Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: suo

Your search found 4118 occurrences

More search results (batches of 100)
First 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3293-3339:


3293. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

consessu verba facere velim; neque enim imparatus sum et dudum privatis iam id meditationibus ruminavi. Quod potissimum in causa est cur sponte me nunc obtulerim, ad audiendum alias quam disserendum semper mage pronus. Ante omnia autem id nos minime debet praeterire, de suo potissimum sermo nobis futurus sit, ne incerta hinc inde vagetur oratio et de hoc orsi mox ad aliud nihil conexum incongrua levitate transeamus. Tres mortalium non in Croatia solum, sed per omnem, qua late patet, Christianum orbem sunt condiciones: ut omnis aut


3294. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

quae omnem ipsorum vitam moderentur. Quod si claustris se exserant, ut non modica cum rerum iactura iam nimium factitant, optandum nobis potius est ut ignorantia res tractandi extraneas ad suam solitudinem compellantur, non ut etiam facem iis praeferamus quo rebus proposito suo prorsus repugnantibus ingerere se facilius possint. De ecclesiasticis etsi dicere ipse quoque nonnihil omnino possem, quod ut in aliis ita hoc quoque in genere non pauca mente seposui, tamen et ne argumenti magnitudine obruerer, et quod id Amado magis congruat, ego


3295. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

se ut occuparet, optandum id quidem foret; at vereor ne amplius quidquam. Ubi enim eiusmodi feminam reperias quae id non respuat aut prava contra litteras opinione aut, quod frequentius est, desidia muliebri; ut taceam quod nihil uspiam sit quod popularem magis illi viroque suo infamiam possit procurare. Itaque in totum ne ego quidem id suaserim; in parte non est quod impediat, nempe ubi per nimium otium licet librorum aliquid ipsam revolvere, quod tum praesertim facile potest evenire si, ut sunt apud nos nonnullae, Italicas litteras teneat.


3296. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Croatiae capi. In lignis id ostendisse sufficiat, quae quis nescit quanta secentur prodigalitate, quanta socordia colligantur, cum in Italia ne virgam quidem per inertiam interire conspicias! Exemplum igitur nos in aliena terra edoctos oportet accipere ut maximam pro modulo suo utilitatem soli capiamus. Sed utinam vel haec, quae nobis sponte sua regio subministrat quodque nostris superest usibus, distrahere liceat! Nihil ambigo posse id omnino impetrari si studium in hoc gentis nostrae exarderet. Sed suas populus ipse miserias


3297. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

legislativae exercitio, emotos fuisse, ut adeo rebus animisque ita comparatis huic haud ita difficile fuerit ipsam coronationem intermittere, legislativam potestatem privative usurpare et, vel modica vi adhibita, nobis eas, quas pro provinciis arbitrario gubernio de systemate suo obnoxiis scripsit, leges dictare. Sed quid nos e reali potestatis legislativae exercitio adeo facile emovit? Huius enim vero causae partim in potestate executiva, partim in primis eius instrumentis, partim in nobis ipsis


3298. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ut, qui executivam, id est supremam, obtinet potestatem, limitibus potestatis legislativae se constringi illibenter patiatur; ut comitia differre, et nomine provisionalium ordinationum ipse leges ferre gestiat; denique ut potestatem legislativam ad ea solum, quae ex arbitrio suo pro fundamentalibus statuit, restringere conetur. Neque tamen haec semper potestati executivae, verum plerumque iis, quibus illa qua primis instrumentis nititur, adscribi possunt: quo enim magis absolutam princeps nanciscitur potestatem, eo minus ad eam exercendam


3299. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

lux affulsit, ea apud praestantissimos quosque non modo philosophorum, sed ipsorum etiam politicorum pervaluit opinio, quod institutioni juventutis intendere sit munus praecipuum regalis potestatis. Eximiam hanc sententiam nostra, cujus imperio gloriamur, Augusta animo Suo ita impressit, ut primis statim suscepti gubernii temporibus, gravissimis licet bellorum saepe varia, pro rerum humanarum vicissitudine, fortuna gestorum procellis distenta, curam tamen omnem explendo huic, a quo praecipuam subjectorum sibi populorum felicitatem pendere


