber, Samothrax, Auson, Scytha,


Bibliographia locorum inventorum

Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].


More search results (batches of 100)
First 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.