3300. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

nexus procuretur, placuit Eidem hanc directionis studiorum catenam ita nectcre, ut me quidem universae in his Regnis rei litterariae generatim, reverendissimum vero ac clarissimum virum Josephum Taisperger huic Academiae peculiariter Regio Suo nomine praeficeret sicque vos clarissimos Professores huic, illum mihi, me vero medio Regii in Regnis his Consilii sibi subordinaret. Vobis proinde praeprimis, clarissimi Professores, impense gratulor, quod cum amplissimum Regiae sollicitudinis ceperitis


3301. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

gravi quidem adhuc in praesens, sed justo sane intertentionis exsociatorum onere tantisper fuerit sublevatum, ampliora adhuc vobis stipendia reservavit. Nec in eo adhuc liberalitas Augustae conquievit, verum insuper iis, qui industriam omnem in explendo munere Suo ad publicam impenderint satisfactionem, praeter stipendia distinctas etiam laboribus suis commensuratas remunerationes peculiaremque Suam Caesareo-Regiam gratiam spopondit ac, ut vos in omnem fortunae casum tutos praestet, iis, quos vires in docendo destituerint, congruam


3302. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Dominae oculis eam decurrere deberetis praelectionem. Vestra, viri clarissimi, memoria id unice saepius revolvite, quod in omni hac re non alia sit Augustae intentio quam ut studia quo majori cum juventutis fructu tradantur, quod illa solenni hoc Magistrorum delectu Se munere Suo plene defunctam existimet, in zelo vero, doctrina el probitate vestra tuta conquiescat, ut adeo tam piam ejusdem intentionem non dico negligentia (quis enim id vel ominari praesumat?), sed vel levi aliqua remissione fraudare grande omnino piaculum videatur.


3303. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Nec eo solum fine studia constituta sunt, nec ea est Suae Majestatis Sacratissimae mens et voluntas, ut, qui illis operam navant, eruditionis doctrinaeque gloriam debeant reportare. Ea est praecipua studiorum scientiarumque utilitas, ut per illas probi utilesque, pro modulo suo, patriae cives efficiantur. Hoc est, quod Sua Majestas praesertim anhelat. Huc vos etiam, clarissimi viri, in sua quisque scientia, studium operamque vestram conferre debetis. Tradite discipulis vestris genuina, amputatis quibusvis formalitatibus, scientiarum fundamenta, et


3304. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

qui virtute doctrinaque tua perfecisti, ut caput studiorum Regni hujus, illustrem hanc Academiam, Augusta tuae potissimum concrederet directioni, tibi praesertim incumbet providere, ut praescribenda per suam Majestatem docendi methodus per omnes quam exactissime observetur, ut suo quisque Professorum numere diligenter perfungatur, ut internus ordo disciplinaque in Academia consistat. Tibi clarissimos hos viros enixe commendo. Complectere eos ea, qua par est, caritate, adjuva consilio, sustine auctoritate. Vis prosperum habere dircetionis tuae


3305. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

3. Agam ego vobiscum ingenue liberaliterque, vos ut eandem mihi sinceritatem referatis, exorabo. Te, Reverendissime Director, de singulo professore, horum singulum de te interrogabo, ab omnibus vero, num sibi quapiam in specie impedimenta ponantur quominus munere suo rite defungi possit, aut vero an non sibi quodpiam promovendae tanto felicius iuventutis institutionis consilium suppetat, quaeritabo, id tamen antequam praestem, pauca tantum quodam ad vos praefanda existimavi. 4. Doctrinae facundiaeque vestrae, clarissimi


3306. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Sinko in locum vita functi Domini Wolkovich, Gymnasii Zagrabiensis cathechetae, eiusdem Gymnasii cathechetam antelatus Dominus Superior Regius Studiorum Director renuntiavit. 8. Tum peracta visitatione interrogati Domini professores de suo quisque quo utitur auctore atque quibusdam nimiam auctorum suorum brevitatem, utpote quae plerumque obscura esse soleat, causantibus datus fuit quaestioni locus: an non cum alias semper, tum nunc potissimum quando maior iuventutis scholasticae pars ob difficilem temporum


3307. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Cum populatio Regni, ut in Elaborato status actualis §-pho 23. ostensum est, jam utcunque provecta sit, attentionem Deputationis excitavit quaestio illa: an lata anno 1723, quo magna adhuc regni pars desolata fuit, in favorem inpopulationis lex, ultro in suo vigore relinqui debeat? Cum tamen in ultimis Comitiis legislatio eo mentem suam expresserit, ut omnia ad provehendas fabricas opportuna media proponantur: cum inter haec unum e praecipuis sit, ut multae a laboribus agriculturae residuae manus adsint: cum


3308. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

decedit inventori, si idem productum per alios colatur. Et ideo quoad naturae producta remuneratio inventoris in pecunia, non vero in privilegio exclusivo, constituenda videtur; aliud est de artefactis, de quibus Deputatio suo loco tractabit. § 19. Qui fossile aliquod productum in alieno fundo detexerit, et culturam ejus suscipere voluerit, cum proprietario transigere debet; quod si tamen proprietarius nec


3309. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Motivum. Jus proprietatis, id est: liberum de rebus suis disponendi facultatem sartam tectamque conservari, ipse civilis societatis scopus exigit; neque tamen jus hoc eo extendi potest, ut proprietarius fundo suo cum detrimento publici abuti possit, abuteretur autem, si repertum in fundo suo utile aliquod productum nec ipse colere, nec ejus culturam alteri admittere vellet; iniquas enim conditiones illud colere volenti praescribere idem est ac non admittere; interest itaque


3310. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

id est: liberum de rebus suis disponendi facultatem sartam tectamque conservari, ipse civilis societatis scopus exigit; neque tamen jus hoc eo extendi potest, ut proprietarius fundo suo cum detrimento publici abuti possit, abuteretur autem, si repertum in fundo suo utile aliquod productum nec ipse colere, nec ejus culturam alteri admittere vellet; iniquas enim conditiones illud colere volenti praescribere idem est ac non admittere; interest itaque ut legislatio modum statuat, quo in ejusmodi casibus jus proprietarii


3311. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

jus proprietarii cum utilitate publica combinari possit. Deputatio haec id projectata a se modalitate opportune obtineri posse demisse arbitrabatur; jus enim proprietarii salvatur per id, quod non obstante eo, quod alter in fundo suo utile aliquod fossile reperiat, tamen jus culturae eidem praeferenter deferatur, dein quod conditiones, sub quibus culturam hanc, si ipse eam suscipere nolit, alteri concedere possit, aequanimi ejus arbitrio substernantur; e converso prospicitur per id


3312. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

omnes vicini continuos ad foenile hoc vigiles tenere deberent, ad quod nullo jure stringi possunt. E converso, si talis proprietarius foenile suum adversus fortuita damna debite muniat, ipsum jus proprietatis, id est arbitrium omnem possibilem e fundo suo utilitatem capiendi, exigit ut in eo per alios impune turbari non possit. Praescriptio hoc in casu obverti non potest, quia haec sine exclusivo possessorio locum non habet. In hoc autem casu vicini nunquam habuerunt exclusivum in tali, quod nunc


3313. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

major pars hoc jure privetur. Si minoritati deferretur, tunc jus reclamandi usque ad unum singularem compossessorem extendi deberet. Jam vero id juri proprietatis prorsus adversatur, ut propter unius dissensum, complures alii eam, quam possunt, e fundo suo utilitatem capiendi libertate priventur. § 25. In ipsis civitatibus si tota electa communitas educationem cordi flagitaverit, magistratus id eidem admittere debet. Secus vigens localis usus


3314. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

generoso alicui promontorio adjaceant, existimationem vinorum ejusmodi diminuunt per id, quod mala, quae in campestribus illis vineis procreantur, vina sub nomine generosi illius promontorii vendi soleant. Ne tamen legislatio contra libertatem fundo suo pro lubitu utendi directe agat, non censebat Deputatio praesentaneam earum abolitionem proponere, maluit indirecta hac via proprietarios ab earum cultura sensim avocare.


3315. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

obligatio ultra annum non extendatur, salva tamen iis, qui diuturniores peregrinationes sponte suscipere voluerint, facultate. Motivum. His modis Caehae ad efficiendum ex instituto suo monopolium tendebant, sed haec etiam via politica jam abrogata sunt. § 54. Magistratus civitatum, ubi abusus iste viget, determinent certam mulctae quantitatem hancque toties quoties


3316. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

haec in commercialibus induci posset, nihil amplius obstaret, quominus illa eodem jure et in politicis et in oeconomicis, et in judicialibus inducatur. Hungaria nunquam dependentiam commercii Germanici a suo affectavit, nunquam peculiares et Germanicis Provinciis noxios vectigalis favores sollicitavit; id unum semper flagitavit, ut aequo cum illis jure in hac linea habeatur; si Hungaria Germanicarum Provinciarum a dicasteriis suis independentiam diserte semper


3317. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

pro novo vectigali conficiendo ideam perfecti reciproci adoptarit? Legislatio unius licet independentis Regni impedire non potest, ne aliud perinde independens Regnum aut Provincia principia sibi tantum favorabilia, alteri vero nociva in suo vectigali stabiliat; verum in ejusmodi casu nihil primo illi Regno reliqui est, quam ut a contrario favorabilia tantum sibi, alteri vero noxia principia in proprio vectigali reciproce adoptet; ita exempli causa non potest impedire Hungarica


3318. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

principio confecti 1754. vectigalis adoptavit, prout id ex hujus praeambulo apparet. § 69. Singulus privatus merces etiam extra quaestum positas pro privato dumtaxat suo usu, erga passuales Consilii Locumtenentialis et dependendum 60 pro 100 portorium, inducere potest. Motivum. Legislatio cursum quaestus tantum regulare, naturalem vero civium de rebus suis libere disponendi adeoque


3319. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1214 | Paragraph | SubSect | Section]

raro intercedere solet, et tamen a 1775. usque 1788-um, adeoque intra 13 annos, tria nova vectigalia Germanica edita sunt. Hungaricum 1754-ti substetit quidem per 30 annos, sed ita alteratum, ut ea tantum vectigalis hujus puncta, quae Hungarico commercio officiebant, in suo vigore relicta fuerint, uti id in Elaborato status actualis §-pho 54. et 55. demonstrata sunt. Postea intra 4 annos duo etiam Hungarica nova vectigalia edita sunt, nempe 1784. et 1788; tam frequentes novorum vectigalium editiones inde evenerunt, quod uno


3320. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1240 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

debite sustinere non possit, is ad rationem fundi publici recipiatur. Felix pontis Pestiensis inter duas jam utcunque florentes civitates situatio facit, ut etiamsi gravis ejus moderna tariffa in favorem commercii tantisper diminuatur, e proventu tamen suo facile possit sustineri. Tibiscanus ad Szolnok, Muranus et Dravanus pons jam alioquin sub administratione Camerali constituuntur; agitur itaque de Savano tantum et Colapiano, quos Civitates


3321. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Carlostadii proximius inducendi spes adsit, stabilitis vero semel foris mercantilibus alia circa objectum hoc provisio fieri debeat, Deputatio ejus est demissae opinionis, ut in Carolina modernus differentias ejusmodi dirimendi modus in suo esse relinquatur; nimirum, ut has Camerales, qui in singula statione defixi sunt, Officiales summarie cognoscant, succumbens vero ad magistratualem personam, quarum una in Herszina, alia in Ravnagora residet, ita provocare


3322. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

erigat. Hic in ipsa jam executione impingit in aliquam difficultatem quam sibi ipsi resolvere non potest. ne hanc comitatui, comitatus vero Consilio proponere, sicque longa primum manipulationis hujus via inviationem accipere debeat, expedit ut hanc potius dirigenti suo immediate proponat. Hic si eam resolvere potest, necessariam continuo eidem det inviationem; sin, ipse ad Departamentum Hydraulicum recurrat, deque accipienda inde inviatione comitatensem geometram


3323. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

viam repulsualem, transsectionem fluvii aut canalis, vel aliud ejusmodi pro facilitanda navigatione opus per cultum alicujus privati fundum, uti sunt agri, foenilia, vineae duci oporteat, nisi proprietarius zelo boni publici juri suo sponte cedere velit, enasciturum exinde damnum eidem e fundo salis persolvetur: si tamen opus ejusmodi per fundum incultum, veluti sunt pascua, dumeta, silvae procedat, compensatio locum non habebit. Molarum


3324. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

vel hoc tempore reale illi beneficium accedet, quia fundum fructiferum absque ullis suis impensis, etsi tardius recipiet. Libera autem disponendi facultas non potest eo plane extendi, ut voluntati proprietarii in eo etiam casu deferri debeat, si malit fundum cum suo et publici detrimento porro etiam infructuosum manere. Sub Augusta Maria Theresia, licet nulla adhuc lex obligatoria eatenus exstiterit, hujus rei exemplum in paludibus Sárviziensibus editum fuit, et tunc proprietarii in obversum


3325. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

monopolium, ut per illa omne magistratus arbitrium, omnis partialitatum occasio praevertatur; denique ut aliae civitates, in quibus abusus hic necdum invaluit, si sub eadem regulativorum punctorum observatione hunc etiam sibi admitti postulent, a petito suo fundate rejici possint, adeoque nullum prorsus medium est, quam aut abusum illum ubique abolere, aut totum internum Regni commercium sponte in monopolium convertere. §


3326. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

illum ubique abolere, aut totum internum Regni commercium sponte in monopolium convertere. § 138. Quaestusdomalis cum talibus, quas mercator aut dorso suo deferre, vel equo, aut leviori, cui ipse insidet, curriculo devehere potest, mercibus, singulo regnicolae tam in civitatibus, quam et per privatorum bona liber est. Ne tamen sub hoc praetextu suspecti, aut reipsa perniciosi homines per


3327. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

§ 140. Si opifex una in quaestum se immittat, ab hoc etiam beneficio cum justa proportione taxetur. Id tamen pro quaestu eidem non imputetur, si remansam e procurata sibi necessariorum pro opificio suo materialium provisione quantitatem divendat. Motiva. Status mercantilis Pestiensis exposuit quod capillamentarii cum Dintuch aliisque similibus, sartores cum panno variisque materiis quaestum incipiant exercere, et ex hac


3328. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

nocet, si potentior civis per sodales suos opificium, per se vero aliquam quaestus speciem exerceat? Id tamen justum est ut in tali casu ab utroque beneficio contribuat. Cum tamen mercatores Pestienses opificibus jam id pro quaestu imputent, si necessaria pro opificio suo materialia de casu in casum ex eorum officinis non accipiant, sed de his sibi in nundinis, aut alibi, ubi ea leviori habere possunt, provisionem faciant, et si hanc totam consumere forte non possit, remanentiam divendat, videbatur id diserte clarificari debere.


3329. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

opificii sui quaestum possint exercere. Verum id observare, et si reipsa eveniat opificem talem etiam a beneficio quaestus taxare, ad partes localis magistratus pertinebit. Exponunt etiam mercatores Pestienses quod opifices non tantum analogos opificio suo, sed jam alios etiam articulos vendere incipiant. Verum minutia haec attentionem legis non meretur. Hic quoque eadem, quam supra pro aliis minutis quaestoribus attulimus, ratio obtinet. Dent majores mercatores, uti possunt, minori pretio eosdem articulos, et


3330. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

mercatorem restringere, sed haec libera semper omnibus patere debet. Motiva. Quod in arbitrio domini terrestris situm sit officinae erectionem admittere vel prohibere, id ex ipsa libera fundo suo utendi potestate deducitur. Non possunt itaque cogi domini terrestres ut singulo, qui in bonis eorum officinam aperire vult, fundum pro illa assignare teneantur. Verum sub praetextu legitimi hujus juris formales subinde abusus emergunt; nimirum


3331. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

terrestri pro propria necessitate jus praeemtionis concedit juxta tritum autem illud: exceptio firmat regulam in casibus non exceptis. Jam vero si dominus colonis suis imperare posset, ut his, vel illis articulis nonnisi ab officinario suo se providere audeant, vel vero ut hoc, vel illud productum nonnisi illi, quem ipse designaverit, quaestori vendere possint, constringeret utique legalem colonorum de fructibus suis disponendi facultatem: adeoque id limites dominalis jurisdictionis


3332. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

diploma, vel vero consiliarii, aut aulae familiaris titulum impetrant. Ita enim fieret ut ipsa honoris cupiditas bono publico litare debeat. Solus S. Stephani ordo ab omni taxa ideo eximendus censetur, quia ille ex instituto suo in meritorum remunerationem cedere deberet, merita autem censui alicui subjicere non convenit. A paritate rationis hujus nec impetratio publici officii taxa aliqua afficienda videtur; qui enim publico servit, jam per id


3333. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

huic quoque Deputationi fundata videtur. Imo cum talia statuta apud clerum et aliquas civitates jam subsistant, ut omnis testator, clericus quidem pro seminario, civis vero pro xenodochio aliquam pro arbitrio suo summam sub nullitate testamenti legare teneatur, nihil obstare videtur, quominus similis lex pro praelatis, magnatibus, et nobilibus relate ad fundum publicum feratur. Duae tamen cautelae in hunc casum adhibendae videntur; primum, ut pro casu etiam intestati


3334. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

Continuisset se Deputatio etiam haec intra hos limites, nisi eidem Legislatio completum constabiliendi Commercii systema elaborandum demandasset. Cum hoc alia etiam objecta, quae sumtus requirunt, complectatur, officii illa sui esse existimavit omnia haec suo loco in superioribus proponere. Nimirum elaborandum per Deputatos regnicolares et aliquem magni nominis hydraulam generale et ordinatum navigationis planum, quod et regulationem fluviorum et majorum stagnorum exsiccationem, et canales communicationis exhauriat. Ut


3335. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

§ 3. Omnes mulctae pecuniariae, seu illae politicae, seu judiciales sint, cassae huic inferantur: quare singula jurisdictio singulo semestri dictatarum per id tempus mulctarum consignationem, cum exordio vero novi anni ipsas pecunias Consilio Locumtenentiali suo modo transponet. § 4. Omnis testator, aliquam pro arbitrio suo summam, pro cassa hac sub nullitate testamenti legare tenebitur, salva, si quid praeterea etiam pro Cassa Commerciali legare voluerit, libertate. Si quis vero ab intestato decedat, ex


3336. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

sint, cassae huic inferantur: quare singula jurisdictio singulo semestri dictatarum per id tempus mulctarum consignationem, cum exordio vero novi anni ipsas pecunias Consilio Locumtenentiali suo modo transponet. § 4. Omnis testator, aliquam pro arbitrio suo summam, pro cassa hac sub nullitate testamenti legare tenebitur, salva, si quid praeterea etiam pro Cassa Commerciali legare voluerit, libertate. Si quis vero ab intestato decedat, ex acquisitis ejus medium pro cento ad rationem cassae eventualis desumetur. Ut autem


3337. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

justum videtur ut taxa haec duplicetur; cum enim haec ad modum potius cogitandi, quam ad realitatem aliquam referantur, si cui taxa haec onerosa videatur, ab impetratione ejusmodi facile abstinere potest. Jam vero si Princeps competentem aerario suo taxam relaxet, impetrans quottam fundi publici tanto facilius praestare potest. Et cum hanc ingenuus animus non qua onus invito sibi impositum, sed qua spontaneum bono patriae suae factum oblatum considerare supponatur, nihil


3338. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

millionum emittantur: ita tamen, ut pro sustinendo chartarum harum credito praeter fidejussionem Statuum intra idem tempus realis sedecim millionum cassa confletur; hujus autem sequentem modalitatem proponit. 1-mo. Singulus nobilis ex annuo suo proventu quartam ejus, quod mille florenos superat, partem titulo mutui conferat, et hanc summam quatuor milliones elaturam supponit. 2-do. A capitali tamen hoc eidem nonnisi 1 1/2 pro 100 dependatur. 3-tio. Conflata hac summa, emittantur sub fidejussione


3339. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

per hanc gratuitorum laboratorum usum. Utprimum enim ipsae privilegiatae classes ad necessarios pro commercii promotione sumtus concurrunt, jam justum evadit, ut contribuens etiam plebs, in quam promanaturum ex augendo commercio beneficium pro modulo suo perinde redundabit, suas etiam in hunc finem operas tamdiu conferat, donec, ut §-pho 99. statuimus, cassa publica omnibus commercialibus necessitatibus sufficiat. Circa ipsum tantum Projecti hujus calculum Deputatio pauca aliqua observanda


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


More search results (batches of 100)
First 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.